Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio
ARACTACO rege vita defuncto, quemadmodum superiori volumine a nobis est demonstratum, atque in campo Caractonii celebri pompa (ut eo temporis fiebat) sepulto, mausoleum magnis impensis in eius memorabilem honorem decreto publico paulo post est extructum. Iuxta illud obelisci erecti quot nunquam antea ad maiorum eius monumenta. Reliquit is rex natam unicam, perpetuam ob valetudinem geniali thoro inutilem, unde ad vitae exitum caelebs permanens ab omni venere abstinuit. Comitiis proinde factis ad regem eligendem, Corbredus Caractaci frater minor natu (perierat enim maior Romae obses coeli Italici atque aestus impatientia) communi omnium suffragio in demortui regis locum est suffectus, vir acri ingenio et a fratris Caractaci haud multum abhorrente. Romanis fidus amicus (uti Caractacus rex supremis mandaverat verbis) diu permansit, mortalium nulli iniurius, nulliusque iniuriis lacessitus, belli incommoda admodum expertus. Hebrides adiit regni initio, ubi subsedit quoad insolentium latrunculorum quorundam motus (qui adversa valetudine Caractaco laborante nonnihil tumultuati fuerant) compescuisset. Fuit iccirco eius accessus insulanis gratissimus. Reversus in Albionem deorum cultum bellico tumultu neglectum ac dirutas arces instituit restauravitque. Lugiam adiit et Coranam, extremas Albionis partes, quibus peragrandis grassatores, plebeiis agrestibusque infestissimos, multis affecit supplicis, qui populum ab illorum iniuria tutati fuerant, eos magnificis muneribus ornavit.
2. Dumque his intenderet rex Corbredus, Romana res in Albione sub Ostorio legato iacturam pati incoepit. Picti etenim novo creato rege Conkisto Ordolucorum Deerarumque gentium principe, consilio libertatis vindicandae, Romanos minus intentos militiae (quasi debellatum foret amoto Caractaco rege) praefectum castrorum et legionarias cohortis, extruendis in Pithlandia, Ordolucia, Deeraque praesidiis relictas, circumfundunt. Ac nisi cito ex castellis proximis subventum fuisset, ad unum omnes occubuissent. Praefectus tamen et octo centuriones ac promptissimus quisque manipularis cecidere. Nec multo post Romnaorum pabulantium globos pugna sunt adorti, quos universos et turmas, quae ad eorum subsidium venerant, cruento praelio profligarunt. Tum Ostorius cum expeditis cohoribus in praelium cum Pictis descendit. Duravere pertinaciter in acie ex Pictorum gente omnium maxime Ordolucae. Hi in prima acie pugnabant, premebantque magna occidione Romanos. Id animadvertens legatus celeriter succurrere periculo laborantibus est annixus. Sed is lethali accepto vulnere Ordulacrum vi pene est oppressus. Fugiente inde die, prospectuque dimicantibus adempto, praelium est diremptum, haud exiguo damno utrinque accepto. Sequutae crebrae incursiones, et saepius per modum latrocinii, per saltus, per paludes, ut sorte cuique evenit. Congressi tandem Picti et ii qui ad eos venerant e Britannia Monaque insula cum Romanis. Vix pugnam inierant quum fugientibus similes consulto loco cesserunt. Traxit ea fuga Romanorum dispalatim sequentium ducum iniussu nonnullos in latentes inidias, quibus intercepti interfecti sunt, alios in anfractus et abruptas crepidines, ubi praecipitati a redeuntibus hostibus sunt oppressi.
3. Haec ubi Ostorius animadvertit, non sine trepidatione cum parte copiarum in castra sese recepit. Inde caduceatorem Romam misit qui Caesari Pictorum nuntiaret rebellonem: perfugas a Mona insula Romanorum hostes ad se venientes recepisse, eoque progressos insolentiae ut nec vi nec benevolentia in Romana fide possent contineri. Responum a Caesare Pictos et Ordolucas potissimum veluti coniurationis authores deinceps minime in fidem recipiendos Romanam, subactos etiam haud salvos fore, gentis nomen penitus extinguendum. Ad ea exequnda duas legiones e Gallia in Albionem propediem mittendas. Dum Ostorius Caesaris responsum expectaret, Picti recenti victoria insolentiores effecti, accitis undique auxiliis aliis qui Romano nomini erant infensi, duas Romanas cohortes incautius populantes intercepere, spoliaque et captivos largiendo vicinas nationes, Candalos Tegenos, Icenosque ad defectionem trahebant, quum taedio curarum fessus Ostorius, accepti vulneris in superiori praelio cruciatu, cum magno hostium gaudio, decessit vita. Picti vero et qui cum eis coniuraverant responso Caesaris perciti illico in Romanos ducunt: contra Manlius Valens (is post Ostorium extinctum Romanis praeerat copiis) legiones ducit in planitiem, aciemque idoneo constituit loco. Sequutum est praelium acre cruentumque, multis utrinque vulneribus acceptis datisque. Supervenere Pictorum praesidio, summo periculo laborantium, omnium praeter expectatione, Candali equites circiter quadringenti. Horum adventu perculsi Romani impetum diu non sustinuerumt atque in fugam coniecti, multis amissis sese receperunt in castra. Eo praelio Romanorum militum amplius tria millia sunt desiderata, ex Pictis auxiliaribusque duo milla.
4. Sub tempus quo haec fierent in Britannia, Aulus Didius duabus cum legionibus, quem Caesar, cognita morte legati, ne provincia sine rectore foret, in Ostorii locum suffecerat, propere venit in Albionem, ubi Romanas res haud integras invenit. Propterea se iniuriae vindicem statuit opponere, et quosque Picti nominis, uti mandaverat Caesar, trahere ad internecionem. Primum facta concione milites vehementer reprehendit quod siibiipsis reique Romanae deficientes, militiae post captum Caractacum regem minis fuissent intenti, quodque haud advertissent quo procedendum, quid agendum, quandoque consistendum. Quid militaris discipina posset commemorans, quantum detrimenti remissa praeliantibus requentuis pararet, atque qauntopere admiraretur Romanos milites virtute concidisse adeo ut a barbaris toties victis non sine contumelia vincerentur. Ad extremum multis rationibus militum animos firmavit, precatus na ob adversam pugnam animo conturbarentur, neu quot militaris disciplinae remissio attulisset, hostium tribuerent virtuti: duci exinde audientes essent, modestiam servarent et continentiam, quibus nihil praestantius in milite, ne animi quidem magnitudinem prudens exigeret imperator. Haec aut non dissimilia ubi dicta sunt militibus, illorum magna spe et alacritate animi sunt erecti. Nec quispiam erat ea in multitudine qui sese acceptae ignominiae futurum vindicem non devoveret. Terruit primum huius rei fama Pictorum regem gentemque, quique ad eius partes tutandas venerant auxiliares. Mox recentis victoriae memoria firmioribus animis affecti, legatos ad Corbredum Scotorum regem mittunt qui dicerent Romanos, etsi recenter a se bis victos, magno equitatu cum duce Ostorio amisso, exercitum, legionibus e Gallia accitis, Aulo Didio creato legato, denuo reparasse, Pithlandiae depopulandae gentisque delendae animo: fore ut a Romanis victoribus inclytum Pictorum regnum procul dubitatione extreme afficiatur, gens ad unum internecionem passura, ita dudum Romanos decrevisse; neque in Brigantes aequiori esse animo, in quos iam saevire destinarunt, non tam, ut antea, ut suae subiiciant ditione, quam ut durissimis conditionibus addicant servitutis. Haec nec alia a Romanis expectanda. Orare propterea enixe, auxilium ad se Brigantesque mitti (quibus iam tantum imminerent malum) ab hostium tutandos inuria: periculo, dum adest facultas, subveniendum potius quam ubi vires fuerint extenuatae, profligati exercitus, subactae gentes, occupatae regiones, urgentibus hostibus id conari quod tunc praestare fuerit impossible.
5. Ad ea Corbredus rex, sese exploratum habere Aulum Didium Romanum legatum sinistro atque iniquo in se suumque regnum esse animo, respondit. In Albionem non venisse non modo ut parta in Romanorum servaret fide, sed manifesta ambitione bellum ultro proferret, novas regiones et intactas Romano subiiceret imperio, propterea sese delecta cum militum manu propediem Brigantiam aditurum ad sui regni gentem ab hostili incursione (si qua foret) protegendam. Romanos nulla velle lacessere inuria, nisi priores aliquam sibi suaeve genti intulissent: id in foedere icto a Caractaco rege cum Romanis contineri, ad id se sacrorum foederum teneri iure. Dimissis inde legatis Corbredus rex contractis copiis Brigantiam petiit. Didius legatus, cognito Corbredi cum exercitu in Britaniam adventu, illico ei per foecialem mandat Brigantia excederet, eam Romanam esse proviciam, Caractaco regi, Caesaris populique Romani benevolentia, dum superstes foret, tantum permissam ea lege ut ipso Caractaco vita functo in Romanam rediret potestatem. Quid si imperata aversaretur, sciret se Romano populo deinceps habendum pro hostem, pellendumque armis non modo e Brigantia sed e regionibus cunctis quibus Caesaris senatusque benignitate iam quiete adeo imperitaret.
6. Vix legati mandatum Corbredo coram foecialis recitaverat quum nuntiabatur per exploratores Caesium Nasicum (per hunc Aulus Didius, senectute gravis, bellum gerebat) copias Romanas aggrestium magna cum trepidatione in Brigantiam ducere. Eum nuntium ubi Corbredus acceperat, paulum commotus rogat foecialem quid ad se venisset, an decipiendi gratia? Conantem respondere foecialem, astantium magna oborta vociferatio prohibuit: hominem in catenas coniiciendum omnes clamunt; vetuit nefas ius gentium, dimissusque foecialis incolumis ad suos se recepit. Sub idem tempus Corbredus Pictorum regis legationibus certior factus quid Caesius Nasica in eum suamque gentem pararet, copias quae secum venerant in munitum locum et arte et natura cogit, ut ab Romanorum iniuria forent immunes donec omnibus ex Scotorum regionibus contraheret exercitum, plurimum attinere ratus ad suam dignitatem publicamque salutem suos ab omni calamitate servare incolumes. Ipse Epiacum est profectus ad Venusium Cartumanduae reginae coniugem, virum tunc haud parvae authoritatis, ut eius opera in imminenti periculo uteretur. Fuit is diu Romanis armis defensus contra vicinas gentes, quibus ob captum fraude Caractacum regem a Cartumandua traditumque Romanis infensissime erat exosus. Mox Romanorum superbum imperium pertaesus, ubi bellum in Corbredum moveri sensit, ab ipsis ad suum regem defecit. Id aegre ferens Cartumandua, admissi sceleris in Caractacum regem conscia, foelices Corbredi successus habens suspectos, callidis artibus Venusium, qui eam matrimonio tenebat, fratrem et propinquos captos coniecit in vincula. Ea iniuria accensus Corbredus, ubi Epiacum venisset, Venusium suis cum propinquis carcere educit, Cartumanduam, cunctis clamantibus veneficam tolli oportere, vivam iussit defodi.
7. Dum haec fierent manipulares quidam ex Corbredi copiis Romanos pabulantes iniussu ducis aggressi in fugam vertunt, qui eos imprudentius insequentes ab hostibus circunventi interficiuntur. Perterruit ea res caeteros qui in munitione persisterant, vehementer adeo ut vix praefectorum authoritate potuerint a fuga prohibere. Exinde die quinto Romani, praemissis quibusdam equitibus qui hostibus terrorem incuterent, munitionem expugnare instituerunt. Erat ea munitio tumulus quidam in paludoso loco, equitibus invio situs, cui crebris succissis arboribus omnes introitus, uno duntaxat excepto, praecluserant. Sed comperto per exploratores Scotorum Pictorumque exercitus conglobatos vix tribus millibus passuum abesse, destiterunt incoepto. Tum Caesius Nasica Romanus dux cohortes omnes in proximum campum duci iussit, ubi ordinatis copiis pugnam expectabant. Venientes Scoti Pictique populi confoederati multis cum copiis, ut primum Romanos sunt conspicati, tanta celeritate atque impetu in hostes movere ut priusquam inirent pugnam cito cursu frequentique et subita respiratione spiritus pene eis deficerent. Conflixere inde occidente sole incredibili ardore, multis primo congressu utrinque interfectis, apparebatque victoriam penes Romanos fore, at supervenientibus Scotis militibus qui in munitione consisterant, pugna redintegratur. Cessit tandem (adempto prospectu) uterque exercitus alteri, Romanis in castra, Scotis et Pictis in proximos montes abeuntibus. Sequuta nocte Caesio, Aulus Didius per caduceatorem mandat Britones tumultuantes in Cantio in Romanos concitasse coniurationem, temporis idcirco rationem haberet: honestam, si fieri posset, cum hostibus iniret pacem, ne protendendo bellum imperium tot laboribus partum in Britannia haud sine contumelia amitterent.
8. Effecit ea res ut Caesius paulum deinceps pugnandi remiserit ardorem, sed illuscente bello confoederati reges, pridiano praelio fracti, commode legatos ad Caesium de pace mittunt, qui quantum incommodi, diuturnum id bellum afferret, amissis fortunis atque charisisimis amicis in pugna, comemorarent, satis Romanos habituros, si hostes quos vivos superare nequieverant deinceps haberent amicos, conditiones pacis, tunc optimatum quorundam consilio, communi suffragio ad id deligendorum arbitrio subituros se suo nomine pollicerentur. Caesius et qui cum eo erant Romani honestae pacis nacti occasionem haud renuere quae offerebantur: nihil quidem commodi eo bello, incommodi autem plurimum experti. Ac negocii summam ad Aulum Didium, Romanum legatum qui Cameloduni pugnae fortunam expactabat, censuit deferendam: fore ut is ea in re iudicasset exequeretur, neque dilationem accepit. Aulus enim Didius, ut cognoverat per foecialem quo in periculo Romani superiore pugna fuissent constituti, reipublicae honori consulens constituit legatos ad confoederatos reges mittere ut locum aliquem idoneum colloquio deligerent: velle sese de pacis conditionibus deque summis rebus cum eis agere. Legationi huic responsum a regibus sese quod postulasset Didius facturos, modo cum decem tantum equitibus, quanto numero et ipsi venturi erant, relicto utrinque centum passibus a colloquii loco exercitu veniret ad colloquendum. Haud alio pacto id fieri posse sine periculo existimare. Non respuit Didius conditionem, diesque colloquo dictus est ex eo die tertius.
9. Erat in Britantiae terminis planities, in ea ingens lapis, ad eum (ut conventum erat) ad colloquendum venerunt. Romanus legatus prior Caesaris senatusque beneficia in Caractacum regem Scotorumque gentem commemoravit, quem quum captum haberent Romae, amicum appellatum, libertate amplisque donatum muneribus permiserint regnare, suoque ut antea arbitrio Scotorum praeesse genti. Sed et filiam eius quam obsidem tenebant Romae pro patre remiserint in patriam, consuesse reges iustos et bonos acceptis beneficiis paria referre. Nullam idcirco causam esse Corbredo in Romanos, qui tot beneficiis, tantis honoribus Caractactum regum illius germanum affecerant, contra ictum foedus bellum movendi, Romanas invadendi provincias, obsecrabatque, numinis contestatis, ut ipse Scotica gente, suis sedibus contentus, quietus consideret, nullique iniurius, neu Romanas dehinc invaderent provincia. Id si placeret, Caesarem, senatum populumque Romanum Scotos deinceps pro amicis sociisque habituros: sin aliter visum foret, in suam ipsos perniciem stolide elatos, procul dubitatione ruituros intelligerent. Ad ea Corbredus rex “Deos (inquit) testes facio me Romanis bellum non intulisse, sed propulsasse tantum iniuriam quum Caesius contra ictum foedus cum rege Caractaco copias in meum regnum duceret et complura castella et oppida inclementer ferro ignique prosterneret. Mihi quidem semper in animo fuit externa ab iniuria Scotorum regnum et gentem tueri. Gratias autem Caesari, senatui, populoque Romano pro beneficiis et honoribus quibus Caractactum regem, coniugem, filiam ac necessarios affecissent semper et ageret et habere. Ad hocque elaboravi totis viribus ut sedes has, deorum benignitate nobis concessas, sine bello quavis cum gente teneremus. Pacem optavi cum Romanis eamque ad vitae exitum perdurare cupivi.”
