Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER XV

USTIS Roberti regis defuncti solleniter more regio peractis, David Brusius filius Roberti Brusii regis rex declatus est. Sed quoniam idonea nequaquam adhuc aetate ad tantas res suscipiendas erat, Thomas Ranulphus totum regnum solus procurabat, eique cura rerum gerendarum uni omnis imcubebat. Nam nullus ea aetate neque virtute neque prudentia illi conferendus est (excepto Douglas, qui tum profectionem Hierosolymitanam apparabat), et quatuor iam annis cuncta administraverat Roberto valetudinario. Prima autem cura Thomae erat pacem foedusque ictum cum Eduardo Anglorum rege renovare. Nondum enim satis instaurati ubique erant Scotiae populi ex tantis bellis. Nec Anglus pacem sprevit, iam ante qualis vir in bello Thomas esset suo damno expertus. Inde ad pacis munia ipse Ranulphus sese convertit, iustitiam ut ubique summa cura exercerent magistratibus praecipiens, atque interea ne belli prorsus immemori essent, arma quacunque ad bellum usui sunt semper expedita promptaque haberent, pacem enim ab Anglis non iustitia, sed lucro commodoque aestimari. Caeterum ut animos suorum in iustitia, qui boni essent, exercerent, malosque data ansa, si non abstinerent, corrigendi, ac aliis exemplum ponendi causam haberet, edixit ut universum equorum ornatum rusticaque instrumenta pro foribus sub dio tam noctu quam interdiu relinquerent, ac siquid forte perditum aut furto sublatum esset, id praefectus eius loci restituendum curaret, aut ipse damnum repararet, summa interim cura furem perquirens, invento autem extremo afficeret supplicio.
spacer 2. Ea re sic cupidos alienarum rerum animos compescuit ut res propalam proposita rapere non audentes, ad occultarum furta rerum ne aspirarent quidem. Efferaverant dissensionibus intestinis in tantum vulgi animi, dum in pace idem sibi licere putaverant, quod in discordiis, ubi nemo tutus ne a vicino quidem suo est, ad diversas videlicet factiones animis inclinatis. Vetuit quoque saluberrimo exemplo nullos ulla regione histriones, vagos, et nusquam certas habentes sedes, aut ludicras artes exercentes in urbes recipi extra tibicines tubicinesque peritos, nec nisi victum artificio praeterea alio quaeritantes. Illos enim dictabat bello nonnulla ex parte, dum opus esset, usui esset. Hoc mandato Scotiam omnem malo quo omnes fere regiones laborant, otiosa scilicet nebulonum turba, purgavit. Memoratur is temporis cum aliena rapiendi libido graviter undeque coerceretur ex insita mortalibus alienarum rerum cupidine, rusticum quendam, quoniam aliena suffurandi animus non erat, propria quaedam instrumenta abscondisse, praefectumque pretium, rapta esse ea querentem, poposcisse, ac post paucos dies, quum eadem apud ipsum fuissent inventa, patibulo suspensum poenas insolentis dedisse cupiditatis, tantae molis est assuetos semel a vitiis retrahere. Quocunque autem gubernator inspiciendi gratia, aut iura in oppidis constituendi proficiscebatur, ingentem fere satellitium turbam secum ducebat, ut quocunque in loco aut raptorum aut latronum, aut nullius frugis bonae hominum conspirationes latere praedicarentur, eo statim expeditus adesset, qui se sese misso caduceatore dicto gubernatoris audientes exhibebant, nullo eos afficiebat supplicio, sed ad opus quenque suum redire cogebat, eorumque magistratibus loci curam mandavit. Si vero authoritatem publicam spreverint, immissis satellitibus aut occidit aut captos postea gravi supplicio affecit.
