GEORGII BUCHANANI
VITA AB IPSO SCRIPTA BIENNO ANTE MORTEM

EORGIUS Buchananus in Levinia Scotiae provincia natus est, ad Blanum amnum, anno salutis Christianae millesimo quingentisimo sexto, circa Kalendas Februarias, in villa rustica, familia magis vetusta quam opulenta. Patre in iuventae robore ex dolore calculi extincto, avoque adhuc vivo decoctore, familia ante tenuis paene ad extremam inopiam est redacta. Matris tamen Agnetis Herotae diligentia libri quinque mares et tres puellae ad maturam aetatem pervenerunt. Ex iis Georgium avunculus Iacobus Heriotus cum in scholis patriis spem de ingenio eius concepisset Lutetiam amandavit. Ibi cum studiis literarum, maxime carminibus scribendis operam dedisset, partim naturae impulsi, partim necessitate (quod hoc unum studiorum genus adolescentiae proponebatur) intra biennium avunculo mortuo et ipse gravi morbo correptus ac undique inopia circumventus redire ad suos est coactus. Cum in patria valetudinis curande proper annum dedisset, cum auxiliis Gallorum, qui tum in Scotiam appulerant, studio rei militaris cognoscendae in castra est profectus. Sed cum ea expeditione prope inutili hyeme asperissima per altissimos nives reduceretur exercitus, rursus in valetudinem adversam incidit, quae tota illa hyme lecto affixum tenuit. Primo vere ad fanum Andreae missus est ad Ioannem Maiorem audiendum, qui tum ibi dialecticen, aut verius sophisticen, in extrema senectute docebat. Hunc in Galliam aestate proxima secuutus in flammam Lutheranae sectae iam late se spargentem incidit, ac biennium fere cum iniquitate fortunae colluctatus tandem in collegium Barbaranum accitus prope triennium classi grammiticam discentium praefuit. Interea cum Gilbertus Kennedus Cassilissae comes adolescens nobilis in ea vicinia diversaretur, eum quinquennium secum retinuit, atque in Scotiam una reduxit.
2. Inde cum in Galliam ad pristina studia redire cogitaret, a rege est retentus ac Iacobo filio nothi erudiendo praepositus. Interea pervenit ad Franciscanos elegidion per otium ab eo fusum in quo se scribit per somnium a D. Francisco sollicitari, eius ordini se adiungat. In eo cum unum aut alterum verbum liberius in eos emissum esset, tulerunt id homines mansuetudinem professi aliquanto asperius quam patres tam vulgi opinione pios ob leviculam culpam ducere videbatur. et cum non satis iustas irae suae immodicae causas invenirent, ad commune religionis crimen, quod omnibus quibus male propitii erant intentabant, decurrunt. Et dum impotentiae suae indulgent, illum sponte sua sacerdotum licentiae infensum acrius incendunt, et Lutheranae causae minus iniquum reddunt. Interea rex a Gallia cum Magdalena uxore venit, nec sine metu sacrificulorum, qui timebant ne puella regia sub amitae reginae Navarrae disciplina deducata non nihil in religione mutaret. Sed hic timor brevi secuto eius discessu evanuit.
3. Subsecutae sunt in aula suspiciones adversus quosdam e nobilitate qui contra regem coniurasse dicebantur. in ea causa cum regi fuisset persuasum non satis sincere versatos Franciscanos, rex Buchananum forte tum in aula agentem ad se advocat et, ignarus offensionis quae ei cum Franciscanis esset, iubet advorsus eos carmen scribere. Ille utrosque iuxta metuens offendere carmen quidem scripsit, et breve et quod ambiguam interpretationem susciperet. Sed nec regi satisfecit, qui acre et aculeatum poscebat, et illis capitale visum est quenquam ipsos nisi honorifice ausum attingere. Igitur acrius in eos iussus scribere eam sylvam quae nunc sub titulo Franciscani est edita inchoatam regi tradidit, ac brevi post per amicos ex aula certior factus se peti, et cardinalem Betonium a rege pecunia vitam eius mercari, elusis custodibus in Angliam contendit. Sed ibi tum omnia adeo erant incerta ut eodem die ac eodem igne utriusque factiones homines cremarentur, Henrico octavo iam seniore suae magis securitati quam religionis puritatem intento. Haec rerum Anglicarum incertitudo, et vetus cum Gallis consuetudo, et summa gentis humanitas Buchananum ad se traxerunt.
4. Ut Letetiam venit, cardinalem Betonium pessime erga se animatum ibi legatione fungi convenit. Itaque eius irae se subtraxit, Burdegalam invitante Andrea Goveano profectus. Ibi in scholis quae tum sumptu publico erigebantur triennium docuit. Quo tempore scripsi quatuor tragoedias, quae postea per occasiones fuerunt evulgatae. Sed quae prima omnium fuerat conscripta (cui nomen est Baptistes) ultima fuit edita, ac deinde Medea Euripidis. Eas enim ut consuetudini scholae satisfaceret, quae per annos singulos singulas poscebat fabulas, conscriperat: ut earum actione iuventutem ab allegoriis, quibus tum Gallia vehementer se oblectabat, ad imitationem veterum, qua posset, retraheret. Id cum ei prope ultra spem successisset, reliquas Iepthen et Alcestim paulo diligentius, tanquam lucem et hominum conspectum laturas, elaboravit. Sed nec id temporis omnino ei fuit expers solicitudinis inter cardinalis et Franciscanorum minas. Cardinalis etiam de eo comprehendendo at archiepiscopum Burdegalensem literas misit, sed eas forte fortuna Buchanani amantissimis dederat. Sed hunc metum regis Scotorum mors et pestis per Aquitaniam saevissime grassata sedavit.