10. Tum Romanus dux ad Pictorum regem versus demiratum se inquit quid Pictos ad arma contra Romanos induenda stimulaverit, qui non ea quae victores victis iure belli consueverant eis imposuissent, utpote dura vectigalia militumve stipendia, sed contra benigne redidissent obsides, nihil tyrannidis in eos exercuissent, exigua duntaxat imperasssent tributa veteranis qui Cameloduni erant pendenda tributi nomine, non ut premerentur sed ut ibi essent monumentum inclytae victoriae magnitudinisque nominis Romani. Viderent proinde Picti an tanta benevolentia Caesaris populique Romani tantam animorum malevolentiam, an potius gratiam et favorem meruerit. Quod si in bello perserverare statuissent, scirent Romanos non prius arma posituros quam Pictorum nomen penitus foret exterminatum; sin velint pacem, se eam certis conditionibus, et iis quidem honestis, se in Caesaris populique Romani nomine daturum. Placuere oblata Picto, nec multo post vetus pax novo foedere omnium consensu est firmata. Conditiones pacis fuere ut Romani ultra iam parta imperium non protenderent, nec Scotis nec Pictis inferrent bellum nisi prius iniuria lacessiti, Picti suis uterentur legibus. Conkistus autem rex, ut antea regnaret, solitum in annos penderent tributum veteranis qui Camelodunus erant in praesidio, potestas sanguinis penes Romanum foret legatum, perfugas Gallos Britonesque nec ipsi nec Scoti reciperent, Scoti Brigantiam caeteris cum suis regionibus libere possiderent, solitis uterentur legibus, Monae insulae incolas, hominum genus Romanis semper infestum, qui iamdudum a Scotis deficientes vicinis gentibus, Romanis parentibus magnam intulissent contumeliam, nec armis nec commeatu iuvarent, sed nec Pictis nec Britonibus, si rebellionem fecerint, suppetias ferrent, neque dum in Romana perstarent fide inferrent bellum.
11. Haec ubi acta, utrinque ad copias est concessum. Perseveravit ea pax in sex inde subsequutos annos, quibus Aulus Didius legatus parta in Albione in Romanorum fide retinuet. Eo extincto Londini, datus est a Nerone Romano imperatore successor Veranius, homo ambitiosus admodum. Is post multas in Britannia provincias Romanorum lustratas Camelodonum adiit, ubi deae Victoriae, simul atque Claudio Caesari, cui paulo ante vita defuncto caelestes honores Romae senatusconsulto erant decreti, sacra gentili more peregit. Exinde antecessorum gloria, cuius aequandae cupidissimus erat, animum stimulante, undique materiam excitandi belli quaerens, quum id pie non posset, impie vicinis gentibus inferre instituit, occasione undique quaesita. Evenit itaque forte ut latrunculi montani Scoti praedam agerent clam ex Pictorum agris, unde occasionem nactus Veranius legatus movendi belli, ablata ex foedere non repetiit. Sed magnam vim militum immisit in Scotorum agros, qui proximas sylvas et praesidia crebris incursionibus populati
ingentem armentorum atque hominum praedam in Pithlandiam deportarunt. Ea iniuria perciti Scoti ad arma cucurrere. Sequutae mox depraedationes mutuae et incursus, absque tamen multi sanguinis effusionis. Medio tumultu Veranius Romanus legatus, gravi morbo correptus, Cameloduni est defunctus. Suprema ei verba fuere, uti scribit Tacitus,
ambitiosa, multa in Neronem adulatione, iactanti sese universam Albionem Romano imperio subiecturum fuisse, si biennium adhuc supervixisset. Paulinus Suetonius post Verannuim praesidio, Caesaris authoritate, obtinebat Britannos, vir modesto ingenio pacisque amantissimo. Is illico cum Corbredo Scotorum rege, mutius reparatis iniuriis, de praedonibus sumpto supplicio, veterem pacem foedusque firmavit. Aversus inde a Scotis in Monam insulam paravit expeditionem. Erat haec tum incolis valida, transfugarum, ut antea diximus, receptaculum, eo ubi navibus, partim fabricatis, partim aliunde adductis, citius incolarum opinione transvexerat exercitum, in novum pugnae incidit discrimen. Stabat pro littore mulierum fanaticum agmen, furiali habitu, crinibus deiectis, faces praeferentium. Stabant et Druides deorum sacerdotes, diras in Romanos fundentes execrationes magnis cum clamoribus, manibus ad coelum sublatis. Media stabat caetera multitudo in armis. Perculit Romanos milites, non tam densa ea armatorum acies quam insolitum mulierum fanaticarum Druidumque aspectus, ut quasi haerentibus membris, immobile corpus vulneribus praeberent. Sed ducis adhortatione, illatis signis, hostes pugna adoriuntur. Sternunt obvios et facibus suis involvunt. Fusi
fugatique insulares ad deditionem compelluntur, praesidiumque iam deditis impositum. Eversi luci, in quibus sacerdotes infando (ut ferebatur) ritu humanis mactatis hostiis deos consulebant.
12. Haec ubi peracta, Paulinus Suetonius legatus, accitus a praesidibus Romanis qui in Gallia agebant, ut sibi ad motus quorundam comprimendos veniret auxilio, ex Mona insula solvens in Cambriam primum, inde in Armoricam traiecit. Id ubi congnovere Britanni Romani absentiam
, idoneum iterum rebellandi tempus se nactos rati, repente a Romanis deficiunt. Rebellionis causa, ut scribunt nonnulli, haec erat. Arviragus Britonum rex (Prasutagum hunc Cornelius Tacitus appellat), Tegena ex gente oriundus (ut supra est memoratum) longa opulentia elatus, moriens Caesarem haeredem suasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnum et domum suam procul ab inuria futura. Quod contra evenit adeo ut regnum per centuriones, domus per servos, velut capta, vastarentur. Voada uxore verberibus affecta, filiabus stupro violatis, potentissimo quoque Britonum gentis avitis bonis exuto, regique propinquis inter mancipia habitis. Quibus contumeliis affecti Britones, et metu graviorum, quando iamdudum invite in formam provinciae cesserant, nullum sui generis moderatorem habentes, peregrini ad haec complures, rapientes arma magnam excitaverunt coniurationem, gentes vicinas ad eandem commoventes. Sub id tempus multa prodigia in Albione sunt conspecta. Oceanus cruento aspectu fluxit, et humanorum corporum effigies in littore sunt destitutae. Mulieres in furorem actae futurum excitium cecinere. Et Cameloduni statua Claudii Caesaris in templo e fastigio corruens in minuta frustra est confracta. Victoriae quoque simulachrum veluti cedens hostibus eodem templo cecidit supinum. Consulti auspices quid ea portenderent tetram cladem Romanis amissa victora responderunt.
13. Picti et qui Cameloduni atque vicinis in munitionibus erant eo responso in spem fecundioris fortunae erecti occultis coniurationibus in Romana praesidia saevientes multos trucidabant priusquam rebellionem sentire poterant. Veteranos (in hos enim Picti infensissimo erant odio) domibus pellebant, exturbabant agris, captivos, servos appellando eorum tandem complures magna contumelia occidione delevere. Qui cladi superfuerunt ex veteranis atque militibus qui veteranorum impotentiam fovebant Ordolucarum furorem, quos illico affuturos acceperant, declinantes, vetus quodam deorum fanum occupant, ubi ad unum ab Ordolucis sunt interfecti. Legio inde una Paeti Cerialis ductu (egit is absentis legati vices) veteranis opem ferre cupiens paulo post fusa caesaque est. Paetus cum solo equitatu sese in castra contulit, sublatisque signis secunda vigilia, insciis hostibus, ad Catum Britanniae procuratorem, qui in Cantio tum agebat, citato gradu contendit. Catus, ubi in Albione ubique tumultuari sensit, magna trepidatione transmisit in Galliam. Inter haec Voada regina quendam a secretis mittit ad Corbredum Scotorum regem (erat is Voadae germanus, uti ante dictum est) suas deplorans aerumnas, Romanorumque militum questa iniurias. Duas filias suas pollutas stupro, se quod natarum pudicitiam tueri conaretur, a Romanis militibus foede pulsatam. Arviragi regis propiquos, et qui cum eo erant obsequii causa Scotos Pictosque habitos inter manicipia: nihil profici patientia, nisi ut graviora, tanquam facile omnia tolerantibus, imperarentur. Britanni solum unicum fuisse regem, nunc binos reges (praedones potius) imponi, Romanum procuratorem et legatum. Hunc in Britonum sanguinem, illum in fortunas saevire, insigniorem inter Romanos esse qui plures spoliet, pluresque stupret, opulentissimos quosque pecunia grandiore emungat. Nihil iam inexplebili Romanorum cupiditati, nihil vaesanae libidini, exceptum. Catum procuratorem Roamanum virum illaudatum, omnium incommodorum authorem praecipuum. Rogare propterea germanum ut sibi sit auxilio. Ne sineret sororum unicam, ignominiose adeo verberibus caesam, neptes ex sorore foede stupratas, vili adeo deiici servitute, totam pene Britanniam (cuius deos tandem misereri aequum erat credere) his innumerisque aliis iniuriis irritatam, in Catum atque Romanos suscitasse rebellionem: fore propediem ut ipso suppetias ferente (modo dii faverint) ipsoque duce, excusso servitutis iugo Romani, Britannos liberos relinquere magna cum ignominia cogantur. In eam spem prodiga Albianorum oculis recenter observata, ac responsa deorum penatium sibi universaeque genti animos erexisse.
14. Corbredo regi, posteaquam haec, illo recitante, cognita fuissent, magna animum subiit cum indignatione commiseratio, Voadam sororem reginam, foeminam regiis nuptiis ornatam et thalamo, indignis adeo calamitatibus agitari. Extemplo Cato Romano procuratori (redierat is iam tum auctis copiis e Gallia in Britanniam) per caduceatorem mandat uti a Voadae reginae abstineret iniuria, illatam repararet, quando id aequum (cuius Romani sese prae caeteris mortalibus cultores gloriantur) exposcat. Alioquin sese illi Romanisque hostem futurum. Eo nuntio Corbredus, haud aliud apud Catum obtinuit quam responsum plenum risus et contumeliae: iure an iniuria cum Boada regina egerit nihil ad eum spectare. Ridiculum plane esse hominem barbarum eumque subactum in re Romana nihil ad eum prorsus attinente curiosum haberi. Illatam Voadae iniuriam, si qua fuit, duplici contumelia reparandam. Eo pacto, nec alio Romana aequitate, barbarorum impudenti temeritati satisdandum esse: hostis sit futurus an amicus nihil referre: omnem eius conatum, veluti vanum nulliusque momenti penitus floccifacere. Hac contumelia percitus Corbredus rex foedus init cum Charatano tum Pictorum rege: id cum eius gente languentibus animis expectante, consilio Romanos suis a sedibus pellendi. Contracto parvo post tempore exercitu, ex Pictis, Scotis, et quos auxiliares acciverant Hibernicis, per Pithlandiam, Deeram, Candaliam et Iceniam foedissima strage sunt debacchati, Romani nominis cultorum, e tetra clade, nec aetas, nec sexus, sed nec amicitiae quidem, veterisve hospitii ius quemquam potuit servare, tanto odio in Romanos ad unum excanduerant.Ordoluciam maritimam civitatem totius regionis populosissimam, quod Romanis qui arecem tenebant favere videbatur, truncatis civibus, capta arce eversaque, praesidiisque caesis, incensam penitus deleverunt. Hanc aliquot post tempora restitutam Bervicium vocitatam opinantur pleirique. Haec ubi in Mona sunt audita, ad arma illico est conclamatum. Sequuta funesta strages, caesis omnibus qui per Romanos ad insulae praesidium fuerant adhibiti. His iuncti Brigantes et Silures, populi omnium immanissimi, per Romanas provincias in Britannia grassando, nullo truculentiae genere abstinuerunt. Debacchata est tetra lues in Carlesium Britonum urbem munitissimam, quam trucidatis civibus incensam solo dirutis aedificiis aequarunt. In ea strage ne foeminae quidem temperarunt ab armis, tanta libidine universi accendebantur acceptae contumeliae vindicandae in Romanos.
15. Sub id tempus populus quidam Moraviae (ut nostris annalibus memoriae est proditum) Germanicae originis, Romanis armis profligati, suisque pulsi sedibus, dispalatim ad Rheni ostia devenere, unde conglobati navibus utcunque comparatis, facta classe, duce Rodoricho solventes, novas sedes quaerendi causa, per vastos incognitosque maris tractus erravere. Prohibiti tandem et Gallicis et Britannicis oris ab earum incolis in Fortheam (aestuario est nomen Phithlandiam olim ab Otholinia dirimenti) sunt delati: suscepere indigenae adventantes benigno affatu, quod illorum operam ad imminens bellum contra Romanos arbitrarentur utilem, rati his adiutoribus, quod incredibili praedicarentur virtute, magnaque in armis peritia, atque implacabili in Romanos odio, facile asserendam libertatem. Auxit spem ingens corporum moles, alacritas vultu gestuque Germanica, communis cum Pictis origo, acceptaque contumelia a Romains, cuius pro viribus, diis eorum penatibus contestatis se vindices compromiserunt futuros. Rodorichus hoc pacto cum Moravis in Pithlandiam devectus, ubi Scotorum Pictorumque confoederatos reges vix passuum millibus viginti abesse acceperat, ingenti cum exercitu, Pictibus quibusdam gnaris locorum ducibus, cum copiis ad eos concessit. Eo ubi deventum, Romanorum iniurias regibus coram atque multitudine longa questus oratione, docebat eos sola dominandi cupidine magnam Germaniae partem occupasse, incolas addixisse servituti, ademptis patriis legibus peregrinis subiecisse. Moravos quibus praeerat ipse devictos profligatosque, ne in servitutem quidem acceptos, sed suis pulsos sedibus vagos, profugos, proculque patria extorres, novas sedes quaerere coactos. Id unum sibi restare solatii, quod eo deorum benignitate post multos errores sua cum gente fuisset delatus, ubi accepta a Romanis incommoda posset in authores ulcisci. Obsecrabat idcirco reges confoederatos liceret sibi Moravorum cum gente ad bellum una cum Scotis Pictisque adversus Romanos proficisci, ubi facile expirirentur quae virtus, quae disciplina in praeliis generendis inesset Germanis. Qui si pulsis hostibus laudem mererentur, sedes sibi suisque darent, atque foeminas in coniuges, uti in unam gentem cum Scotis Pictisque possent coalescere. Sin victi corruissent praelio, satis viderentur consequuti quod fortiter agendo acceptam iniuriam in superbissimos hostes fuissent vindicati.
16. Fuere Rodorichi oblata confoederatis regibus eo gratiora quo Moravorum gentem acriori invidia in Romanos cognovissent accensam, gavisis plurimum viros corporibus ingentis magnitudinis, incredibilisque virtutis, et excertationis in armis sibi auxilio adesse. Rodoricho vero haud parum gratificantes eius postulatis facile annuerunt. Contendunt inde, comparatis rebus quae ad expeditionem forent usui, magnis nocturnis et diurnis itineribus, ad Voadam Britonum reginam. Fuit cum ea militum delectus ex omnium pene Britonum gente, Scotorum Pictorumque adventum expectantium. Mox ut Corbredum fratrem cum Pictorum rege copiisque adesse intellexerat Voada regina, multis cum Britonum nobilibus illi obsequii causa assistentium, regibus obviam processit post multas atque mutuas congratulationes, “Si (inquit regina) virili sexu nata fuissem, tot importabilia mala in Albianorum gentem illata quot superbissimae Romanorum ditioni subactam nunc perpessam videmus, viva nec ipsa vidissem nec passa forem. Sed qualencunque me natura formavit, si modo communem contumeliam mecum ulcisci vultis, sentient Romani isti fortes adeo in foeminas crudelesque et iniqui in subiectos, quantum foemina manus, ubi extrema urgent pericula, posset in bello: foeminam me fateor, quam speciem tametsi exuere nequeo (atque utinam liceat) virilem tamen gerere animum in me situm est: ipsa armata vestras copias praecedam. Prima in acie pugnabo cum quinquies mille Britannici sanguinis foeminis, quae universae in acceptae contumeliae ultionem coniurarunt. Priores in pugnam procedemus, sexus oblitae, nullis armis, nullis vulneribus prorsus cessurae. Nec me terrebunt hostium caedes et cruenta ab illis illata vulnera, uti fere solent foeminas. Nam qui meos familiares necessariosque tot caedium generibus affecerunt, in eos nulla duci potero clementia. Siquidem deposita omni mansutundine obliti credo sese homines natos, tot in Britannia probis matronis castisque virginibus (civitatibus iam direptis et incolis caesis) impudentissime stuprum intulerunt. Proinde vosmet armate (illustrissimi reges) in communes hostes, veterum iniuriarum recentiumque memores, id ausuri quod foeminas irritas audere coram videtis: victora vobis in manibus est, id quod nemini dubium esse potest. Adeo etiam trepidant iam Romani ut nulla in re magis quam in fuga salutem reponant. Maturandum vobis existimate, ne si nova manus Romanorum legionum auxiliarumque Gallorum, copiis quibus in Britannia praeest Catus, sese coniunxerint, minus facile tantae multitudini resistere possitis. Demum oro ne vobis deficientes, et a virorum officio degenerantes Romanis vos, coniuges, liberosque, quorum charitas inter mortales est maxima, sine certamine dedatis.”