spacer 3. Quod non ita diu post ad Halidon vicum evenit. Nam ad sexaginta conglobati, quum viatorem foecialis more advenientem contempsissent, omnes ad unum a militibus viatorem secutis occisi sunt ac patibulo suspensi, eosque vehementer Renulphus ob id factum laudavit. Nec deinceps repugnare ullo in loco ausi fuere. Quo factum est ut, pace domi forisque parta, ac regno diligenti severaque gubernatoris disciplina ab infesta agricolis latronum aut raptorum turba repurgato, non modo vires opesque regni recreatae sint, sed etiam tantum auctae ut brevi apparent vel Anglis terrori Scotos fore, nedum sua commode tutaturos. Quam foelicitatem Eduardus animadvertens, invidens pariter ac metuens ne quando veteres iniurias ultum venirent, scelere metumex animo auferre cogitat. Unum etenim quominus regno potiri continuo possit Ranulphum conatibus suis obstare, quo sublato, omnia in proclivi fore arbitrabatur: regem etiamnum puerum, multos praetera quorum patres in Nigro Parlamento occisi fuerant tacito odio regiae familiae infensos, neminem neque tantis viribus neque tanto animo fore qui superiorum viderit calamitates, quasque ipsi ducesque passi fuerint meminerit, ut pro tenui quodam libertatis nomine eadem iterum ferre velit aut viribus ipsius resistere valeat. Opportune etiam Iacobum Douglas Ranulpho nec usu belli nec industria inferiorem e regno ablegatum. Consilium igitur cum flagitiorum suorum ministris iniit. Sed quoniam viribus res confieri non possit, numeroso semper satellitum grege stipato Ranulpho, fraude venenoque ad eam rem opus esse decernunt. Caeterum familiae Ranulphi ministros per literas aut per internuncium sollicitare periculosum videri, nam fere literae aut intercipiuntur aut, ubi facinus non persuaserint, certissimum rei sunt indicium. Audaci igitur ac praesenti in facinus homine opus esse, qui simulare quoque ac dissimulare, aliud in ore, aliud in pectore reconditum habere didicerit, perfrictae quoque frontis esset.
spacer 4. Sed ex omni facinorosorum turba nemo magis idoneus visus est quam monachus quidam, frater vulgo dictus, eorum ex instituto qui solivagi, nullo certo domicilio contenti, cucullo flagitia sua tegere ex vitae ordine noverat, cum id genus hominum verecundiam fere attritam et prostitutam habeat. Edoctum igitur prius ut se medicum profiteretur ac inprimis in calculum praesentissima habere remedia (nam eo morbo Ranulphus admodum vexabatur) affereret, dato veneno quod poculo Ranulpho in medicinam porrecto misceret, multis promissis, si mandata perficeret, oneratum emittunt. Is primum in Scotiam veniens regum se aulas frequentasse tum Franciae tum Angliae iactitabat, plerosque lapidis malo vexatos integrae restituisse sanitati, audivisse t alicubi sese Ranulphum praestantissimum orbis terrarum ducem gravissime eo morbo affligi, quem si suis se manibus vellet committere, non dubitare quin brevi prorsus pristinae restituat sanitati. Habebat ad id paratum iam antea huius facinoris conscium a rege sibi adiunctum quo ob negotia in Scotiam venisse se, ac in difficillimum incidisse calculum, quem medici curare non poterant, simulabat, noctesque et dies, ut illis qui vero lapide laborant, cruciatu nimio quietem nullam ab eiulatu faciebat, ac quem sceleratus iste monachus ex composito veniens levi quadam potione morbum (qui nullus erat) penitus sustulisse creditus est.