5. Interea literae a rege Lusitaniae supervenerunt, quae Goveanum iuberent ut homines Graecis et Latinis literis eruditos secum adduceret, qui in scholis quas ille tum magna cura et impensis moliebatur, literas humaniores et philosophiae Aristotelicae rudimenta interpretarentur. Ea de re conventus Buchananus facile est assensus. Nam cum totam iam Europam bellis domestis et externis aut iam flagrantem aut mox conflagraturam videret, illum unum videbat angulum a tumultibus liberum futurum, et in eo coetu qui eam profectionem susceperant, non tam peregrinari quam inter propinquos et familiares agere existimaretur. Erant enim plerique per multos annos summa benevolentia coniuncti, ut qui ex suis monumentis orbi claruerunt, Nicholaus Gruchius, Gulielmus Garentaeus, Iacobus Tevius, et Helias Vinetus. Itaque non solum se comitem libenter dedit, sed et Patricio fratri persuasit ut se tam praeclaro coetui coniungeret. Et principio quidem res praeclare successit, donec in medio velut cursu Andreas Goveanus morte, ipsi quidem non matura, comitibus eius acerba, praereptus est. Omnes enim inimici et aemuli in eos primum ex insidiis, deinde palam animo plane gladiatorio incurrerunt, et cum per homines reis inimicissimos quaestionem clam exercuissent, tres arripuerunt quos post longum carceris squalorem in iudicium productos multis per eos dies conviciis exagitatos rursus in custodiam abdiderunt. Accusatores autem ne adhuc quidem nominarunt. In Buchananum certe acerbissime insultabant, ut qui peregrinus esset et qui minime multos illic haberet qui incolumitate gauderent, aut dolori ingemiscerent, aut iniuriam ulcisci conarentur. Obiiciebatur ei carmen in Franciscos scriptum, quod ipse antequam e Galliis exisset apud Lusitaniae regem excusandum curavit, nec accusatores quale esset sciebant: unum enim eius exemplum regi Scotorum, qui scribendi author fuerat, erat datum. Crimini dabatur carnium esus in quadragesima a quo nemo in tota Hispania est qui abstineat. Dicta quaedam obliquein monachos obiecta, quae apud neminem nisi monachum criminosa videri poterant.
6. Item gravissime Lusitanos, cum fuisset orta mentio de eucharistia, dixisset sibi videri Augustinum in partem ab ecclesia Romana damnatam multo esse proniorem. Alii duo testes Iohannes Tolpinus Normannus et Iohannes Ferrerius a subalpina Liguaria (ut post aliquot annos comperit) pro testimonio dixerunt se ex compluribus hominibus fide dignis audivisse Buchananum de Romana religione perperam sentire.
7. Ut ad rem redeam, cum quaestores prope sesquiannum et se et illum fatigassent, tandem, ne frustra hominem non ignotum vexasse crederentur, eum in monasterium ad aliquot menses recludunt, ut exactius erudiretur a monachis, hominibus quidem alioqui nec inhumanis nec malis, sed omnis religionis ignaris.
8. Hoc maxime tempore Psalmorum Davidicorum complures vario carminum genere in numeros redegit. Tandem libertati redditus, cum a rege commeatum eundi in Gallias peteret, ab eo rogatus ut illic maneret, pecuniola interim accepta in sumptum quotidianum donec de conditione aliqua honesta prospiceretur. Sed cum procrastionis, nec in certam spem nec certum tempus, taederet, navem Cretensem in portu Olisipponensi nactus in ea in Angliam navigavit, Nec hic tamen substitit, quamvis honestis conditionibus invitaretur. Erant enim illic omnia adhuc turbide sub rege adolescente, proceribus discordibus, et populi adhuc animis tumescentibus ab recenti motu civili. Igitur in Galliam transmisit iisdem fere diebus quibus urbis Mediomatricum obsidio fuit soluta. Coactus est ibi per amicos ea de obsidione carmen scribere, idque eo magis invitus quod non libenter in contentionem veniret cum aliis plerisque necessariis, et inprimis cum Mellino Sangelasio, cuius carmen eruditem et elegans ea de re circumferebatur. Inde evocatus in Italiam a Carolo Cossaeo Brixiacensi, qui tum secunda fama res in Lugistico et Gallico circa Padum agro gerebat, nunc in Italia, nunc in Gallia cum filio eius Timoleonte quinquennium haesit, usque ad annum millesimum quingentesimum sexagesimum, quod tempus maxima ex parte dedit sacrarum literarum studio, ut de controversiis quae tum maiorem hominem partem exercebant exactius diiudicare possit, quae tum domi conquiescere coeperat. Scotis a tyrannide Guisiana liberatis eo reversus nomen ecclesiae Scotorum dedit.
9. E superiorum autem temporum scriptis quaedam veluti naufragio recollecta edidit. Caetera vero quae adhuc apud amicos peregrinatur, fortunae arbitrio committit. In praesentia septuagesimum quartum annum agens apud Iacobum sextum Scotorum regem, cui erudiendo erat praefectus anno millesimo quingentesimo sexagesimo quinto, senectutis suae malis fractus portum exoptans agit.

Obiit Edinburgi vigesimo octavo Septembris,
Anno salutis 1582

Finis