17. Sequuta Voadae verba ingens omnium alacritas, sunt et foeminae animi magnitudinem plerique demirati quod sexus imbecillitatem in virilem mutasset fortitudinem. Nec erat tota in multitudine qui reginae vultum, gestum ac verba non probaret. Haec ubi Caro Romano duci nunciata, Albianorum copiae formidini coeperunt esse Romanis, urgentibusque de hostium motu nuntiis, cum numeroso exercitu Romanus dux in Albianos tendit. Nec illi venientium occursum declinant: quin alicratite magna congressi primum Romanorum fundunt equitatum. Mox pedites circunsistunt, equitum praesidiis nudatos, quos illico victos in fugam vertunt. Tetra fugientium caedes est illico subsequuta. Catus telo saucius servi cuiusdam opera hostium evasit manus, mediaque trepidatione lapsus in Galliam transiit. Albiani praesenti successu elati caesorum spoliis ubi fuerant potiti, ira excandescentes, per Romanorum civium et sociorum qui tunc in Albione erant capita omni crudelitate sunt divagati. Eo praelio ex Romanis caesa (ut author est Cornelius Tacitus)
ad septuaginta hominum milla, ex Albianis millia triginta. Hac infoelici clade eo calamitatis Romana res in Albione devenit ut, nisi Paulinus Suetonius Romanus legatus (is tum in Gallia Neronis Caesaris mandato agebat), insulanorum motu cognito, propere subvenisset, tota illis fuisset amissa Britannia. Affuit is haud multo post duabus cum legionibus auxiliariumque decem millibus, quibus copiis et iis qui in Britannia erant Romanis cum immensa hostium multitudine statuit confligere. Voada vero regina ubi in Britanniam Suetonium venisse accepit cum novis Romanorum copiis, quos domum in otium remiserat Britones ad bellum revocavit. Ex his simul atque foeminis, quae reginae exemplo arma induerant, ingentem illico coegit exercitum ad reliqua belli transigenda. Affuere citato gradu Scoti, Picti, Germanique Moravi per catervas et turmas, recenti victoria superbe exultantes, quod occasionem et idoneum tempus Romanos debellandi nacti viderentur. Coniuges vero quas secum duxerant (ut tum gentis erat institutum) plaustris impositas in extremo ambitu campi deposuere, vehementer ut testes victoriae adessent precatas.
18. Compositas itaque rite ad praelium Scotorum, Pictorum, Moravorum et Britonum turmis Voada copias circumvolitans filiasque armatas prae se agens docebat sese inter belli duces numeratam, non ut opes modo tueretur et regnum, vertumetiam ut amissam libertatem, confectum verberibus corpus, contrectamque regiarum virginum pudicitiam ulcisceretur, indignata videlicet eo turpitudinis Romanorum devenisse libidinem ut sublata discretione corporum et aetatis, nec senectam, nec virginitatem impollutam relinquerent, adesse dictitans deos rei testes, iustos iniuriarum vindices eorumque ira Romanorum complures recenti praelio caesos, quod iniustam adeo pugnam cum libera gente iniissent. Iam cum illis pugnandum, quos a priori clade fuga salvavit: novum ducem eos hortari posse ad pugnam, animum victis restituere non posse. Si hostes victos fugatosque in quos pugnandum erat, si suas copias, si causas belli secum expenderent, vincendum illa acie vel cadendum esse ducerent, quod dii avertant omen, potius tamen id eligeret quam ignominose sic viveret et serviret. Nec Suetonius Romanorum legatus in tanto silebat discrimine. Is itaque quanquam Romanae confideret virtute exhortationes tamen miscebat et preces, ut spernerent sonoras et inanes barbarorum minas: plus illic foeminarum quam virorum conspici, quosque aderant iuvenes imbelles et inermes, cessuros statim ubi ferrum virtutemque vincentium toties fusi senserint. In paucis illis legionibus abunde virorum esse qui ad hoc praelium feliciter conficiendum sufficerent. Gloriae eorum accessurum quod in illa modica manu universi Romani exercitus famam adispiscerentur, proinde manus alacriter cum hoste consererent pilis et gladiis caedem stragemque facerent, praedam autem ad tempus negligerent: parta enim victoria cuncta eis spolia essent cessura.
19. Ingens ardor verba ducis in cunctis sequebatur. Ita sese ad intorquenda pila expedierat vetus miles, et multa praeliorum experentia confidens, ut quasi certus de prospero conflictus exitu Suetonius daret pugnae signum. Contra Albianorum duces, immensa armatorum multitudine freti, veluti de victoria certi praelium inire iusserunt. Fuit pugna ab initio atrox, sed tandem Albiani fusi fugatique sunt, ac cum multa caede passim disiecti. Difficile autem victis fuit effugium, quia circumiecta vehicula sepserant pugnae loci ambitus, et milites Romani, ne mulierum quidem ab nece abstinuerunt. Clara quidem ea victoria Romanis fuit, sed cruenta maiori exercitus parte amissa. Desiderata etiam sunt eo praelio (ut Tacitus memoriae prodidit)
Albianorum, quos Britannos suo more vocat, octoginta fere millia. Moravi vero pene omnes cum duce Rodoricho. Voada autem regina, ne viva in hostium manus deveniret, manum sibi intulit. Captae eius filiae ad Romanum legatum, uti pugnaverant armatae ductae sunt. Harum natu maiorem aliquot post menses Marius nobilis Romanus, qui eam dudum stupraverat, Caesaris authoritate Britonum rex appellatus, ut iam inde insulae status pacatior foret, matrimonio sibi copulavit. Is regno potitus Candaliae regionem Ordivicibus Brigantibus proximam, ubi venandi causa plurimum sese continebat, a suo nomine Vestmariam appellavit, cuius tandem Romanis Albione pulsis pars Scotis proxima Cumbria est dicta, tenet et hac nostra aetate quidam veteris Candaliae ager prisce pene nomen vocabulo paulo mutato Kendale vulgo appellatus.
20. Corbredus autem magno affectus maerore cum exercitus parte quae cladi superfuerat in Scotiam abiit. Eo ubi deventum, Moravis qui stragem evaserunt expertam ob bellicam virtutum, agros quos Forna et Speia flumina claudunt, regia pro magnificientia tradidit incolendos, quibus Moraviam, quum ante Vararis dicerentur, a nova gente nomen dedit ad posteros. Pulsis inde Vararibus (de quibus supra affatim) atque in diversas dispersis regiones, quod plus domi in sui vicinarumque gentium perniciem quam foris pro publica salute bellum gerere consueverant. Cessere exinde Moravis Scotae virgines matrimonio, atque effectum brevi ut mirum in modum crescerent et augerentur. At posteritas linguam sequuta maternam, paterna abolita. Aliquot post annos in unam cum Scotis gentem communeque linguae commercium adolevit. Mansit deinde nomen ad nostram usque aetatem et populo et regione. Corbredus rex viribus fractus et opibus vitae reliquum bello abstinuit, a nullo interim bello petitus. Enimvero Romani, civilibus urgentibus bellis, nec Pictos nec Scotos aliquot exinde annos infestarunt, meridionalem Albionis partem per legatos in fide aegre continentes. Mortuus est tandem Evonii Corbredus rex, et domi et militiae rerum gestarum magnitudine clarus, posteaquam octodecim annos inter Scotos rerum potitus fuerat, estque in vicino campo pro genitorum more terra conditus. Ad eius sepulchrum obelisci haud pauci (ut vetus genti erat institutum) erecti. Attigit eius regnum Vespasiani imperatoris Romani principatum, annumque Christianae salutis primum supra septuagesimum. Florente Cobredo in Scotia, claruerunt in Italia Statius Papinius poeta melicus, Persius poeta satyricus, Lucanus poeta item melicus, Cordubensis genere, Plutarchus Cheronaeus historiae scriptor et morum praeceptor insignis. Eratque tum Christi ecclesia pie et sancte instituta variis terrarum orbis partibus apostolorum concionibus. Romae Petri et Pauli sacris dogmatibus, qui rebus omnibus vitae fortunaeque contemptus, doctrina et oratione pium gregem sacro lavacro Christo regeneratum (ut bonos decebatstores) erduiebant tuebantur. Uterque tandem Neronis iussu est ob martyrium fidei ultimo supplico, sed diverso, nec uno loco occisus. Petrus pedibus in sublime elatis ad montem aureum cruci affixus: hoc autem supplicii genus sibi ipsum optasse ferunt, Paulus ad portam Hostiensem securi percussus.
21. Sed de Scotis prosequamur. Dardannus Metellani pronepos, qui Cobredo rege extincto
Scoticarum rerum confestim est potitus, cui ob immensam corporis molem Grossi agnomen vulgogo est adiectum, proximae relationi dabit initium. Erant etenim Cobredo tres filii, duo impuberes, tertius nondum virilem attingens aetatem, Cobredus, Tulcanus et Brecus. Horum natu maximus cum Voada amita Britonum regina, de qua supra meminimus, educatus, ac Britonum moribus et urbanitate imbutus erat. Effecit ea res ut ei Galdi agnomen vulgus indiderit. Enimvero Scoti vel hac nostra aetate, quem sui sanguinis virum alieni mores et instituta ornaverint, galdum consueverunt appellare. Ut igitur Cobredo adulescenti ad maturam aetatem, regnum incolume permaneret, patrum prisca sanctione, Scotorum maiores, populo ratum habente, Dardannum regnare iusserunt. Fuit Dardannus ante initum imperium regni primoribus omnium gratissimus Corbredo regi, et domi et militiae semper proximus, imperatis obtemperans, utili consilio honestoque ad reipublicae moderamen, quibus eo deventum ut omnibus persuasum esse novum principem optimorum regum Metellani, Caractaci, Corbredi (de quibus a nobis mentio habita est) vestigia imitaturum. Complexi sunt et plebeii Dardannum verissimo animi affectu ac laetitia
incredibili: omnium incredibili: omnium enim favorem recens memoria benevolentiae qua in nobiles fuit et populares, illi conciliabat. Procero erat corpore, facie liberali. Sed, ut rei exitus ostendit, facinorosus suberat animus. Imperii initio medium egit principem, optimatum usus consilio in publica administratione, a domestica iniuria externaque probe suos tutatus. Mox, tertio anno vix emenso, missis quae ad iustitiam attinebant, praeceps in universa vitia dicitur abiisse, magistratus curasque rerum publicarum probis atque bonis ademptos, improbis et sordidi generis et obscurae originis aulicorum quorundam assentationi
permisit, vehementer supectos habens quos aut nobilitas aut virtus decoravit, ipse obscoenis immersus voluptatibus in peiora indies est delapsus. Nec multo post suis opibus effusis in improbos qui eius gesta commodi causa tametsi prorsus indigna magnis et assentatoriis acclamationibus extulerant, inexplebilis avaritiae factus est ut alieni plusquam hominis esset appetens. Cardorum cognatum, virum nobilissimum qui Corbredo regnante iustitiarium egerat (sic summae in sanguinem potestatis secundum regem vocant administratorem) insidiis petitum fecit obtruncari, quod suis flagitiis fuerat infestus.
22. Sunt et eodem prope tempore permulti nobiles paribus insidiis interfecti. Id maiorum regni et plebeiorum in regem inexpiabilie conflavit odium, nec ita multo post Dardannus consilium capit Corbredi Galdi, iam tum virilem ineuntis aetatem, cui ipso vita functo haereditario iura debebatur regnum, cum germanis eius obtrucandi, ratus his sublatis regnum sibi suaeque posteritate stabilitum iri. Agbebat tum Galdus in Mona insula sub custodum ad id publico decreto destinatorum praeceptorumque ac paedonomorum, ut tum fiebat, cura. Datum negotium regiorum adulescentum necandorum Carmonaco cuidam aulico. Is illico accepto munere in Monam insulam traiecit, ubi quum Galdum in aditu per occasionem percutere statuisset, a custodibus cum nudo pugione deprehensus ductusque ad magistratus et adhibitus quaestionibus insidias, regis consilium, et ipsam rationem caedis patefacit: ita destinatae necis convictus illico interficitur. Id ubi perlatum erat, sequuta est illico regi maiorum in regem coniuratio. Ita eum et ob immania scelera et ob destinatum regiorum adulescentum caedem omnes infense oderant, caesis ubique qui eius partibus favere credebantur. Sub id tempus Conanus sordidi generis homo, rerum pene omnium curam regia authoritate gerens, qui regis flagitiis non modo fautorem se praestitit, sed ea veluti egregie gesta plurimum laudare consueverat, nimia erectus insolentia pristinae fortunaeque oblitus, post multas fortunas, cum totius reipublicae incommodo congestas, exercitum contrahere ad regis partes tuendas est annixus. Sed a coniuratis proceribus interceptus et copiis destitutus sublatus in altissimam crucem laequeo vitam finire coactus est. Galdus inde, quem coniurati sibi praefecerant ducem, coacto exercitu ducit in regem. Id posteaquem Dardanno nuntiatum est, ipse fugiens primum latebras quaesivit. At ubi fugae nusquam locum relictum intellexit, tanta hostium urgenti vi, quum sibi manum inferre instituisset, prohibitus ab aulicis captus ac vinctus hostibus traditur vivus, ductusque ad Galdum coram interfici est iussus. Abscissum caput contoque affixum per exercitum magno cum ludibrio circumtulerunt, cadaverque eius unco distractum in vilissimam proectum est cloacam. Talis fuit insolentis Dardanni exitus, quarto anno posteaquam summum Scotorum inierat magistratum. Fuit idem annus Vespasiani Romani imperatoris principatus circiter sextus, Christi autem servatoris septuagesimus quintus.
23. Sub id tempus quo haec fierent, Romanae res in Britannaia perseverantibus bellis civilibus, segniori legatorum administratione factae sunt ambiguae. Nam Paulinus, qui (ut supra diximus) Britanniam legatus obtinuerat, quod vulgari opinione arrogans in deditos et iniuriae ultor atrocior haberetur, ut Petronius Turpilianus quanquam exorabilior et in delinquentes mitior in Britanniam mitteretur legatus apud Caesarem obtinuit. Is, compositibus prioribus, nihil ultra ausus Trebellio Maximo provinciam tradidit. Trebellius autem natura segnior militarisque rei pene expers comitate quadam provinciam tenuit. Sed ubi exercitus discordia laborantis, utpote milite expeditionibus assueto, otio iam lavisciente, iram vix potuisset vitare, Vectio Volano cessit. Erat is eadem inertia erga hostes, civili bello segnitiae excusationem praebente, petulantiam castrorum charitate magis quam authoritate compescuit. Pervenit is ad Galdi Corbredi regis tempora, de quo subsequens erit narratio.
24. Maiores Scotorum, facto consessu post Dardannum regem interemptum, multa de Galdo inter se sunt loquuti, quod rege natus esset patre, non aliunde accitus, repsisset puer in regiis ornamentis, in nobiliorum crevisset complexibus, saepius a patre singulis commendatus, non incertus reipublicae futurus moderator, qui rege esset prognatus. Communi inde omnium consensu regalibus decoratus insignibus, fatali marmori, ut vetus gentis erat institutum, insidens, cunctis foelix faustum sibi futurum acclamantibus, ab omnibus reex consalutatur. Galdus (Galgacum Tacitus eum vocat)
rex declaratus primum diis, primatibus inde atque caeteris Scoticae gentis, qui spectaculo aderant, gratias egit, quoid eorum in se fide et studio paternum sibi imperium mansisset incolume, pliticum sese in publica administratione futurum, maiorum consiliis et eorum qui prudentissimi essent acquieturum pollictur, idque coram omnibus iureiurando ultro praestito confirmavit, quae res eum omnibus mirum in modum charum acceptum effecit, conciliabatque illi aetas incredibilem omnium favorem. Praestans enim erat illi forma et recens optimi patris memoria, tum domestica et externa nobilitas, siquidem duplici modo regium stemma et nobilitatem attigit. Enimvero praeter paternum genus mater ei fuit Pictorum regis filia longa regum stirpe prognata. Nihil denique ei defuit quod ad multitudinis gratiam promerendam attinere posset. Principio regni, quod respublica detrita erat Dardanni regis atque scelestissimorum quibus ille permiserat regni gubernacula vitiis, ut cunctis qualis futurus esset rex specimen daret, quorum suasu ductuque Dardannus nobilium complures occiderat, exquisitis perdidit suppliciis, ut publicarum iniuriarum ultor et haberetur et esset. In Hebrides cum copiis traieceit, ibi Dardanni segnitie tumultuantium multorum haud magno negotio motu compressit. Inde triremibus multis cum exercitu in Lewisam et Skeiam (insulas Hebridum ultimas, a Scotibus regibus rarissime accesas) est devectus, ubi nonnullos reipublicae hostes iudicum authoritatem declinantes inventos extremo dedit supplicio. In Lugiam inde revertitur, ut incolarum turbidas res pacaret. Venere ad eum dum in Lugia esset Moravi, gratulantes multum quod Dardannum optimatum publicaeque salutis hostem e medio sustulisset: fuere regi Moravi multo et utili obsequio ad patriam et rempublicam in eum statum, a quo post patrem extinctum defluxerat redigendum. Grassatores enim, depopulatores agrorum, latrones, fures, eorumque receptatores, ac multos scelerati instituti homines captos, vinctosque ad regem perduxere. Qui illico regis iussu ad unum ultimas dederunt poenas. Confugere quidam latrunculi ad Castrum Alatum, quo regis iram declinarent. Hos insequuti regii ministri priusquam arcem praesidiis firmare poterant, interceptos et in cruces sublatos fucra vitam finire coegerunt. Fuit ex illo regni status quietior.