spacer 5. Cuius quum ad Ranulphum fama pervenisset, monachum ad se accersit ac rogat num in se ide praestare possit. Quod quum magnifice pollicitus esset, sicut monitus erat, diaetam praescribit, quaedam consueta sumi vetans, nonnulla ipse addens, omnibus modis peritorum medicorum morem imitans ne qua imperitiae suspicio oriretur. Tandem tempus esse dicens cum, veluti maturo iam calculo, sumendum aliquid censeret, quo totum conficeret. Mixtum veneno (priori omnino simile quod ab apothecariis acceperat) poculum Ranulpho porrigit. Caeterum venenita natura visque inerat, ut non statim sentiretur, ac nisi longo post tempore (quo sese proripere in tutum veneficus posset) sensim hominis intestina arrodendo conficeret. Quamobrem simulans diversam nonnihil a superiori Ranulpho naturam, morbique huius vim quam illius rubustiorem magisque impactam temporis longitudine, nec propterea eo pharmaco sanatum statim esse, et sese praestantissimum in Anglia habere remedium quo non nisi in extremo malo quasi ancora sacra uteretur, ubi aliqua nimium fortis morbi vis occurrisset, accepto commeatu in Angliam abiit, se quam citissime posset rediturum pollicens. Raptim igitur confecto mandato, ad Eduardum regem revertitur, omnia in portu esse dictitans se quantum in sua fuerit effeciise, haud diu Ranulphum superstitem fore, exercitum celerrime conscriberet ut, dum omnia morte gubernatoris turbata essent, ipso in tempore adesset ad regnum occupandum.
spacer 6. Interea Ranulphus tormina quaedam ventris, sed leviuscula, sentiens, quum exercitum in Anglia comparari audivisset, nec monachus ad praestitutum diem rediret, suspicari nonnihil coepit elusum se esse ac falsum ac, morbo in dies gravescente, asserentibus medicibus, venenum esse tandem cognovit. Exercitum tamen maximum parari at, quoniam equi quassationem ferre non poterat, lectica se deferri iubet. Praetextus belli illati Anglo erat quod qui finibus Angliae Scoti adiacent incursione pacem violasse diceret. Sed ubi praeter expectationem obviam Scotos venire videt, foecialem ad eos mittit quasi, si per ipsos liceret, de pace tractaturum. Quem ubi venisse Ranulpho nunciatum est, quanquam satis constabat speculatorem missum ut hostes de valetudine sua certiores faceret, tamen, veste ornatus pretiosa, dissimulataque aegritudine in cathedram se regiam componens, foecialem ad se venire iussum de pace audit, eique, ubi iniqua quaedam postulasset quae negaturos Scotos sciverat, respondit se brevi ostensurum quid iuris ad iniquas eas petitiones Angli haberent, nisi foederi antiquo staretur, ac ita foecialem magnificentissime ex ornatu in quo tum consederat donatum dimisit. Eduardus, ubi praeter expectationem valentem ac ad pugnam alacrem, non (uti sperabat) semimortuum, intellexisset, diffidens copiis suis in Angliam reddit ac monachum, quem falsa asseruisse putabat, vivum circundato igne cremavit, dignum ab eo perpetrati sceleris supplicium sumens, cuius nec ipse indignus esset. Ranulphus, ubi hostium copias dimissas intellexit, exercitum quoque suum abire ad sua quenque iussit. Ipse Edinburgum adire parat, sed in itinere Mussilburgi quatuor inde millibus passum ingravescente morbo est absumptus.
spacer 7. Constituti post Thomam communi consensu Patricius Doumbar comes Merchiarum, qui meridionalem regni partem, et Donaldus comes Marriae, qui reliquam partem gubernatores procuraret. red Hoc bello pacato ac exincto veneni vi Ranulpho, exuscitatum est aliud gravissimum per Ioannis Balioli profugi regis filium (qui et ipse, postquam e captivitate Anglica liberatus est, in Franciam in exilium abiverat) huiusmodi origine. Priusquam Douglas Hierosolyma profectus est, dum sese adhuc itineri accingeret, Herfordus Glasguensis officialis, Tuinam ex nobili quidam prosapia virum sed flagitiis coopertum, ob adulterium semel atque iterum monitum, nec authoritati ecclesiasticae audientem, excommantioni subiecit. Quod is aegerrime ferens, Herfordum, observato egressu, in itinere ad Air proficiscentem arripuit atque coniectum in carcerem non prius dimisit quam ducentas libras sterlingas numeravisset. Eam hominis temeritatem violentiamque ubi Duglasseus cognovisset, conquri eum ad supplicium iubet. Sed ille viatores devitans voluntarium sibi in Angliam exilium elegit.
spacer 8. Verum quoniam Iacobi Douglas meminimus, non alienum a proposito facturus videor si exitium tanti viri his quoque annectam. Acceptum igitur Douglas Roberti regis cor multisque conditum aromatibus ac capsulae auraeae inclusum, compluribus nobilibus, inter quos caeteros excellebant Wilhelmus a Sancto Claro ac robertus Logan, comitantibus Hierosolyma ingressus, cum debito regiae dignitati honore sepulturae tradidit, ac deinde copias suas quas secum adduxerat Christianis coniungens plurima magnae virtutis exempla in hostes edidit, ingentemque nomini Christiano victoriis crebris peperit gloriam.Tandem, ubi pacatis utcunque illic rebus Christianorum, magnificentissimus, uti mandatum a Roberto rege fuerat, sacerdotibus ac coetibus piorum donariis relictis, in patriam reversus solvit, ventorumque inclementia in Beticam Hispaniae oram pulsus comperit Arragonum regem bellum cum Saracenis illius regionis incolis gerere. Ut igitur ne illic quidem nomen ac virtus eius inaudita forent, belli partem ab Arragonum rege in se transfert, manusque foeliciter aliquoties cum hostibus conserit. Sed ex nimia fortunae prosperitate (quae praestantissimos viros saepius in exitium pellicit) orta negligentia hostiumque contemptione, in insidias pertractus cum omnibus suis occisus est. Hic finis est viri sua aetate praeclarissimi, qui, si fata illum in patriam reduxissent, haud parvo usui reipublicae futurus fuisset.
spacer 9. Nunc ad inceptum redeo. Tuina ubi in Anglia aliquandiu moratus Thomae Ranulpho gubernatoris mortem audisset, in Galliam se confert, Eduardum Baliolum iuvenem ea aetate qua ambitio plurimum in homine viget, sed multa ob ambitionem iam passum ac in se patreque suo expertum, ad bellum Scotiae inferendum atque regnum paternum repetendum instigaturus. Itaque initio, cum talia in mentem ne venissent quidam unquam consilia, prorsus a novis rebus animo abhorrebat. Sed quum saepius Tuina, quantum facilia dummodo increpisset, omnia essent futura, et quantum egregia perfecta repeteret, videlicet illic fortunae patris fautores haud exiguous superstites esse; complures Brusiorum genti ob caedem in Nigro Parlamento privationemque bonorum a Roberto factam infensos; gubernatorem Ranulphum, qui unus prohibere posset, e medio sublatum; regem admodum puerum, proinde haud difficilia cuncta audendi fore; tum si alia universa non responderent, tamen semel vindicandam esse libertatem regnumque recuperandum, ac aliquando exilium meliori fortuna commutandum; esse etiam haud vulgarem amicum Eduardum Angliae regem, qui haud gravaretur non parvo subsidio conatus istos promovere; imo etiam ex insito in Scotos Anglorum odio, ac propter privatas iniurias quibus illis paucis annis insulatavere Anglis Scoti, “ultro etiam rogaturum hortaturumque ut te ducem vindicandae Scotorum insolentiae praebere velis.” blue Quod ut fieri possit non sine singulari Dei providentia tantas opportunitates in unum tempus congruisse, appellandam modo classem in Scotiam cum exigua manu, caetera superis curae fore.