25. Sequuto anno, qui fuit Galdo regi imperii tertius, Evonii primorum indicto consessu, quamplurima ad publicam salutem sunt sancita. Eveni regis execrandas leges (de quibus supra, quum de eo rege ageretur, dictum est) penitus abrogare multum annisus rex, ne deinceps plebeiorum uxoribus nobiles communiter uterentur, solum obtinuit. Caeteras adversante multitudine prorsus tollere non potuit. Quumque intenderet multis rationibus nobilium animos a spurcis adeo institutis avertere, nuntiatur Petilium Cerialem Romanum legatum a Vespasiano Caesare, quicum caetero orbe Albionem pene amissam recuperare statuerat, missum in Britanniam provinciam cum copiis penetrasse, Ordoviciam Brigantiamque propediem invasurum. Is nuntius Galdo regi gentisque primoribus terrorem statim incussit. Placuit tamen non prius bellum per regiones denuntiare quam exploratum haberent quid in Scotos Pictosque molirentur Romani. Idcirco regis iussu equites quidam rei militaris periti ad exploranda Romanorum consilia sunt dimissi. Qui Romani copiis diligenter inspectis, militum numerum et ordinem, humanam supra facultatem omnibus formidandum retulere. Addiderunt Romanos Ordoluciam Deeramque Pictorum regiones Britannis proximas foede populatos, vastata sata, rem omnem pecuariam occuptam. Pictos Deerae Ordoluciaeque incolas vicinarum gentium accessione viribus auctos temere cum hostibus congressos atroci deletos occidione, Romanos victoria tumentes et magnis insultationibus Pictorum agris penetratis ad occidentalem regni partem tendentes expeditionem illico in Brigantiam parare. Haec in populum non sine trepidatione vulgata, Britones perfidiae incusabant, quod accepti beneficii immemores amicissimos populos Scotos Pictosque, qui eorum pro salute ad internecionem paulo ante dimicaverant, Romanorum in suos agros adventus quovismodo certiores facere neglexerant. At Galdus, priusquam Romani viscera regni penetrarent, primis conatibus occurrendum ratus, suis omnibus ex regionibus accuratissimum habuit delectum. Quinquaginta hominum millia sub eius signis fuisse narantur. Nec erant in Scotorum agris quispiam qui illico ad arma non concurreret.
26. Ducenti Galdo regi in Romanos varia dicuntur prodigia oblata. Aquila diem pene totum expansis alis supra exercitum laboriosissime volitabat. Id multus incussit terrorem, sese eo prodigio interpretantibus Romanis, quibus aquila insigne, dedendos. Galdus rex bene omnibus sperandum acclamat, fore interpretatus ut ea expeditio Romanis multum laboris et anxietatis esset allatura. Visus est et armatus miles per aera volitans, qui ubi circumvolasset exercitum subito cunctis disparuit. Cecidere et varia avium genera e proximo caelo, multis obducto nubibus, cruore aspersa, campis his quibus exercitus erat ducendus. Ea omnia prospera Scotis interpretatus militem in victoriae spem multis erigens suasionibus, instigantibus qui prudentia et authoritate pollebant, sublatis signis in hostes progredi ex mandavit. Nuntiatur interea regi primoribusque Romanos longe maiori multitudine et apparatu in Brigantiam venisse quam antea unquam, veluti non tam ad pugnandum quam ad condendum in provincia iamdudum pene debellata susceptaque iure belli in potestatem: tantum vero suae virtuti confidere, ut ei nullam mortalium vim quantumvis magnam armis posse resistere persuasum haberent. Ad ea Galdus rex a maioribus edoctus duram suorum militiam Romanae virtuti opponendam, foreque ut fortuna humanrum rerum versatilis moderatrix per tot successus Romanis (ut aequum erat credere) aliquando insidiaretur, consuesse enim deos pie iniuriam propulsantibus frequentius adesse respondit. Fuere qui regi suaderent ne adeo ad hostes properaret. Cunctandum potius paucis cum copiis, reliquis dimissis domum, ut Romani, commeatu consumpto aut Brigantia excedere aut inedia multisque aliis incommodis laborare cogerentur. Probavere maiores consilium. Sed vereri se dicebant ne cunctatione militibus remitteretur alacritas. Scotorum enim militum animos, ubi primum coiverint in exercitum, feroces admodum atque ad in pugda perdurandum promptissimos, cunctatione frangi, atque ubi diutius in armis manserint sub pellibus, paulo fore remissiores, propterea impigre ducendum in hostes.
27. Eam sententiam copiarum duces militesque sequuti tertio die in hostium venere conspectum. Turbavit Romanorum multituo atque frequentius tentata virtus ita Scotorum turmas ut fiducia in solicitudinem versa multis videretur. Sed ducum opportunis exhortationibus ad pristinam alacritatem redeuntes, deosque pro foelici belli exitu precati, pugnam incredibili ardore inire coeperunt. Silurum acies (in ea Galdus pugnabat) magna ferocia primo congressu dextrum premit Romanorum cornu. Id ubi Petilius animadvertit legionem pene pressis subsidio misit. Ita redintegrato praelio Silures magna Romanorum vi sunt repulsi. Cruentissima pugna, magna utrinque cum strage sequuta. Dum milites ita confligerent, duces sua munia egregie obibant. Lustrabat Petilius solicitos Romanos confligentes, ac ubi deficere quoslibet animadvertit praesto attulit suppetias. Mox inter circumeundum Galdum regem intuitus pugna atroci laborantem, eum aut capere aut interficere cupiens cum manipularibus sibi ad omnem casum assistentibus magna alacritate est aggressus. Tum ibi atrocior pugna est coorta, ubi Scotorum fortissimi in Galdi conspectu nihil omittentes quod ad praestantissimos milites attinere diceres honestissima pugna occubuerunt. Rex ipse magno in faciem accepto vulnere recentem equum ascendens acie excessit. Tum caeteri regis fuga deiecti animis, terga vertentes, per aequa et invia praecipiti cursu feruntur. Caedit fugientes Romanus miles quoscunque praehendit. Qui urgentium manus evaserant, in paludosum locum, veluti tutissimum refugium sese recipientes, illic noctem se illam, quae infoelicem pugnam est sequuta, continuerunt. Caesa sunt eo praelio (uti nostris annalibus memoriae est proditum) Scotorum duodecim prope millia, Romanorum ad millia sex. Postridie Scotorum exercitus reliquiae primatum sunt opera collectae, Galdus rex vulnere saucius in Lelguorum fortissimam arcem est deportatus. Romani Epiaco, haud magno negocio maiori cum Brigantiae parte occupato, anni reliquum magnis praeliis abstinuere.
28. Subsequuta aestate Petilius legatus, non tam Romani imperii protendendi quam aequandi praedecessorum gloriam cupidus, milites e castris educens reliquam Brigantiae partem subigere summa vi conatus est. Brigantes crebris incursibus ac levibus praeliis infestiantis hostis impetum aliquandiu sustinere. Enimvero vetitum erat publico maiorum decreto, post tot fortissimos gladio sublatos, ne deinceps cum totis copiis collatis signis confligeretur cum Romanis, ne totius rei summa unius pugnae fortunae committeretur. Interea, dum Romani Brigantiam magna depopulatione pervagarentur, Vodicia Arviragi regis filia minor natu, quam a Romanis stupratam captamque praelio a Suetonio legato ante diximus, contractis cohortibus ex Monae incolis atque Brigantibus qui illuc Romanorum iniuriam declinantes confugerant, ubi Marii insidias devitans exul procul patria egerat, violatae pudicitiae maternaeque iniuriae ulciscens de animo, Romanos nihil minus quam hostem a tergo timentes noctu pugna est aggressa. Auditi primum strepitus dissoni, clamoresque ad praelium hortantium. Multitudo inde missilium ac catapultarum in Romanos iacta. His obstupefacti quid potissimum agendum subito in periculo non satis sciebant. Neque enim hostes declinare poterant neque ignotis copiis et multitudine et virtute sese, tenebris prospectum adimentibus, audebant miscere. Dum Romani ita haesitarent, hostes temeritate haud inani, perfractis castrorum aggeribus, teterrimam edidere cadem, ignavorum praeliaribus
telisque fortissimis saepe cadentibus. Actumque fuisset de Romano exercitu atque excussum Vodiciae opera servitutis iugum a Brigantibus, nisi Petlii citius occurrisset providentia. Ipse siquidem accensis facibus pice, resina, sulphure et sevo conflatis, quas in nocturnos usus quum opus foret paratas habebat, ubi maximus clamor audiebatur concessit. Iactisque torribus et faculis cum telis in hostes, eorum vim paulum a castris arecebat. At Vodicia, multa alacritate milites hortando, certamen redintegravit. Maximo inde pugnatum ardore, ut ne finem quidem labori tota nox attulerit. Tandem illuscente, Romana superante multitudine Vodicia cum suis in fugam est conversa. Vetuit Petilius prosequi fugientes, veritus ne Romani in insidias inciderent. Die quae pugnae noctem est sequuta Vodicia multis irritata iniuriis, viraginis clarae agitata furore, citato gradu contendit Epiacum. Civitatem magna vi occuptam incendit, praesidiis Romanis multis cum emeritis militibus qui eo legati iussu locati fuerant, inclementer caesis, ut iniuriam quam in Petilium ulcisci non poterat in Romana praesidia ac veteranos ulcisceretur. Ad delendam acceptam manu foeminina contumeliam Petilius legionem misit in Vodiciam a qua intercepta, suis pene omnibus occisis, viva ducitur ad ducem Romanum. Accusata quod tantum facinus supra muliebrem animum sublata verecundia ausa fuisset, quum respondisset hostem se hostes occidere voluisse, ad id vires defuisse, non animum, nihil se quam foelices Romanorum successus aegrius ferre, qui devicto patre, matre caesa in bello, Arviragi domui Britonum ademissent regnum, a militibus qui Petilio proximi stabant gladiis obtruncata interiit.
29. Secundum haec nuntiatur Petilio insulae Vectae incolas tumultuatos, cum his Cantianorum permultos sentire, Marium regem pene regno pulsum, spectare rem nisi citissime reprimatur ad apertam defectionem. Is nuntius legatum ad Cantium revocavit, ubi non sine magno negotio tumultuantium repressit conatus. Qui in Brigantia permanserant Romani legati absentia bello partum conservare in fide magis quam ultra protendere imperium contenderunt. Altero deinde anno, Petilio ventris profluvio extincto, Caesar, ne in Albione non esset legatus qui rem ibi curaret Romanam, Iulium Frontinum virum consularem illuc duabus cum legionibus misit. Venientem novum legatum Marius rex benigno affectu est complexus. Recreatis exinde militibus immenso labore et mari et terra defessis, provincias Romanas in Albione legatus cum Mario rege lustravit, ut in Romana fide perstarent, multis suasionibus hortatus.Et ubi omnia pacata intellexerat, ac ne apparentem quidem seditionem inter Britones, praedecessorum curae et famae obruendae cupidus, Calidoniam silvam penetrare constituitit, ultimasque Albonis gentes toties Romanis armis petitas, et a nullo ad ea usque tempora devictas duce, ad deditionem cogere. Ad id summa vi bellum parabat.
30. Nec multo post tempore, Mario rege in Cantio relicto qui Britones in Romana fide contineret, multis cum copiis, posthabitis Pictis, quod eam gentem, devictis Scotis Romanis facile cessuram persuasum habuerat, in Brigantiam est profectus. Sub eius accessum undique inter Scotos est trepidatum, tantum timorem Iulii Frontini nominis fama omnibus incusserat. Iulius igitur in Brigantiam veniens Romana praesidia quae tenebant arces et castella haud parum collaudavit, quod sua munera ad Romani nominis honorem ac reipublicae foelicitatem tanta fide et strenuitate mediis in hostibus gessissent. Hortatus singulos ut bono essent animo, spem in sua iandudum probata virtute haberent: fore ut sine Romanorum intertrimento, barbaris devictis, omnem mox Albionem in suam reciperent potestatem. Epistolam inde foeciali dedit ad Pictorum regem, qua petebat ut societatem et amicitiam veterem cum Romanis servaret aut, si magis placeret, iniret novam.Memoria calamitatum quibus prioribus bellis Romanis armis sub Ostorio, sub Caesio Nasica et Aulo Didio ducibus Picti ab Romanis fuissent affecti, ne cum Scotis, si saperent, gente semper rebelli et intractabili sentirent, quos iam tum Romani Caesaris decreta instituerant aut prorsus delere aut perpetuam redigere in servitutem: sana modo admitterent consilia, ne duriora longe quam exacto tempore paterentur. Ad ea Pictorum rex, cui Iulii Frontini postulata nihil secus quam primoribus totique genti fuerant suspecta, publicae consultationis decreto respondit sese demiratum unde tanti belli in Scotos iusta causa Romanis oriri posset, quidve moveret Romanos, haud continenti terrarum orbe contentos, in ultimas Oceani insulas toties movere, ad innatam Albianis libertatem impie oppugnandam. Parum iuste facere, qui sola dominandi cupidine ad aliena regna subvertenda tantis viribus milirentur, deosque scelerum ultores impietatisque contemnerent. Eorum se ductu, cum Scotis amica gente et confoederata contra Romanos pro communi patria et libertate sua cum gente in praelium descensurum. Neque saniora consilia pro se, pro libertate, pro tutando regno, prudentiorum et eorum qui optimi sua essent in gente, invenire posse, quando ad id tenerentur ex foedere; se nullam dignoscere legem quae violare fidem permitteret. Romanus legatus, Pictorum regis spreto responso. illico in Silures movet, gentem omnium Scotorum ad quas Romana ad id tempus devenerat arma pugnacissimam. Galdus rex novo turbatus Romanorum motu, ad Scoticam rem tuendam copiis undique contractis, tametsi dudum accepti vulneris in praelio dolore vehementer cruciaretur, profectus est.
31. Sequuta praelia velitum ritu rara cum militum caede. Erat Galdo consilium, valetudinem causam praebente, potius fatigandi quam oppugnandi Romani exercitus. His praeliis fortuna anceps fuit, quandoque victis, quandoque victoribus Romanis. Tandem Scotorum turmis, frequenti manipularium militum nece, vehementer attritis, Galdus rex invalescente morbo, quia strenuum ducem agere nequiverat aegroto corpore, animo longe aegriore, dispositis praesidiis in Siluriae munitionibus regione excedens, lectica magna cum difficultate, in Argatheliam est delatus. Nec multis post diebus Scotorum copiae quae in Siluria permanserant a Romanis praelio petitae, victae, fugataeque sunt, tribus hominum militibus desideratis. Territa ea clade Siluria, quum nullam spem Romanae vis arcendae in ullo haberent repositam, omnibus qui arma ferre poterant aut fuga aut occidione exhausta, armis cessit Romanis. Secundum haec victores milites Romani in castra sunt dimissi.
32. Sequuta hyeme emensa Iulius Frontinus gravem incidit in morbum ab exundantem pituitam, habitatione gravi ac nubilio aere crebris nubibus madente, qualis illis in regionibus est perpetuus, et ob immensam montium altitudinem et ob lacuum fluminumque vicinitatem. Auxit morbum frigus immoderatum atque insolitum quod nec a cervice nec a pedibus arcere ulla arte potuit. Id ubi Romam Domitiano (is tum rem rem tenebat Romanam) nuntiatum est, ut legati atque Romani exercitus saluti consuleretur, Frontinum in Italiam revocatum exquisitissimorum medicorum curae adhibuit, et Iulium Agricolam virum consularem, omnium Romanorum ducum qui ad id tempus in Britanniam venissent praestantissimum, ut Romanis praeesset copiis legatum misit in Albionem. Sub tempus quo haec fiebant Ordovices alam in Brigantiae finibus agentem prope universam obtriverant, eoque successu erecti Pictos, Brigantes atque Silures ad motum in Romanos concitarunt. Iulius Agricola in Britanniam delatus, ubi Ordovicum atrox facinus acceperat, Pictos Siluresque arma sumpsisse in Romanos omnium opinione celerius cum legionibus, auxiliaribus Gallis et Britonibus, ad propulsandum commune periculum movit in Pithlandiam. Ordolucis (quae fuerit ea gens supra est demonstratum) haud magno negotio in deditionem receptis, munitiones arcesque adeptas praesidiis firmavit Romanis. Camulodonum deinde copias admovit. Huic obviam Karanthus Pictorum rex cum exercitu decurrens facto praelio victus est atque intra urbem compulsus. Tertio dehinc die reparatis copiis Pictiin Romanos acie sunt progressi. Sed tunc fortuna nihilo melior eis fuit quam pugna priori. Victi etenim pene omnes qui pugna persisterant occidione sunt occisi. Mox Camulodunum vi occupatum, magno incolarum numero caeso, secundo vallo et fossa illico cingere instituit Agricola. Karanthus vero Pictorum rex, amisso exercitu, fuga servatus, traiecto Forthea flumine, cum paucis militibus in Otoliniam sese recepit. Erat tum Otolinia Pictorum regio, duo inter aestuaria Fortheam et Taum (utrunque adhuc nomen retinet) interiacens, solo foecunda, nemoribus, pascuis, armentis, et gregibus aptissimis, lacubusque ac stagnis et fluminibus, variis piscium generibus refertis, ac omnium ferarum genere quae in Albione nascuntur exundans. Continet ea plaga hac aetate Fifam, Forthricam et Ornevallem regiunculas prisca pollentes ubertate, sed Scotorum regum opera (qui eas sedes post deletos postea Pictos occuparunt), quum aliter latrunculos exterminare non possent, arbore iam olim magna ex parte denudatas.