spacer 10. Haec atque huiusmodi quotidie obtundeno Tuina effecit ut Eduardus ad regnum tandem animum adiiceret, speraretque amicorum opera reparari posse quod diutinus iam temporibus desperatum etiam a patre eius fuisset. In Angliam igitur profectus Eduardum Anglorum regem accedit, animum aperit, auxiliumque orat, pollicens si votis responsurum et si coeptorum finis prosperus red esset, in verba se illius iuraturum ac in eius fide mansurum. Conditionem Eduardus rex accipit, spreta quam nuper inierat cum Davide per nuptias sororis affinitate, sexque virorum milia tradit cum quibus in Scotiam traiecturus amicis suis se iungeret, insuper naves aliquot, quantae illis copiis traiciendis sufficerent. Erant id temporis in Anglia permulti Scotiae nobiles qui literis quas ab amicis acceperant commonstratis docuerunt, si in Scotiam Eduardus Baliolus traiiceret, auxilio complures venturos. Quorum verbis animatus cum exercitu quem ab Anglo acceperat et paucis aliis ab Anglia solvens in Forthiam appulit ad Kilgorn, ubi copiis iam expositis veniens Alexander Setoun cum paucis admodum militibus, ratus eos non tanto adfuturos numero, at de navibus exeuntes turbatos adhuc offensurum, opinione sua falsus, tamen paucis, ut res postulabat, adhortatus suos cum Eduardo congreditur. Sed oppressus ab Anglis in fuga caesus est. Eo igitur successu elati Angli, meliorem semper futurum sperantes, Perthum contendunt.
spacer 11. Interea, ingenti conscripto exercitu, Patricius Doumbar et Donaldus comes Marriae guberantores Eduardo Baliolo copiis divisis cum intenti alacritate obviam processerunt, non ad pugnam se ire arbitrati, sed de facinorosis quibusdam Anglis cum magna voluptate supplicium sumpturos. Statuerunt inter se gubernatores certiores se per internuntios facientes in Ernevallem convenire, ac inde hostes simul invadere. Eduardus, quanquam incomparabiles hostium adversus se copias venire viderat, nihil tamen territus, quoniam in eum locum ductae res erant ut fugae consilium serum esset, si audentes persisterent in fortunae manu aliquid forsitan consistere, haud ita procul ab Erna fluvio ad Duplyn vicum maxima Scotorum clade inclytum hostes opperitur. Eadem nocte Donaldus cum ingenti hominum multitudine in conspectu Anglorum concedit, Patricius quinque inde millibus passuum castra metatus est. Caeterum ob paucitatem hostium contemptu insolentiaeque ortis, multis apud Scotos imperite barbareque agitabantur. Vigiliis enim praetermissis, tripudiis, cantu, compotationibusque omnia scatebant, eoque peiora erant quod sub aspectum ea hostium agebantur, nec quicquam eos latere potuit. Apud Anglos soliciti omnes de eventu rerum esse, nec quisquam erat qui non aliquid quod iuvare posset excogitaret. Speculatores ibant crebri omni diligentia nihil incognitum praetermittentes, et quae aut audiverant aut viderant ad ducem referunt. Ea omnia Eduardo fuerunt grata. Monitos igitur milites ut in nocturnam pugnam se expedirent, corpora curarent, signum expectare iubet, ac minimo cum tumultu convenire.
spacergreen 12. Cum iam nox intempesta esset et hostes fessi comessando saltandoque somno sese ac quieti dedissent, excito exercitu, Eduardus duces cohortium ad se vocat, monet quid faciendum sit, se si absque magno tumultu fieri posset milites adhortaturum esse, sed vereri ne strepitum hostes perciperent, monerent ipsi taciti suos quo periculo sint, quae praemia proposita, quae si animos eorum non moveant, frustra plura verba esset consumpturus. Sub haec verba castris milites educit ac per occultissimos tramites ad terga hostum circunducit. Nam ibi, cum in aliis partibus negligentes stationes essent, nullas esse per speculatores suos cognoverat. Itque Ernam fluvium per vadum, quod Andreas quidam Tulibart cognomento infixo palo eis ostenderat, transeuntes ad castra veniunt. Iamque, ubi in media castra ad praetorium pervenerant nec quisquam adventum perciperat, ibi, praetorio deiecto, ducem imprimis dormientem confodiunt, deinde, clamore quanto potuerunt maximo sublato, caeteros invadunt, miseranda ubique strages in semisomnos in cubilibus decumbentes aut semiermes occurrentes editur, confusa ac perturbata omnia, nec quisquam satis certo scire poterat undenam tantus hostium numerus advenisset. Neque enim digno numero aucti fuerant (quanquam eodem die pauci eorum qui Anglia cum Balioli primi sese coniuxerant amici clientesque accesserat) non amicum ab hoste red dinoscere in tenebris potuissent, nisi id futurum praevidens Eduardos lineo brachium involvi suos iussisset. Sed ferox Anglorum in Scotos ira, praesensque periculum, quod vix evasuros se pridie speraverant, tantum eorum animos efferaverat et in tantam rabiem egerat ut sanguine satiari non potuerint.