33. Caeterum victoriae fama (quam Romani in pugna adversus Pictos consequuti fuerant, ut diximus) effecit ut arces et munitiones Pithlandiae ultro in Agricolae potestatem venirent. Pauloque post, ut discrimini obviam iret Agricola, contractis legionum vexillis auxiliorumque manu, ducit in Ordovices. Illi, accepto legati adventu, nemoribus, ubi in tuguriis suo more delitescebant cum foeminis quae arma ferre poterant profecti, instructa acie Romanam vim accepere. Duraverunt in pugna Ordovices donec prope universi interierant. Qui cladem fuga evaserant, qua nocte domum venerunt ab uxoribus, solitis eo modo fugientium virorum delere ignominiam, ad unum iugulati sunt. Ea victoria laetus Agricola, haud ignarus instandum famae, ac ut prima concessissent fore universa, Monam insulam, quam Paulinum Suetonium expugnasse supra est memoratum, iam tum multos annos rebellantem, iterum redigere in potestatem, ne locus profugis superesset, totis viribus contendit. Quumque navium copia ad traiectum defuisset militum, alii biremibus, alii tranando parvum nacti aestum ducis opera et constantia repente in insulam sunt immissi, quibus obstupefacti insulares, qui Romanam classem spectabant, nihil arduum aut invictum persuasum habentes, sic venientibus ad bellum, petita pace, sese Romanis dediderunt. Agricola, arcibus praesidio munitis acceptisque obsidibus, Monae incolas subactos suo more ac legibus vivere permisit. Concessit inde cum exercitu in Brigantiam, ubi in hyberna demissus excercitus hyemavit. Haec ferme sunt primo anno in Albione Agricolae gesta. Ubi aestas aderat castris eductis copiis, posteaquam militibus coram multa de re militari, de modestia ducum et constantia dixisset, Brigantiam atque Siluriam cum exercitu lustravit: ea profectione, loca castris ipse capiebat, aestuaria ac sylvas ipse praetendebat. Terruit copiis et armis incolas adeo ut sub eius accessum illico permulti, villis, vicis, et urbibus relictis, praecipites in vicinas abirent regiones. Itaque eam aestatem, victos magis continendo quam novos subigendo populos consumpsit.
34. Sequuta hyeme, copiis in castra dimissis, accitis nobilioribus Albionis qui Romano nomini parebant ad urbanos et civiliores mores plurimum est hortatus, ut templa, fora, et aedes Romano more extruerent, filios probatis traderent praeceptoribus, sedatis tandem bellis eloquentia, bonis disciplinis et moribus imbuendos. Habitibus uterentur licet non elegantibus, decentibus tamen. Huiusmodi exhortationibus salubribus atque honestis consiliis, bellicoque apparatu struendo hybernum tempus transigens futuram spectabat aestatem. Tertio expeditionis anno novas gentes Romanis armis hactenus intactas invisere paravit, Otolinos ac Vicomagos. Fuere olim Vicomagi populi Picti generis, qui sub Calidionia sedes tenuerunt. Horum meminit Ptolemaeus, Veremundus, multique alii scriptores probati. Post quos atque universam Pictorum gentem deletam Scoti eadem tenentes loca Sterlingum appellavere. Porro Agricola per inferiorem Calidoniae partem cum exercitu progressus ad montem Dolorosum (nunc Sterlingi arcem) pervenit. Monti (munitioni potius) Doloroso nomen ferunt inditum quod ex eo dolentium gemitibus simillimae voces ab incolis noctu audiri videbantur, quas malorum daemonum praestigiae ad mortales, tum stultis insanientes superstitionibus, eludendos ulla sine dubitatione excitasse credendae sunt. Montis naturam situmque veteris arcis in colle, sine habitatore, vetustate labentis Agricola contemplatus, quum inexpugnabilem pene cognovisset, ut arx denuo repararetur magno sumptu et diligenti opera elaboravit. Ponte Fortheam stravit fluvium, et per eum universum transmisit exercitum. Postero die arcem et natura et arte munitissimam, editoque sitam in monte (Beenarte, id est montem arcis nunc vulgus appellat), ubi Pictorum regem esse per exploratores acceperat, magna obsedit vi. At Pictus paulo ante, Romanorum adventu territus, relicta arce in campestria se receperat, ubi contractis copiis ad pontem Fortheae recenter impositum diruendum nocturno itinere contenditit, animo Romanos inter Taum et Fortheam includendi. Agricola, quem Picto consilium non latuit, omissa arcis obsidione illico cum Romanis copiis proficiscentem est sequutus. Picti ab his qui in pontis erant praesidio prohibiti, ubi conatum consequi non poterant, re infecta a ponte redeuntes paulo post in Agricolae devenere conspectum, ubi cum Romanis necessario praelio congressi ingenti clade sunt afflicti. Nec Romanis hostibus desperata salute ad extremum pugna perdurantibus, incruenta obtigit victoria. Regem ipsum Pictorum cum paucis acie excedentem fugientemque Romanus miles per montium iuga insectatus nullam prius insequendi finem fecit quam aestuario Tao prohiberetur, ubi inventis lintribus Karanthus summo vitae discrimine aestuario traiecto in adversum littus cum suis fuga salvus evasit.
35. Adversa pugna territi Otolini quidam ne durius affligerentur ultro in Romanorum fidem concessere. Alii fuga salutem quaerentes penetrantesque Calidoniam devenere ad Galdum Scotorum regem in Argatheliam, eius fidem implorantes auxiliumque. Agricola ad arcis obsidionem reversus, ubi eam haud sine magno negocio expugnaverat, sequutae sunt munitionum, castellorum urbiumque Otolinorum deditiones. His successibus in fiduciam erectus Agricola Otoliniam cum copiis pervagatus loca opportuna ad castella ponenda multis in locis delegit, ut parta sua opera provincia securius in Romana fide conservaretur. Diruit et nonnullas arces, quod loci iniquitate praesidia, quum res postularet, eruptionem facere nequirent. Ita rite in Otolinia rebus ordinatis, sequutam hyemem novas aedificando munitiones veteresque reparando cum exerecitu ibidem intrepidus consummavit. Interea Pictorum rex Alecti (oppido nomen est ad Tai fluminis ostium, nunc Deidono) sese continebat, ubo arx olim fortissima ab Roberto Brusio rege, sed longa post tempora, dum Angli eam pertinacius tuerentur (uti opportuno referetur loco) diruta ac direpta. Convenere illuc frequentes ad regem Pictorum maiores, ii praesertim qui persequentium Romanorum vim evaserant, consolationis causa hortantes ne sibi neu patriae deesset, bene speraret de republica: viros superesse Pictici sanguinis, viribus infractos, ad Romanum exercitum indies magis magisque decrescentem; ubi propitii dii forent, Pictorum ab agris hostium iniuria armis occupatis pellendum exigendumque; fore (uti frequentius res sunt humanae) ut tot successibus ac luxuriosis incrementis elati Romani, quum minime sperarent, in fortunae incidant invidiam, et qui tot populis per orbem iniuriam intulerint, ultimis orbis gentibus ludibrio habeantur, ita instabilem fortunam mortalium res citato turbine versare. Hanc deam alia ante Romanum foelicibus auspiciis condidisse regna, eademque foelicioribus successibus incrementisque elata delevisse. Neque sperandum Romanum imperium, conditum mortalium viribus, perpetuum immortaleque fore.
36. Haec similesque primatum suasiones tametsi a rege vehementer laudatae, in meliorem tamen eum spem erigere non potuerunt, adeo verebatur Romanas vires nominisque magnitudinem, persuasum semper habens Romanam rem supra omne humanae sortis fastigium crevisse, adeo ut nulla vi posset obsisti. Sequutae multae et variae primatum super instantis belli gerendi ratione cunsultationes. Placuit tandem communi decreto ad Galdum Scotorum regem illiusque gentis maiores, quibuscum vetus amicitia, multis officiis, longa per secula fuerat celebrata, legatos mittere ut, Romanorum iniurias questi, in quanto tum periculo Pictorum respublica esset amicum regem confoederatumque certiorem facerent, rogarentque auxilium ad imminens periculum propulsandum. Neque res dilationem accepit. Missi etenim legati, mandatis Galdo coram recitatis, quae postularant quod ad utriusque populi salutem attinebant facile impetrarunt. Ferebat rex aegerrime non modo Pictorum agros, Deeram, Ordoluciam, Pithlandiam et Otoliniam, sed vel magnam sui regni partem Brigantiam et Siluriam Romanis armis vi occupatam. Praeelegit idcirco primoribus suffragantibus cum Pictis commilitium facere, ultima experturus potius quam quotdie bello et iniuriis fatigatum ignominiose tandem, patrio ritu et libertate adempta, sua cum gente a mortalium omnium superbissimis subigi Romanis.
37. Dum his intenderent Scotorum Pictorumque reges confoederati, Silures, quos Romani nominis magnitudine territos a regione paulo ante excessisse diximus, reversi, in Romanos, ad publicum regimen in Siluria ab Agricola destinatos, foedissimam stragem exercuere, captis arcibus, praesidiis caesis, vastatis undique satis, frumento omni, praeter id quod secum portare poterant, flamma consumpto. Agricola, tantae cladis nuncio accepto, illico in Silures movit, rebellemque gentem legati adventum minime expectantem, concedentemque in montes caeli iniuria intractabiles, itineribus magnis ac difficilibus insequutus, praehensos quosdam in cruces attollere iubet, dirutes arces reparat novisque munit praesidiis, rem frumentariam ex Britonum agris apportat. Cognito inde per exploratores hostes haud procul conglobatos incertum quid in Romanos moliri, magna vi eos insectatur. Fugientes extra Cludam (fluvio nomen est quem Tacitus Glottam vocat) haud sine magno discrimine compellit. Dirimitur is fluvius eo loco a Bodotria amne (nunc Levino), quo cum eodem pene loco labitur in mare, angustio terrarum spatio. In eo arx est plus loci natura quam arte ulla munita, tunc Alcluth, id est totus lapis, nunc vero Downbriton, id est arx vel munitio Britonum vocata. Firmabatur ea arx validis Scotorum praesidiis, adeo ut ulla arte aut vi a Romanis tum potuisset expugnari. His laboribus Agricula quartam transegit aestatem.
38. Quinto expeditionis anno primo vere Romana classis, quae ad Vectam insulam legati imperia expectabat, secundum ventum nacta, Agricolae mandato ad vivum lacum (nunc vulgo Lowsim) in Argatheliam, ubi portus omnium saluberrimus est, devenit, hostes ut admonerentur nihil deinceps nisi per Romanum imperium sibi tutum sperare: non terram, Romanis copiis eam urgentibus, nec mare, eminente iam in eo Romana classe. Ipse Agricola cum exercitu Clydam transgressus inventis illic navibus biremibusque, gentes ad id tempus Romanis ignotas Selgonas levibus praeliis domare est adortus. Sed praesidis Camuloduni literis certior factus quosdam Pictorum nobiles motum excitasse, remque iam tum spectare ad rebellionem, incoepto desistere coactus cum legione ac paucis auxiliaribus, reliquis copiis ad Cludam relictis, in Pithlandiam proficiscitur, ubi defectionis authoribus aut caesis aut publicam coniectis in custodiam, rebellantium, cum maximo eorum incommodo, haud magno negotio tumultum repressit. Rebusque ita in Pithlandia pacatis ad copias reversus trans Clydam hyemavit. Caeterum aestate quae sextum officii annum inchoabat Argatheliae et quae eius sunt in vicinia insularum portus stationesque navibus opportuniores iussit explorare: ipse terrestri itinere ad castellam arces omnemque munitionem subigendam, Levino amne superato, contendit, ut eo intelligerent hostes nec mari nec terra sibi superesse refugium quominus in Romanam potestatem foret concedendum.
39. Terruere primum Romanum militem montium Argatheliae asperitates, paludosaque loca illis subiecta, interiacentia nemora rhamnis et vepribus ac spinis oppletissime referta, quae haud exiguum impedimentum exercitui regionem penetrandi videbantur praebitura. Sed Romani solitae virtutis minimi obliti, ut labore invicti, nihil sibi invium habentes, ea tametsi magno labore gnaviter superarunt. Altisssima montium iuga ascenderunt, indeque maximam praedam et hominum et pecudum abegere, fluviosque mira arte tranantes munitiones quasdam mediis repertas nemoribus domestici belli causa (ut videbatur) praeparatas, ad quas confugerant incolae, vi expugnatas diruere, arces aliquot captas suis munivere praesidiis, atque ita per agros grassando agrestes aliosque qui eorum spectantes adventum regione non excesserant maximis affecere incommodis. Sub id tempus Galdi regis atque primorum decreto gentis Novatae, Moravae, Lugemarthaae, Hebridum, simul atque caeterarum regionum quae Scotico parebant nomini copiae in Atholiam convenere, ad locum vix quinque passuum millibus distantem a castro Calidoniae nunc Downkelda, ubi Karanathi Pictorum regis cum eius copiis praestolabantur adventum, ut duarum gentium coentibus viribus Romanis armis facilius obstisteretur. Cumque Pictorum rex quindecim armatorum millibus per Grampium (mons est a Deae fluminis ostiis, ut antea significatum est, pene ad Alcluth, nunc arcem Britonum, per medias regiones longissimo tractu protensus), ad Scotorum exercitum iter faceret, levissima causa oborta seditio inter gregarios quosdam milites effecit ut Pictorum exercitus in duas scinderentur factiones, unde illico ad arma est concursum, sociaeque manus sunt ad praelium consertae, mutuaeque sequutae caedes.
40. Perculit ea res Pictorum regem, qui dum ad sedandum tumultum incautius periculo accederet inermis, sine signis regalibus, a gregario milite incognitus est interfectus. Laboratum inde aliquantisper, haud sine strage domestica, sed, cognito regis interitu, unusquisque dimissa expeditione domum concessit. Galdus rex horum certior factus vehementius indoluit, et ob infoelicem amici regis interitum et ob destinatam in Romanos expeditionem, iam tum Pictorum discessione necessario differendam. Vocatisque in concionem gentis suae primoribus brevi oratione Pictorum inter se intempestivam seditionem detestatus precatus est ut rei Scoticae magno laboranti periculo, quando ad conflictam propediem cum Romanis obeundum vires non suppeterent, quo potissimum modo foret providendum maturius consultarent. Post multas autem et varias sententias, communi consilio est decretum ut levibus praeliis ac incursibus subitis ea astate, Romanos ne protenderent imperium, impedirent potius quam cum eis totis copiis decertarent. Pictorum maiores per legatos utilibus, honestis atque amicis hortarentur suasionibus ad domesticam seditionem citissime extinguendam: alioquin imminens periculum haud evitandum. Aestate vero quae proxima fuit secutura ex omni Scotorum Pictorumque regione et ex amicis vicinis ac confoederibus, Hibernicis, Orcadicis, Norwegis et Danis, ingentem contrahendum exercitum et in Romanos ducendum. Fore ut locorum iniquitate productoque tempore defessi aut patria excedere aut inedia laborantes extrema pati compellerentur.
41. Probavere omnes consilium, nec multo post tempore legati ad primarios gentis Pictorum missi longa oratione civilia bella detestati, quanta incommoda afferant regnantibus, quam illis vigentibus infirma sint regna, miseraeque et afflictae res publicae, et quam semper infoelix nec unquam beatus illorum esset exitus memorantes, multis et appositis suasionibus ad civilem concordiam hortati eo rem perduxerunt ut, summotis dissidiis concordi omnium suffragio, in demortui Karanthi locum Garnardum regem sufficerent, armaque raperent ad libertatem contra veteres et infensissimos hostes Romanos tutandum. Decretae eodem in consessu sunt legationes ad Norwegos, ad Danos seu Dacos,
unde antiqua Pictis origo, ad Hibernicos, veteres Scotorum qui in Albione sedes habebant parentes, quorum obtentum est opera ut proxima aestate memoratae gentes commeatu et armis Scotos et Pictos contra Romanos iuvarent. Dum haec agerentur, Galdus rex suas copias, compluria agmina prtitus, iussit variis e locis irrumperent in Romanos locorum maxime gnaris ducibus designatis. Impediverunt ea agmina Romnos, maiori apparatus fama (ut mos st de ignotis) quam re, ne ea aestate Calidoniam peterent.