spacer 13. Licuit eos vivos ac sese dedentes, magnaque pollicentes precia capere, verum quum omnes homines imbelles, blue tum praesertim Anglorum gens, nimis in victos ac superatos impotentes nulli parcunt quem nudo possunt mucrone attingere. Clades igitur maxima ac qualis nunquam antea, cum vulgo tum noblibus, supra quam dici potest illata est. Pauci qui manus fessas evaserant conglobantes se sine duce, sine ordine, iterum foedissime ab hostibus sanguini hostili conspersis caedibusque rabidis trucidantur. Exigui admodum fuga servati sunt. Caesa fuere nobilium tria millia reliqui ex plebe sine numero. Nobilium qui tum maxime clari vel virtute vel nobilitate ceciderant inter primos erant exercitus dux Donaldus comes Marriae, Robertus Brois comes Carictae, Alexander Fraseir eques auratus, Wilhelmus Hay comestabulis, qui cum omni familia ad internecionem deletus esset ni gravidam domi uxorem reliquisset, unde genus reparari potuit, Robertus Keth mariscallus cum plerisque ex familia sua nobilibus, David Lindesay a Gleenesk cum octoginta generis sui praestantibus nobilitate viris, Alexander Betoun, Robertus Straguhyn, Georgius Doundas, Thomas Haliburttoun et signifer Ioannes Scangeour equitres aurati, multi praeterea alii quos perlongum esset recensere. Captus fuit comes Fifensis cum paucis insuper aliis, ne nulli tantae superessent cladi miserandae calamitatis indices. Sed Angli, parta victoria, verentes ne ab altero exercitu oopprimerentur si diutius eodem in loco morati fuissent, intacta relinquentes spolia, qui ex caede Scoti superfuerant Perthum fugientes persequuntur. Nec magno negocio Perthum quoque capiunt, quippe, defensioribus partim in exercitu caesis, partim dolore exanimis, nullo prope resistente, oppidum ingrediuntur.
spacer 14. Memorantur quidam Anglorum ex insito gentis odio adversum Scotos, quum alii Perthum tenderent, illos ad caesorum cumulum perscrutatum si qui adhuc semivivi relicti inter acervos occisorum fuissent, aut prope in locis opacis delituissent, ut eos insuper trucidarent accessisse, sed tantam in conspectu cladem conspicatos in commiserationem conversos dixisse necopinatos fuisse tot ac tantos a se trucidatos, nec etiam optasse ut in tantum procederent cadendi percutiendique furorem. Patricius Dumbar, quem inde quinque millibus passum posuisse castra cum parte copiarum diximus, audita suorum caede, quadrato agmine Perthum condit, hostes illic inclusos obsessurus. Verum quum iam repletis fossis victoria pene in manu esset, privato concilio incertum quamobrem obsidionem magna cum totius regni iactura deserit. Poterant enim illic vel obsidione sola ad famem redacti sune ulla caede capi, aut impetu in moenia facto expugnari, caedique ad unum omnes. Sed non omnibus mens bona semper datur, inqua fata sua quisque seu prospera seu adversa rapitur. Soluta autem obsidione, Eduardo magnae Scotorum accessiones factae sunt. Itaque illis stipatus, iuratis prius in verba eius Duncano comite Fifensi et Wilhelmo a Sancto Claro episcopo Dunkeldensi, quum nullo facto obviam venturi viderentur, Sconam profectus est, ibique in verba sua iuventutem adigens coronam regiam sumit, anno a Christi natali millesimo trecentesimo tricesimosecundo, eodem quo praelium ad Duplyn commissum est. David Brusius rex nonum tantum annum agens consilio suorum in Franciam concessit cum sponsa sua sorore Eduardi regis Angliae, ubi a Philippo sexto rege honorifice magnificeque exceptus ad meliorem fortunam servatus est.