42. Sequuta hyeme, urgente aeris inclementia, qualis nulla hominum memoria antea conspecta in Albione, undique a praeliis est cessatum. Appetente aestate quae Agricolae Britannicae expeditionis septima fuit, praestantium militum delectus ex Hibernia in Albionem transmissus, ut Scotis auxilio forent contra hostes, ad Galdum regem devenit in Atholiam. Convenere illuc etiam multi ex omnibus Scotorum regionibus, regis expectantes imperia. Affuit et Garnardus recenter Pictorum rex creatus, ingenti cum militum copia. Hi omnes quibus unus libertatis vindicandae consensus, gerendi belli Galdo summam imperii dederunt. Is illico per Calidoniam in hostes ducere conatus, edoctus ab incolis Romanos magnam Calidoniae partem armis occupasse, nihil expavens tripertito agmine hostes adoriri est aggressus.Id ubi Agricolae cognitum, ne superante Scotorum Pictorumque multitudine (quinquaginta enim millia in armis fuisse perhibent veteres annales) et peritia locorum circumveniretur, diviso et ipse in tres partes exercitu progressus est. Galdus rex, accepto quod Agricola pararet, mutato repente consilio, Romanorum legionem validissima, quae tum forte proxima erat, nocte cum parte copiarum inter somnum et trepidationem, caesis vigilibus, pugna est aggressus. Itaque in ipsis castris pugnabant Scoti, quum Agricola et consilium et iter hostium per exploratores edoctus et evestigiis insecutus velocissimos equitum peditumque assultare in tergo pugnantium iubet, et mox ab universis adiici clamorem. Id ubi animadverterunt qui pugnabant Scoti et Picti, in eos qui a tergo invaserant versi haud minorem assultantibus attulerunt cladem quam ab eis acceperant. Fuit id praelium atrox ad primam usque lucem magna untrinque caede continuatam, quando fulgentia signa totas Romanas copias cum legato adesse demonstratia Scotos ac Pictos ancipiti malo territos et saluti timentes, ideoque in fugam versos, in paludosa loca, consuetum refugium, densissimasque sylvas praecipites nimium pepulerunt.
43. Effectum ea adversa pugna ut confoederati reges suis cum gentibus auxiliares Danos ac Norwegos, magna iam tum expectantes spe, se suaque armenta, praedia et agros frequentibus et levibus incursibus potius tuendo quam hostes oppugnando praesentem tum aestatem consumpserint. At Romani frequentibus feroces victoriis, nihil insuperabile sua virtuti existimantes, Calidoniam penetrare et Albionis terminum tandem invenire statuerunt. Et quum magnis difficultatibus, itinerum iniquitate id fuissent assequuti, Amundo amne (nomen adhuc retinet) superato ad Taum fluvium, haud procul a Calidoniae castro, consedere, ubi per Atholiam et Calidoniam Taus labitur, fluvius altus, rapidus, difficulis traiectu, et nusquam pene vadosus. Ubi vero in oceanum Germanicum haud procul ab Alecto ruit, aestuarium, cuius Cornelius Tacitus in vita Agricolae meminit,
duo aut amplius passuum millia latum, Horestiam Pictorum olim regionem, nunc Angusiam, dirimens ab Otholinia. Picti propinquo adeo Romanorum accessu territi Tulinam numerosissimam civitatem, ne Romanis dedita illis refugium foret et rei Picticiae incommoda, habitatore furtunisque exhaustam concremarunt. Erat ea urbs olim permagna ad Tai ripam, pulchra munitionibus arcibusque, uti adhuc ostendunt vestigia, magis arte munita quam natura. Locum Inchtuthill nostra vocat aetas. Coniuges, liberos et omnem rem pecuariam in Grampium transtulerunt montem.
44. Scotis ac Pictis ita sua rebus consulentibus, Romanos oppugnandi casus insperatam obtulit occasionem. Usipiorum etiam populi quidam non longe ab Rheni ostio, ubi in mare influit Germaniae oram incolentium, Caesaris edicto conscripti in Britanniam sunt transmissi. Qui occiso centurione, et in iis qui praeerant cohorti Romanis, liburnicis forte inventis a Tamesi fluvio solventes novas sedes quaerendi causa, secundo vento prosperoque cursu in Taum aestuarium sunt delati, veriti ne si in Germaniam traiicerent in Romanorum ab admissum scelus inciderent iram. His Usipiis, quod exitiali in Romanos essent odio, ut cum Moravis genti communis originis considerant permissum. Eodem fere tempore Danorum ac Norvagorum seu Norwegorum decem prope millia, duce Gildone, cibariis, armis omnique bellici apparatu munita in Fortheum fretum inter Pithlandiam et Otoliniam appulsa sunt navigio, ut Scotis ac Pictis, amicis populis, contra Romanos ferrent suppetias. Unde, quia Romanorum armis, qui tum ea tenebant loca, descensu prohiberentur, circunvecti in Taum copias omnes in proximam terram exposuerunt. Discrimen, quo tum Scotorum Pictorumque res versabatur, effecit horum diutius expectatum adventum utrique genti acceptum gratumque. Caeterum Garnardus Pictorum rex Alecto profectus, gentis cum primoribus adventantes increbili benevolentia accepit. Gildonem multis honoribus ab hominibus habitum in arcem introducens, magnificis donis regalibusque ornavit conviviis, militibus in vicinos vicos, castella et villas, post labores quos inter navigandum maris saevitiae haud sine vitae discrimine obiverant, recreationis causa dimissis, Galdus rex, cognito Gildonis cum auxiliariis militibus adventu, illico Alectum petere properat, viro et qui cum eo venerant Norwegis Danisque gratulaturus. Venienti regi Gildo lecta cum militum multitudine laetus sese obviam effudit.
45. Porro rex Gildonem cum mira excipiens et comitate et honorificientia. “Sat (inquit) mecum praeclare actum arbitor (fortissime Gildo) quod te cum tot virtute et forma praestantibus militibus, florentibus aetate, benignitate deorum in Albionem incolumem delatum video, qui Pictos, gentis Agathrysicae inter Danos diutius diversatae, prolem, Romanis armis, suis sedibus in Albione multa iniuria pene pulsam, meque et meam gentem, quibus cum Danis Norwegisque vetus est ex foedere amicitia, manifesto iam regni discrimine laborantes, pulsis procul hostibus in pristinam restitueres dignitatem. Hunc tuum tuorumque optatissimum adventum iam multos dies et Scoti et Picti cunctando expectavimus. In te istamque adeo nobilem iuventutem oculos et animum omnes intendimuis, quam coram intuentes nobis supra quam dici potest gaudentes, tibi votis omnibus congratulamur. Enimvero tanta spes singulis nobis atque universis ex gratissimo tuo adventu est incussa ut satis credamus his auxiliaribus copiis, nostris adiunctis viribus, vincendos Romanos atque his nostris sedibus procul pellendos. Propterea quum te huncque delectum intuero laeto animo, non tam accommodatum ad bellum apparatum quam iam victoriam in manibus intueri mihi videor.” Ad haec Gildo sese suis cum militibus pro amicis populis, pro sociis et confoederatis, pro eorum atria et libertate adversus Romanos, regnorum praedones, libenter ad extremum dimicaturum respondit. Obque eam rem se cum exercitu in Albionem venisse, ut inita societas, praestita fides, dextris maiorum datis, contestatis diis, inviolata semper perduraret. Haud aliud de eo sentirent, fore proculdubio ut in eo suisque militibus id experirentur.
46. Haec ubi acta, Scotorum Pictorumque confoederati reges cum Gildone Danorum Norwegorumque maioribus Alecti posteaquam aliquot dies congratulatoinis causa fuissent commorati, subductis navibus Forfaream adiere. Etiam tum Forfarea castellum valde munitum, uti eius docent ruinae, undique pe septum immenso lacu, ubi post deletos Pictos Scotorum reges loci capti amonenitate sese frequentius continebant. Sed nunc in vicum (ut rerum est vicissitudo) redactum nomen his nostris retinens diebus. Ibi facto consessu maiorum Scotorum Pictorumque et auxiliarum qui illuc ex Hibernia, Dania et Norwegia venerant, quo pacto in tanto discrimine rei communi foret consulendum multis et variis sententiis dictis, eo tamen communi omnium suffragio devenere ut imminenti hyeme praeliis abstineretur, ne miltes magna ex parte sine tentoriis coeli iniuria, cui ea regio plurimum est obnoxia, in campos effusi alliquo incommodo afficerentur. Eo temporis quae ad bellum forent usui summa ope pararent. Militum delectus ad id negotium destinatus, qui Romanorum suis e castris prohiberent egressum et omnem ad eos commeatum, et ne Taus fluvius ponte sterneretur, quo facilius Pictorum agros cis Taum Romani occuparent. Secundum haec Galdus rex Atholiam adiit, ubi cum auxiliaribus ab Hibernia accitis hyemavit. Pictus vero et Gildo cum Norwegis, Danis atque Ysipiis in arcibus, castellis caeterisque munitionibus quae tum in Horestia erant haud procul a Tao, aestatem magno expectantes desiderio se continebant.
47. Itaque omnes hyemem transegere. Initio autem sequentis aestatis Agricola Romanam classem invisens, quae stationibus ac portubus saluberrimus per hyemem conservata erat, iussit ut sublatis anchoris Albionis reliquum circumveherentur, nusquam portum, stationem, promontiorum, sinum aut insulam inexploratam relinquentes. Id Agricolam egisse nulli dubium erat, ut ultima tellus extremumque mare atque insulae ad id tempus paucis admodum cognitae se duce Romana sentirent arma. Nautae legati imperium executi classem circum Albionem duxerunt. Ea profectione Hebrides insulae sunt prospectae et Orcades, et nonnullae earum depopulatae, despectae et Thulae duae, Ila atque Levissa. Cumque cognovissent Romani Pictorum Bosphorum, qui Orcades et Cornanam regionem rapidissimo cursu interfluit, haud plus millia passum viginti abesse, eundem diversis ac contrariis maris aestibus, volutantibus latum in praeceps, haud sine magno navium discrimine penetrandum, repertos quosdam in proximis insulis agrestes, liburnicus ascendere naves magna cogentes vi, gubernatores sibi magnis pollicitationibus constituunt. Horum opera, quod Bposphori traiicienda periti credebantur, persuasum habebant se omne quod eo in mari erat periculum evasuros.
48. At contra evenit. Agrestes enim satis suam mortem vindicaturos existimantes si Romana classis, tot praestantibus epibatis, tot opimis spoliis referta, eorum opera undis obruta simul cum ipsis interiret, quum maxime a Bosphoro fuisset abstinendum aestus vehementia, eo naves dirigi iusserunt. Quarum quaedam paulo post raptae in praeceps scopulis illuduntur, aliae anchoris ne scopulis inferrentur iactis, illis per saevientes undas revulsis per immensum maris spatium vi procellarum aestusque marini actae subito sunt depressae. Navigantium pauci admodum evasere, tabulis haerentes, et ii quidem in littora eiecti pro praedonibus habiti, intercepti ab incolis aut necati sunt aut servati ludibrio. Abstinuere transmissu nonnulli, quibus navigatio contra vehementem aestum habebatur suspectae, periculum ex sociis captantes. Inde vicinis malis sociorum territi, ne locorum imperitia in deterius laberentur, qua via venerant ad Agricolam sunt regressi.
49. Dum his incommodis Romana classis laboraret, Agricola infoelicis navigationis inscius ligneum pontem in castris, proximae sylvae excisis arboris et paucis rei consciis, delectis ad opus artificibus fecit fabricare. Eo Tao fluvio omnium opinione celerius strato, universum Romanum exercitum transportatum in campos haud procul a Grampii montis radicibus deduxit, pontemque fortissimis praesidiis munivit ne hostium vi dolove dirimeretur. Perculit subitae rei fama Pictorum copias qui in proximis munitionibus et villis hyemebant vehementer adeo ut Galdum regem per legatos communis periculi facerent certiorem, invitarentque ad Romanorum iniuriam secum pugna vindicandam. Exciverat Galdus omnibus e regionibus qui eius parabant imperio vires, iamque quadraginta armatorum millia convenerant, et adhuc affluebat omnis iuventus, et quibus adhuc viridis erat senectus, nihil fracti prioris pugnae eventu, aut servitutem aut ultimam expectantes ultionem. Paucis inde diebus emensis, Galdum cum exercitu, Grampio monte superato, in vallem deveniens Pictorum, Norwegorum, Danorumque copiis loco haud procul a Romano exercitu diverso est adiunctus. Ubi post multas regum et principum consultationes Galgus, cui rei summa totius belli gerendi antea fuerat commissa, apud contractam multitudinem praelium iam tum poscentem in hinc modum loquutus fertur.
![]()
50. “Quoties causas belli et necessitatem nostram intueor, magni mihi animus est hodierunum diem consensumque vestrum initium libertatis totius Britanniae fore. Nam et universi servitutis expertes, et nullae ultra terrae, ac ne mare quidem securum, imminente nobis classe Romana, ita praelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. Priores pugnae quibus adversus Romanus varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae, eoque in ipsis penetralibus siti, nec servientium littora aspicientes: oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos terrarum ac libertatis extremos, recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit. Nunc terminus Britanniae patet atque omne ignotum pro magnifico est. Sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa et inferiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium et modestiam effugeris: raptores orbis postquam cuncta vastantibus defuere, terram et mare scrutantur. Si locuples hostis est, avari; si pauper, ambitiosi, quos non oriens, non occidens satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari affecto concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solutudinem faciunt, pacem appellant. Liberos cuique ac propinquos suos natura charissimos esse voluit: he per delectus alibi servituri auferuntur. Coniuges sororesque etsi hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum ac hostium polluuntur. Bona fortunae quae in tributum egerat annus, in frumentum: corpora ipsa ac manus, sylvis ac paludibus emuniendis, verbera has contumelias conterunt. Nta servituti mancipia, semel venerunt
atque ultro a dominis aliuntur. Britannia servitutum suam quotidie emit, quotidie pascit, ac, sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium petimur. Neque enim arma nobis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis reservemur. Virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus, et longinquitas ac secretum ipsum, quo tutius eo supectius.
51. “Ita sublata spe veniae, tandem sumite animum, tam quibus salus quam quibus cloria charissima est. Brigantes foemina duce exurere coloniam, expuganare castra, ac nisi foelicitas in secordiam vertisset, exuere iugum potuere. Nos igitur integri et indomiti in libertatem nos sumus laturi primo statim congressu, ubi ostendamus quos sibi Calidonia viros seposuerit. An eandem in bello Romanis virtutem, quam in lace lasciviam adesse creditis? Nostis illi dissensionibus ac discordiis clari. Vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt, quem contractum ex diversissimis gentibus, ut secundae res tenent, ita adversae dissolvent, nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque dominationi alienae sanguinem tam nobilem servituti accommodent. Diutius tamen hostes servos fide et affectu teneri putatis? Metus et terror sunt informa vincula charitatis, quae ubi removeris, qui timere desierint odisse incipient. Omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt, nullae Romanos coniuges accendunt, nulli parentes fugam exprobaturi sunt. Aut nulla plerisque certa est partia, aut ab ea quam asserunt aliena. Paucos numero locorumque in circuitu trepidos ignorantia, coelum ipsum et mare ac sylvas, ut ignota omnia circunspectantes, clausos quodammodo ac victos dii nobis tradiderunt. Ne terreat hortor vos vanus ille aspectus et fulgor auri vel argenti, quod neque tegit neque vulnerat. In ipsa hostium acie inveniemus nostras manus: agnoscent Britanni suam causam, recordabuntur Galli priorem libertatem. Deserent ultra illos caeteri Germani, veluti Usipii reliquerunt. Nec quicquam ultra est formidinis: vacua sunt castella, senum coloniae inter male parentes et iniuste imperitantes in municipia invita et discordantia, hic dux, hic exercitus ibi tributa et metalla et caeterae servientium poenae, quas in aeternum proferre,
aut statim ulcisci in hoc campo est. Proinde ituri in aciem et maiores vestros et posteros cogitate.”
52. Excepit hanc Galdi orationem magna cum alacritate contracta multitudo, prosequens eam suo more cantu, fremitu, clamoribusque dissonis. Iamque agmina et amorum fulgores audentissimi cuiusque procursu, simul instruebantur acies. Quum Agricola quanquam laetum et vix dilationis patientem videret militem, ita tamen pro ducis officio disseruit. “Octavus annus est (commilitones) ex quo virtute et auspiciis imperii Romani, fide atque opera vestra Britanniam penetrantes Ordovices rebellem gentem, Monam insulam, Silures multasque in Albione antea incognitas gentes vicistis tot expeditionibus, tot praeliis, seu fortitudine adversus hostes seu patientia ac labore pene adversus ipsam rerum naturam opus fuit. Neque me militum, neque vos ducis poenituit. Ergo egressi, ego veterum legatorum, vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non fama nec rumore, sed castris et armis tenemus. Inventa Britannia et subacta. Equidem in agmine quum vos paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cuiusque vocem audiebam. Quando dabitur hostis? Quando animus? Veniunt e latebris suis extrusi, et vota virtusque in aperto: omniaque prona victoribus atque eadem victis adversa. Nam ut superasse tantum intineris, sylvas evasisse, transisse aestuaria, pulchrum ac decorum est. Ita frontem obiecisse fugientibus et eos persecutos fuisse negotia erant longe periculosissima, quae hodie prosperrima sunt. Neque etiam nobis aut locorum eadem notita, aut commeatuum eadem abundantia, sed manus sunt et arma, et in his omnia. Quod ad me attinet, iam pridem mihi decretum est neque exercitus, neque ducis terga tuta esse, proinde et honesta mors, turpi vita potior, et incolumitas ac decus deodem loco sita sunt. Nec inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse. Si novae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum exercituum exemplis vos hortarer. Nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate. Hi sunt quos proximo anno unam legionem furto noctis aggressos clamore debellastis. Hi caeterorum Britanorum fugacissimi, ideoque tamdiu superstites. Quomodo sylvas saltus penetrantibus, fortissimum quodque animal in necem ruit: pavida et inertia, ipso agminis sono pelluntur: sic acerrimi Britannorum iampridem ceciderunt. Reliquus est numerus ignavorum et metuentium, quos quia tandem invenistis, non resisterunt. Sed deprehensi sunt qui novissimo hoc et extremo metu obiicientes corpora, defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis. Transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum dieum, approbate reipublicae nunquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.”
53. Et alloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, et finem orationis ingens alacritas consequuta est, statimque ad arma discursum. Agricola Romanos milites instructos ruentesque in praelium ea arte disponere est annixus ut, quanquam ab hostibus numero et multitudine superarentur, tamen in fronte simul atque a lateribus minime possent oppugnari. Nec segnior Galdus rex in copiis instruendis. Multitudine etenim fretus, porrectiorem constituit aciem loco editiori, consilio Romani exercitus alis complectendi, ut omni ex parte magna urgerentur vi. Edicto inde per vocalissimum quendam militibus ut firma perstarent spe, in pugna pertinacissime durantes, paraturi sibi aut decus immortale ad posteros aut perpetuam servitutem; eam diem esse superema aut honoris aut ultimae contumeliae; pugnandi suis illico fecit potestatem. Primo congressu eminus certabatur. Confoederati etenim plurimi Albiani, Scoti et Picti cum auxiliaribus Danis et Norwegis, qui Galdo duce pugnam iniverant, magnam missilium sagittarumque vim primum superfundere, vitare eam maioribus clypeis Romani, magna constantia, magna arte, vetustae militiae exercitatione dimicantes. Pugnabant confoederatorum sagittarii, emissis catapultis, gladiis, exiguis cum certis, magis ad domestica praelia quam ad apertum Martem accommodis, ut et hac nostra fit aetate. Propterea ubi cominus fuerant praeliandum, parvis scutis gladiisque parum utiliter utebantur. Id animadvertentes hastati, sagittariis in acie Galdi imperio proximi constituti lanceis, contis, hastis, caeterisque bellicis id genus telis cruentos intulere ictus. Sequuti praeliaria tela ac dolones gestantes, tantam in Romanos stragem fecere ut pulsi victique pene haberentur omnes.
54. Actumque tunc de Romano exercitu fuisset si non celerius occurisset Germanorum cohors, Caesaris iussu conscripta ac transmissa in Britanniam. Hi etenim, iubente Agricola, ubi maximum periculum imminere annotaverat, eo strenue accedentes magno impetu proximos quosque cadere, ferire, trucidare, ac plurosque semineces hostilis agminis penetrandi cupidine relinquere. Perculit confoederatos populos aliquantisper recens terror quolibet proximum pressum pene spectante, donec resumptis viribus de patria, de libertate, cogitabundi spernentes vulnera atque mortem, nullam nisi in manibus sperantes salutem, conglobati, ad interitum dimicare constituissent. Fuit inde atrox pugna, confoederatis maiori vi longe quam militari peritia decertantibus. Tum Agricola cohortem pugnae eatenus expertem, quam ad subitos casus retinuerat, ferocius dimicantibus opposuit. Nec illorum acerrimo impetu pelli aut deiici poterant confoederati in acie indicibili pertinantia durantes. Secutum atrox ac miserable spectaculum: confoederatorum etenim quidam vulneribus confossi ruere supra caedentes. Alii percussoribus ultro sese offerre, nonnulli ubi hostes evaserant, inferre sibi vim, passim membra humana, arma, corpora, cruentaque humus perspecta. Pugnatum ita, donec sera nox prospectum certantibus ademisset, quando ad signa militaria, datis indiciis receptui, utrinque est concessum.
55. Mox Scoti et Picti confoederati, auxiliaresque Dani et Norwegi, maiori copiarum parte amissa, qui pugnae superfuere, vulneribus saucios secum portantes, deserentes locum certaminis, ut hostium noctu vitarent iniuriam in proximos tumulos sese recepere, ubi ingentibus accensis ignibus magno et incomposito tumultu factus est concursus virorum, mulierum, amicorum, parentum, filiorumque quae cuique fuerit in praelio fortuna percunctantium. Quumque cognovissent necessariorum in pugna desideratum tantum numerum, mulieres mixto planctu ululatibus omnia implevere. Tum Galdus rex, ne quod ibi ageretur Romanis per exploratores, si qui forte proximis delitescerent in locis, pateret: magnos iussit omnes extollere veluti gratulantium exultantiumque de salute mutua clamores, et in eisdem perseverare donec mulieres ab exercitu longiuscule semoverentur. Primatum inde qui cladem evaserant, priuscuam illusceret facta concione, ubi cognitum erat vires ad iam tum reparandum exercitum defuturas, communi omnium sententia ut unusquisque in loca tuta, ubi hostium vim commode vitaret, sese reciperet, est permissum. Rex ipse Galdus cum Garnardo Pictorum rege, delectis quoque militibus partim ex Danis Norwegisque, partim ex suis, ignibus crebris in hostium prospectu relictis in Atholiam citato gradu abiit. Duodecim millia Romanorum infoelici conflictu illo cecidisse nostri produnt annales. Ex Scotis, Pictis et auxiliaribus, ad viginti prope hominum millia caesa, et inter hos Gildonem Danorum praefectum nimia ferocia atque ardore, cum paucis delectis, pugnando ab hostibus circunventum.
56. Dies quae funestam hanc noctem est sequuta, confederatorum discessum fugae persimilem Romanis latius aperuit. Campi undique milite nudi, caesorum tantummodo referti cadaveribus, in montibus, in castris conspectus nullus, vastum ubique silentium. Romanorum plerique haec ad insidias spectare rati hostes aut insequi aut indagere vetuere. Alii foelicioribus successibus tumentes validos delectosque miites, indaginis modo densissimas sylvas, aut sicubi arctiora tutioravie hostibus erant loca fugientium intercipiendorum consilio, ne saluti turpi fuga quispiam consuleret, penetrare iusserunt. Nonnulli sequuti hanc sententiam, iuvenili insolentia, haud militari usi disciplina, fugientes dispalatim persequendo in hostes composito ordine conglobatos praeter opinionem progredientes inciderunt, circumventique ab illis occidione sunt deleti. Qui eam Romanis illis cladem intulerunt, laeti in vicini montis, qui altissimus erat, iugum, praecipiti cursu magnis cum clamoribus ferocibusque animis concesserunt. Postridie illius diei victoria, praedaque laetus Agricola, ubi dimissis in omnem partem exploratoribus neque exercitum ad pugnam reparari, neque alicubi conglobati hostes intellexerat, quod Grampium montem, exacta iam pene aestate, sine Romani exercitus iactura superare nequiverat, in Horestiam victorem deducit exercitum, ubi post subactam parvo negotio regionem viribus, diuturno bello infoeliciterque iam tum commissa pugna exhaustam, acceptis obsidibus positisque castris hyemare constituit.
57. Sub id tempus nunciatur Agricolae Romanam classem quam Albionem circunduci iusserat nautarum quorundam dolis, quos in rectores ex Hebridibus in suam perniciem acceperant epibatae, hostibus salutem credentes, Pictorum Bosphoro vehementer afflictam, maiorem melioremque eius partem depressam et aut undis obrutam aut scopulis illisam; alteram, cladem vix evadentem in Argatheliam, unde solverant multis incommodis turbatam rediisse. Ad eum nuntium Agricola, nihil motus vultum solito hilariorem ostendit, persuasum habens Romanum exercitum fortunae insidiis, quam tot foelicibus successibus habebat suspectam, infoelici navium successu ea expeditione liberatum. Additis ergo viribus, multis triremibus biremibusque Romanis epibatis atque auxiliaribus instructis, guberntaores locorum gnaris adhibitis cum omni bellico apparatu, iussit perinde acsi cum fortuna dimicandum foret, naves circum insulam denuo impelli. Nec multo post tempore Romana classis secundam nacta tempestatem Albionem prospere circumducta Taum tenuit aestuarium, ubi Danorum navibus, quarum antea meminimus, repertis crematisque ad unam per hybernum tempus in anchoris mansit.
58. Multa et varia prodigia facta in Albione paulo ante quam Galdus cum Romanis pugnam iniret nostri tradunt annales. Ignitas acies (cyparissas vocant) per aera discurrisse, magnam Calidoniae partem visam noctu incensam, interdiu autem ab igne intactam, navium speciem in coelo apparuisse, in Atholia pluisse lapidibus, in Horestia ingentem ranarum multitudinem in pluviae formam e summo aere decidisse. Natum Tulinae (de quo oppido in superioribus est mentio habita) Hermaphroditum monstrum aspectu undiquaque foedum, idque ne hominem offenderet oculos illico necatum. Perculerunt ea prodigia multis mortalibus animos, atque in diversas traxerunt sententias: nonnullis ut fit ea in melius, alius in deterius interpretantibus. Felices hi Romanarum rerum successus in Albione, Domitiano Caesari, eorum qui optimi erant in exercitu literis significati, pectore anxium, tametsi hilarem frontem simularet, vehementer effecere. Aegerrime enim ferebat imperator privati hominis nomen, famam et gloriam supra suam attolli. Quamobrem post multos honores Agricolae senatusconsulto decretos, veluti Syria provincia Attilii Ruffi viri consularis morte vacans legato, ei fuisset destinata, Romam literis accivit, ubi parvo post tempore Caesaris insidiis (ut unstans erat fama) veneno interiit. Tradiderat vivens provinciam, priusquam ea excederet, Cneo Trebellio (quem Domitianus Britanniae praefecit) successori, prosperis ad id tempus Romanis rebus, sed paulo post amoto Agricola, factis ambiguis.
59. Disceptabat enim Trebellianus quidam Agricolae necessarius, militibus ob recentem ducis memoriam charissimus, cum Cneo, uter alteri in regenda provincia praeferretur, hic Caesaris authoritate usus, ille exercitus benevolentia. Avaritia enim atque sordes Cneum contemptum invisumque militibus effecerant; contra liberalitas, comitas animi et morum honestas Trebellianum mortalium omnium charissimum. Quumque multis foedis certaminibus atque perniciosis modestia militum fuisset corrupta, eo discordiae est deventum ut aggregantibus se Cneo, imperio magis quam benevolentia cohortibus, Trebellianus lectis cum militibus qui sibi faverant in Galliam secesserit. Nec diu quies Romanis in Albione remoto Trebelliano fuit. Siquidem Galdus rex, cognitis Romanorum factionibus, undique ex regionibus quae Scotico parebant nomini contracta multitudine Pictorumque adiuncto exercitu, in Horestiam, ubi tum Romanae erant copiae, irrupit. Cneus subito hostium accessu perculsus, factoque magis quam consulto tum opus esse, militum perseverante in se odio ratus, iussit signa efferre, arma rapere, in hostem progredi. Imperia milites exequentes, ubi Cneum torpentem meticulosumque perspexissent, qui ducis munia alacriter obiret, Caium Sisinnium Trebelliani germanum exercitus ductorem constituunt. Ab eo, contempto Cneo, instructi intentique profectionis signum exposcunt. Renuit praefecturam Sisinnius, causatus ubi oblatum munus obiret militum seditionem magno cum exercitus incommodo mox suborituram,. Dum autem huiuscemodi contentionibus Romani laborarent, Galdus cum copiis in prospectum devenit. Romani subito pavore vix expediti, obviam progressi sunt. Magno illico ardore utrinque pugantur. Perstant in pugna cum pertinacia Scoti Pictique, ut furore et rabie cum hostibus confligere viderentur. Cessit tandem praelio Caius Sisinnius, letali vulnere accepto, sequutique Romani milites complures, atque ita in fugam versi Romani agminis incompositis, alio alium respectante, in proxima nemora abire conabantur. Quibus posteaquam appropinquavere, Scoti cum sociis conglobati, proximos quosque urgentium insidias minime veritos circunvenientes foedissime trucidant.
60. Id ubi Galdus rescivit, ne sui fiducia nimia periclitarentur receptui cecinit. Sed neque signum neque magistratuum authoritas seram ante noctem hostes insequendi finem fecit, adeo infense Albiani omnes Romanum nomen et imperium oderant. Fuit sequuta nox victoribus laeta, gaudio multo perfusis et multis iucundisque acclamationibus et cantilenis, musicisque instrumentis, quorum ea aetate erat usus, eam transigentibus. Sacerdotesque victoribus gratulaturi illuc convenientes diis gratias multis et religiosis supplicatiibus habuere quod post tot infoelices successus, tot acceptas miserables clades, tandem benigniori aspectu Scotos Pictosque iam supra quinquagenta annos Romanis armis fatigatos spectare dignaretur. Romani vero sine duce praestante agentes et exuti castris haud satis tutam Horestiam imminentibus ferocissimis hostibus futuram rati, moesto silentio noctu Tulinam adiere. Inde posteaquam aliquantisper quieverant pontem quem Tao fluvio proximo anno imposuerant, et per quem transportant exercitum, ne infensis hostibus eos insequendi ultra Taum daretur locus, diruerunt. Galdus Romanorum recessu cognito, castris cum praeda quae copiosisssima erat potitus eam inter milites habita cuiusque secundum dignitatem ratione partitus est. Postridieque facta maiorum consultatione, una erat omnium sententia Romanos evestigio persequendos esse. Mox armis correptis Scoti Pictorum viribus accedentibus, fuduciae pleni non minori odio quam labore persequentes Romanos sese ad honestam et necessariam pugnam cohortantur, ne paterentur diutius acceptas contumelias inultas. Et ubi praecipites ad Tulinam venerant, pontem scissum conspicati alio sese dirigendi sumpto consilio, ad castrum Calidoniae movent. Ibi per ligneum pontem Tao impositum, ubi iusto alveo inter altissimas rupes coarctatur, copias facile in adversam perducunt ripam. Romani haud ignari eorum quae ab hostibus fiebant, copias ad praelium instruunt. Et quia cum victore exercitu res erat futura, Cneo in vincula coniecto, Caio Sisinnio vulnere saucio, Titum Caelium nobilem Romanum et militaris disciplinae peritissimum ducem creant, cuius ductu in bello conficiendo omnia gerenda forent. Ducunt inde in hostes: magnum committitur prelium, profligati fusique tandem Romani et in fugam versi abiere in Calidoniam. Quinque millia sunt eo die ex Romanis desiderata, ex Scotis et confoederatis millia circiter duo.
61. Secundum hanc victoriam Galdo regi Pictisque magnae Britonum factae sunt accessiones. Nam ubi Cambriae relatum est Romanos a Scotis et Pictis bis victos, magna copiarum parte amissa, regionis populares infenso semper in Romanos odio caesis in coloniis veteranis, in urbibus praesidiis, et in cohortibus descriptis per provinciam centurionibus simul cum praestantissimis militibus Romanis, qui Britannicis manipulis, ad tradendam militarem disciplinam erant immixiti, magnam suscitavere rebellionem. Maiores etiam Cambriae ac Ticiniae, ob Romanis vi subacti, non benevolentia parentes, infoelici hostium profligatione liberiores effecti et in secundioris fortunae spem erecti munera amplissima regi Galdo transmittunt, gratulati quod post tandiu in eum desaevientem fortunam, tandem deorum benignitate respirare incoeperit. Inter haec mittunt Romani e Calidonia legatos ad Marium Britonum regem querentes incommoda quae Scotorum Pictorumque armis fuerunt perpessi: duplici videlicet clade se recenter afflictos, exercitum sine rector, sine duce relictum, multis agitatum infortuniis, absque legato, absque auxiliis, ulterius non posse hostium vim ferre, discedendumque sibi fugientibus simillimis e Pictorum Scotorumque agris, et his quas Romani tenuerunt provinciis, si non occius succuratur. Ad ea Marius rex Britonum omnium coniurationem iam tunc imminere respondit, sese capitalibus peti odiis, suis se liberis regnoque, imo et capiti timere. Adulescentes, mulierculas, mimos, ac totum Britannicum vulgus Romanos passim cantilenis lacessere, contumeliis conviciari et diris execrari. Qui autem Britonum gentis Romanis amici, et qui hostes forent, sibi non constare, in omnibus enim suspicare communem esse libertatis asserendae consensum. Caesarem Domitianum ob crudelem civium et senatorum caedem Romano populo minime formidabilem, invisumque civile bellum Romae, ut amicorum literis dignoverat, imminere, nullam auxilii in Britanniam mittendi sibi spem relictam. Saluti igitur consulendum imperii, unamque potius Albionis partem, et eam meliorem (quia vires ad totam non suppetant) quam summa cum ignominia nominis Romani totius insulae amittere imperium, in fide et officio continendam.