spacer 15. Anno sequenti filii eorum qui ad Duplyn caesi ferant, quorum princeps fuere Robertus Keth, Alexander Lindesay, Iacobus et Simon Fraseir, copiis collectis, Perthum obsident et tertio obsidionis mense expugnant, ubi Duncanum comitem Fifensem captum et in vincula coniectum ad castellum Kildrummi mittunt. Andream vero Tulibard capite ob laesae maiestatis crimen condemnant, oppidumque praesidio munitum Ioanni Lindesay viro fortissimo custodiendum tradunt. Ea re foeliciter gesta, quo reliqua haud deteriori spe peragi posssent Ioannes Ranulphus, qui post Thomae Ranulphi gubernatoris mortem comitatum Moraviensem acceperat, et Archibaldus Douglas germanus Iacobi Douglas, quem nuperrime in Hispaniis interiisse scripsimus, et Simon Fraseir, ingenti congregata multitudine, cum illis sese iungunt ac adversus Eduardum simul copias ducunt, nec hostium latuere consilia. Itaque invicem ipse quantam postest maximam manum contrahit ac ad vicum Annandiae hostibus occurrit, praeliumque quum haud multum diei superesset utrinque initum. Sed quum aliquandiu ancipite Marte pugnatum esset, ad Scotos inclinata victoria est, ipse dux Baliolus arrepto equo sine fraeno, proiectis armis, ad Roxburgum oppidum confugit. Ceciderant autem nobiles aliquot, inter quos facile eminebant Henricus Baliolus fortutudine maxime inter suos conspicuus, Ioannes Moubra, Walterus Comein, Richardus Kyrkbi. Alexander vero Brusius comes Carictae et Gallovidiae comes vivi in manus venerunt, sed Ioannis Ranulphi beneficio servati, nam in Eduardi fidem non ita diu concesserant.
spacer 16. Secundum hanc victoriam electus est vir praeclarus Andreas a Moravi, divitiis opibusque potens, gubernator alter, qui conveniens Patricium Dumbar collegam de communi consulturus regni saluti, quoniam haud dubie se apertum habiturum hostem Anglum credebant, Alexandrum Setoun equitem auratum praesidio Bervicano praefecit, ipseque Merchiarum comes aciem cudotiendam sumebat, ut ipse adversus Anglos, Andreas adversus Eduardum rem regeret. Inde cum valido exercitu Andreas Roxburgum adiens cum Eduardo Baliolo ad pontem extra oppidum situm congreditur. Sed quum Anglos per pontem fugientes acrius insectaretur, cum pauci qui eum secuti fuerant interclusus a ponte, cum subsidio suorum nullo eripi posset. captus est, haud dubia tamen Scotorum victoria, quia imprudenter caedentem inter primos terga hostium ducem hostes circumvenerant. Per id tempus Wilhelmus Liddisdael, militiae flos propter egregiam virtutem a militibus appellatus, praelium in valle Annandiae committens cum Anglis graviter telo vulneratus vivus in hostium manus venit, caetero exercitu casu ducis in fugam verso. Sed ambo in alterum annum carcereinclusi difficuilter sane ac magna pecunia redempti fuerunt.