62. Eo accepto nuntio, haud parum in Romanis castris est tripidatum. De nulloque cogitatum magis quam de exercitus incolumitate. Auxit trepidationem aliud quod imminebat malum. Nuntiatur sub id tempus per exploratores Scotos Pictosque cum ingentibus copiis vix passuum decem millia Romanis castris abesse. Scripserat tum Galdus rex per universas Scotorum regiones non modo viros qui arma ferre poterant, sed et foeminas, quibus viridis erat aetas et corpora ad militiam integra, ut auctis ita viribus Romanos e Calidonia, Siluria, et reliquis Scotorum Pictorumque regionibus vi et armis expellerent. Consilium inde Romani sumpsere, ne discrimine tanto diutius laborarent, Calidoniae amittendae. Sequuta itaque nocte de communi soliciti salute, relicta Calidonia: magnis itineribus cohortes omnes in Siluriam transmisere. Neque sunt ibidem diu morati: Silurum enim quibus ab initio belli infensissime erant invisi, timentes insidias, abiere in Brigantiam. Galdus rex, hostium iter et quo progressi fuerant per exploratores edoctus, ducibus locorum gnaris, vestigia illorum insequi celerrime constituit, ratus haud parum ad communem salutem attinere, atque ad omnium qui in Albione sedes habebant futuram quietam, priusquam Romanis novas colligendi copias daretur spatium, illos intercipere. Ergo munitionum et arcium, quas tunc in Siluria Romana adhuc tenebant praesidia, posthabita obsidione, in Brigantiam magnis contendit itineribus. Fiebant inter eundum incolarum et qui domi serviture premebantur, et qui Romanorum fugerant tyrannidem magnae accessiones, regi suo plurimum gratulantium, quod tantis iactatus periculis, tot malis, tot calamitatibus belli affectus, amisso pene regno, non desperarit, sed se et gentem consilio et consolatione ultimis contemptis periculis ad meliorem fortunam reservarit.
63. Eos rex ad se confluentes placido cum vulti accipit, appositisque consolatur verbus, suadens meliora deinceps sperarent: se iam non tam ad pugnam quam ad certam victoriam suas copias ducere. Saevientem per tot annos in se suamque gentem fortunam, quae magnas commutationes in omnibus rebus, sed praecipue bellicis, brevi momento facere consuevit, iam pene victam: sperare se tot contumelias, aerumnas, calamitates bello perpessum gloriosum propediem (quando dii iam visi sint propitii) de Romanis acturum triumphum. Huiusmodi verbis Scotorum Pictorumque animis firmatis in Brigantiam movet, quo ubi pervenerat Romani magno et praecipiti timore perculsi, quum in nullis rebus magis quam in manibus salutis haberent spem, expedire cohortes iubent, signa extra castra efferre, universos in praelium armare, testati eam diem sibi compendium fore aut gloriosae victoriae aut perpetuae contumeliae. Dum his intenti essent Romani, nuntiatur hostes multis et compositis agminibus adesse. Hortari tum duces Romani ad pugnam, ne victoriae exciderent spe, praesertim cum victis, quibus stulta et barbara arrogantia innata esset decurtaturi; maiorum virtutis et gloriae in rebus bellicis memores essent; publicae potius quam domesticae consulerent saluti; dedecori, ignominiae, perpetuae contumeliae nullo aevo delendae omnem mortem anteponerent; in pugna ad interitum usque, si diis ita visum sit, durarent; eo aut nullo alio modo futuri victores.
64. Quumque his similibusve opportunis certe adhortationibus Romani inter se uterentur, et hostes in eos missilia funderent ac catapultas, Britonum delectus ad eam pugnam a Mario conscriptus illis relictis ad Scotos Pictosque transierunt. Id Romanorum permultis deiecit animos, quibusdam tamen magnam accendit ferociam. Qui multa alacritate decertando sinistrum adversariorum cornu, ubi mulieres mixtim inter viros pugnabant, ingenti strage premebant. Galdus, animadverso malo, manipulos quos pugnae expertes continebat ad similes eventus in depressorum misit subsidium, quo firmati auxilio Romanos magna vi cedere cogebant. Fuere mulieres in eo congressu, ubi victoriam patentibus signis penes se fore habebant persuasum, omni viro ferociores, nulli vel dedito veniam et misericordiam imploranti parcentes. Profligati sunt tandem Romani qui in sinistro cornu pugnabant, circundatique illico fuissent a nostris, nisi a tergo castra habuissent locata. In ea igitur infoelici pugna excedentes Romanorum nonnulli fugere conabantur, aliis in praelio durantibus. Quibus caesis, victores in castra fugientes persequuti quamplurimos illorum praecipitaverunt in fossas, per eorum corpora in castra irruere magna vi sunt annixi. Romani tenentes castra et multa animositate sese tuentes ab aditum, qui angustissimus erat, hostes incredibili labore prohibebant. Nox tandem adempto prospectu praelium diremit.
65. Qua inguente Scotorum quidam, iubente Galdo, in proximum abiere nemus, unde ligna deportantes castrorum fossas celerrime oppleverunt. Alii diversi generis parabant instrumenta ad vallum aggeresque confringendos. Nonnulli in armis stationarii vigilesque circa castra pernoctabant Romanis egressum prohibentes. Omnes autem diem posterum incredibili expectabant ardore. Sub dubiam lucem, ubi omnia ad castra summa vi oppugnanda parata fuissent, per vocalissimum quendam e castris clamatum ad milites in statione perseverantes Romanos de pace cum Scotis Pictisque velle agere, conditiones regum arbitrio accepturos, precari supplices licere quos mitterent deprecatores abseque iniuria per exercitum ad negotium conficiendum transire ad reges. Fuere qui confoederatorum regibus suaderent commeatum Romanis legatis minime tribuendum, nullisque legibus ineundem cum eis foedus. Utendum iam parta victoriae, qui in castra fugerant occidione delendos ut eorum memorabili exemplo caeteri discerent mortales quam diis hominibus fuerit odiosum nulla inuria lecessitos aliena regna temere invadere et iustos incolas bello lacessere. Alii contra modeste utendum fortuna: ob unum quantumvis foelicem successum mortalibus non tantopere intumescendum, praesertim iam incertis fortunae legibus subiectis, unde prospera ex adversis et ex prosperis adversa frequentius nascantur. Fore quandoque ut ii quibus secundis initiis fortuna maxime arriserit ante rei exitum in permagnas incidant calamitates. Hanc instabilis deae esse legem, his successibus mortalium regna subiecta. Propterea Romanos legatos admittendos, audienda postula, ius gentium haud violandum, ne violatorum deos ultores legatorum, qui tam pulchram de hostibus contulere victoriam, superbe animium insultando sibi rederrrent infensos. Hanc sententiam, veluti altera longe humaniorem, reges sequuti, dato commeatu, legatis ad se veniendi fecere potestatem, suis mandantes a castrorum oppugnatione omnique Romanorum iniuria abstinerent donec legati, suscepta legatione defuncti, in castra denuo sese recepissent, dira in non obtemperantes poena indicta.
66. Secundum haec ex Romanis castris venere quatuor viri aspectu venerabiles, veste Romano more haud minus decenti quam pretiosa, ad confoederatos reges in eodem sedentes consessu, nobiliorum utriusque gentis, circunfusa corona. Hi illico ut in regnum devenere conspectu humi procubuere, mox iubentibus magistratibus erecti. Ex eis quidam cui res erat demandata, “Romanus (inquit) exercitus ducesque, orbes victores, vestram fidem implorantes, invictissimi reges, a vobis, quos plures iam annos hostiliter sunt persequuti, supplices veniam et salutem precantur. Neque vobis in tanta rerum gestarum gloria quicquam potuit contingere ad vestrum decus honestius, ad posterios dignius memoria, quam ut Romanorum legati ad vestros pedes procumberent, quibus omnes pene reges populique subacti parere coguntur. Vicistis, fatemur. Penes vos vitae nostrae ac necis, deorum ira, quos ob bellum vobis impie illatum nobis experimur infensos, est potestas. His vestro utimini arbitrio, quando vestrae gloriae poterit conferre. Tantum precmur vestram in nos vincatis iram, qui orbis vicistis domitores, vel si mavultis ab ira vinci, nos occidione ad unum delete. Id nostrum meritum iure inficiari non possumus. Verum nihil est, quando ultimo orbis recessu constituti caeteros virtute vincitis mortales, quo omne humanitatis fastigium transcendatis, quam quo plures opulentioresque viceritis, plures per vos ac praestantiores salvos esse velitis. Sensimus vestra arma, sensimus deorum iram, sentiamus supplices precamur vestram clementiam. Et quia victos deditosque nos esse fatemur, quascunque pacis conditiones dederitis ultro sumus accepturi.”
67. Haec ubi dicta, omnes flentes regibus ad pedes sese proiecerunt, multis lacrhymis orantes victis deiectisque parcerent, agnoscerentque deos iniustum bellum atque impiam iniuriam iam satis in se ultos. Tum Galdus rex e maiorum utriusque gentis sententia respondit. Pictos et Scotos Albianos ultimos orbis populos sedibus deorum benignitate sibi concessis a regnorum regumque institutione contentos, alias haud concupvisse. Nunquam nisi iniuria lacessitos pugnasse in alienos. Romana scelerata cupidine regnorum praedones sibi primum cognitos, quum bellum Britannis intulissent, eosque deinde varia fortuna per centum et quinquaginta pene annos in expeditione perdurantes, post subiectum terrarum fere orbem et maiorem Albionis partem, cum multis incolarum incommodis ad insulae devenisse extremum. Ibi a populis quos veluti inhumanos, incultos, barbaros imbecillesque tantopere contempserant, et bello frequenti vicerant, aperto tandem Marte devinctos, fusos, fugatos, et miserabili clade afflictos, et in castra, spe melioris fortunae sublata, ad ultimum discrimen compulsos, veniam ab hoste petere, humanae sortis instabilisque fortunae insigne ad posteros documentum dantes. Nec deesse ex suis non sine probabili ratione censentes praesenti fortuna manifesto deorum munere oblata utendum, victosque ad unum exterminandos, nec alio modo tantorum hostium illtam iniuriam vindicandam, nec deinceps, si quam molirentur, vitandam. Verum Romani exercitus abolendi consilium confoederatorum populorum maioribus placere minime, satis se habere existimantibus et ad praesentem gloriam et ad futurum famam ad decus, quod orbis dominorum legatos humi provolutos et ad suos pedes deiectos viderent misericordiam a se supplices implorantes. Eapropter placere sibi communi consensu hostibus pacem certis dare conditionibus, quam Pictis Scotisque toties petitam Romani ipsi negaverint. Conditiones esse ut Scotorum Pictorumque agros populandi eo die Romani finem facerent, et quas illorum regiones, castella, arces, munitiones iniuria occupassent, captivis obsidibus, perfugis et fugitivis rebusque recenter ablatis eisdem ultro excedentes redderent; bellum nec in Scotos nec in Pictos deinceps moverent, sed cum eis perpetuum inirent foedus super his iureiurando faciendum.
68. Hae conditiones per legatos in castra reversos Romanis recitatae omnibus vehementer placurere. Pace deinde, quibus dictum est legibus facta, datis obsidibus hostium arbitrio, Romani omnibus cum fortunis abire absque iniuria sunt permissi. Huius exercitus reliquias Cneus paulo ante vinculis solutus in Cantium ad Marium regem magnis itineribus deportavit. Continebat Romanus exercitus, quum Agricola, iubente Domitiano, eum tradidit successori, ex legionibus auxiliaribusque sexaginta prope armatorum millia, ex eo numero
vix ad millia viginti confecto bello superstites e Brigantia sunt profecti, caeteris tribus recentibus adversis pugnis gladio absumptis. Cessere illico Scotis Pictisque Ordolucia, Deera, Pithlandia, Otolinia, Vicomagia, Brigantia, Siluria cum munitionibus, arcibus et castellis quae Romani armis occuparunt, praesidiis inde, uti in foedere erat cautum, ultro excedentibus. Posthaec Galdus rex, dimisso exercitu, suis militibus domum concedendi facta potestate, post Siluriam lustratam atque Brigantiam, validibusque firmatam praesidiis, Epiacum sese contulit. Erat ea civitas vetus, regumque primaria sedes, ubi aliquandiu cum regni maioribus se continuit, nixus, quam per eum fieri potuit, ut sopitis bellis, Scoti in meliora assuescerent instituta. Vagos milites et exauctoratos, ne eorum cuique grassandi superesset occasio, arcibus munitionibusque Britonibus finitimis praesidia disponit. Brevi inde tempore nobiliorum singulis, prout in conficiendo bello excubuerant, pro meritis praemio tributo, rebus rite compositis, armis amotis, Scoticas regiones omnes invisit. Sub eius accessum multi mortales undique confluebant, non tam ut virum et amantissimum regem intuerentur, quam ut praestantissimum belli duci summis virtutibus praestantem, patriae liberatorem, ademptae restitutorem libertatis, omni honore et observantia prosequerentur. Fiebat ubique tubarum clangores, patrio ritu fundebantur carmina, cantantium audiebantur voces, laetae populi acclamationes, omnia denique Galdi regis laudem et gloriam quicunque divertisset resonabant.
69. Dum his foelicibus per regiones profectionibus operam Galdus impenderet, quorundam consilio, qui, scelerum conscii, iusti et aequi extinctis bellis administrationem pallentes metuebant, contentiones de finibus imperii inter Scotos et Pictos sunt obortae. Harum componendarum causa Galdus rex Garnardo Pictorum regi ad Calidoniam obviam celebri comitatu est profectus. Ubi quum discordiam cognovissent, levi et pene nulla causa, nebulonum maxime conviciis ac rixis suscitatam, turbatoribus pacis, quam ipsi tot comparaverant sudoribus, suppliciis varie affectis, litem omnem penitus oppressam extinxerunt. Peractis his, reges post mutuas gratulationes ad sua concessere. Regnavit inde rex Galdus, post saevientem in se fortunam devictam, mira foelicitate annos complures. Tandem ubi, ut Scotorum respublica amotis bellis, clarior illustriorque redderetur, populo melioribus formato institutis, multis annixus laboribus praestitisset, longa confectus valetudine, patribus plebique omni vita charior, suisque maioribus omnibus rerum gestarum magnitudine et superior, Epiaco quinto supra tricesimum sui imperii anno fato concedens vita est perfunctus. Fuit idem annus Adriano Romanorum imperatori circiter tertius, mundanae originis secundus supera centesimum quinquies millesimum, nostrae vero salutis tertius supra centesimum.
70. Elatum eius corpus celebri pompa, iusta ac lugubri, multis mortalibus magno moerore deplorantibus, in vicino campo, ut vivens mandaverat, est conditum, ubi ornatissimum ei monumentum patrio more immensis ex lapidibus est erectum, eique omnium maximo ad eius simulachrum est insculptum, quomodo ab Romanis armis patriam liberaverit. Obelisci permulti iuxta monumentum erecti praecellentis virtutis in re bellica (ut tum fiebat) testimonio. Et ne tanti regis memoria aliquando mortalium animis excederet, quo posteri Galdi tam praeclare gestis ad virtutem admonerentur, ut Brigantia regio mutato nomine, Galdia deinceps a principe appellaretur, quod illic Romano bello tot annos continuato finem imposuerit, publica regni primatum authoritate est decretum. Manet nostra aetate regioni nomen Gallovidia, paulum vocabulo (ut in vetustioribus fit rebus) mutato
71. Horum quae de Caractaco, Corbredo ac Galdo Scotorum regibus his voluminibus memoriae dedimus nonnulla ex nostris annalibus, at longe uberiora ex Cornelio Tacito sunt deprompta. Cuius non sententia solum, sed et verba frequentius sunt a nobis usurpata, ut dignoscant qui nostram simul atque Romanam legerint historiam quam utraque quadret alteri, quam cruenta bella, quam diuturia, testimonio vel ab hoste sumpto, nostri maiores gesserint adversus Romanos. Quas orationes Galdum regem atque Iulium Agricolam legatum Romanos ad suos iuxta Grampium montium habuisse meminit Tacitus, quod longe sunt dissertisimae atque ad rem maxime accommodatae, quales hac nostra aetate haud quispiam facile excogitabit, in hoc nostro opere ex integro non ab re visum est referre. Caeterum quod communi nos nomine Britannos appellitat haud sane usqueadeo mirandum cuipiam videri debet, quum nec nobis quoque usquequaque Scotici nominis appellatio fuerit ad id temporis familiaris, et Romanis antiquioribus ita omnes Albionis incolas nuncupare consuetum fuerit, scilicet quum in Britanniam primum arma intulissent, quae regio Galliae proxima adiacebat, et in primis est subacta, ab ea, quae restabat, novo nomine nequam dignati sunt insulam, sed Britanniam provinciam pariter ac insulam totam vocantes singulas regiones, ut quaeque devicta erat, in triumphum portarunt. Itaque factum est ut saepius de eadem per partes subacta imperatores Romani triumpharint, satis habentes, quum totam subigere non possent, de parte aliqua, toti suo nomine relicto, triumphum veluti de re magna agere. Quare etiam Strabo, Plinius, Mela, Cornelius Tacitus, et post eos etiam Ptolemaeus Alexandrinus Albionem, Hiberniam coniunctas adiacentes insulas Britannicas, populos vero incolentes Britannos sine ullo discrimine appellarunt. Sed de his ubi de Albione, partibus eius ac populis qui eam incoluere actum est, satis dictum arbitror.