spacer 17. Cum in ambiguo adhuc victoria penderet, in duas partes vulgi animi divisi sunt. Pars enim novis rebus studentes ac lucrum rebus turbatis commutatisque sperantes Eduardo accesserunt. Alii, quibus tranquillitas et pax charior quavis re, et experti iam erant quam essaet res instabilis fortuna secunda, quantaque mala fluctuantes sequerentur animos, fide constanti David regi, cui semel iurati fuerant, adhaerent. Nec Eduardus Anglorum rex in tantis motibus solus quiescere poterat. tantisper enim se continebat donec spes aliqua affulsisset, dictitans nullam esse rem tam difficilem quam non si saepius eam tentes, aut totam aut bona ex parte conficias. Itaque, conscripto ingenti exercitu ex Anglis, Normanis, Andegavis, et insuper sociis Flandris conducto ingenti pretio auxiliari milite terribili numero, Scotiam infestus, qua parte Eduardo Baliolo adversabatur invadit. Dicebat quidem Baliolo se subsidio venire, sed si rerum potiri potuisset, non magis illi fidem quam reliquis servasset. Cum undique sic ab hostibus se Scoti pene obrui viderent, legatum in Franciam Ioannem Ranulphum comitem Moraviae mittunt ad David regem, simul ad auxiliam a Philippo rege rogandum. Interim Eduardus Bervicium terra marique acerrime oppugnat, omnibusque viribus expugnare conatur, sed civibus ducibusque haud minor defendendi animus aderat quam hostibus oppugnandi. Nonnunquam enim, facta ab eis eruptione, foeliciter pugnatum est. Interim etiam naves aggressi, ignem in eas iniicere, hostes inopinatos aggredi, plurimamque caedam edere, ac omnia, uti sibi animi crescerent hostibusque desperatio, eniti. Sed pugnae ardore Wilhelmus Setoun, dum nimium acriter hostes insequitur, exclusus a suis, multis saepe conatibus frustra tentatis ut viam sibi ad suos facesset, vi captus est ac frater eius nothus, vir manu promptissimus, dum naves invaderet per tenebras cursando in aquam incidit et submersus est.
spacer 18. Iamque in quartum mensem obsidionem virtute audaciaque extrahendibus res necessariae deficere coeperunt, nec diutius per inopiam obsidio extrahi potuit, cum praefecti oratores ad Eduardum mittunt, si ab oppugnatione cessaretur, sese nisi ante tertium Calendas Augusti subsidium mitteretur, in eum diem in potestatem eius civitatem daturos. Quae ut rata essent, Alexander Setoun praefectus Thomam filium suum maiorem natu obsidem Eduardo tradit. Dum ab Anglo Bervicium tantis viribus oppugnaretur, facto conventu Archimbaldum Douglas gubernatorem in Andreae a Moravia capti locum constituunt. Is, ut ab obsidione Bervicii Anglum revocaret, collectis ingentibus copis, Angliam invadere statuit, si ita fortassis metu suorum eum ad sua tutanda trahere posset. Sed Eduardus rex Angliae, auditis copiis hostium, veritus ne victoria ex manibus eriperetur oratores ad Alexandrum praefectum mittit ut extemplo oppidum dedat, quod ni feceret, habere se quo compellat: filios in conspectu ipsius totiusque urbis patibulo suspensurum. Quae ubi ad Alexandrum allata erant, queri primum tempus nondum induciarum elapsum esse, nondum venisse diem quo pacta praestanda esset, deinde fidem regis obtestari, ne fidem publicam violare sustineat, iniquuum eum postulare, neque ex iure gentium, si nulla apud eum fides conventorum constet, agere. Ad haec si ab induciis recedere velit, obsides reddat ac viribus quae posset experiatur. Quae quum relata per oratores ad Eduardum essent, verbis nequaquam disceptandum ratus, ac se, si modo vinctos cruci admoveat, apud hostem quae velit effecturum, patibulum in edito ante urbem loco erigi, quo facile ab omnibus conspici possit, iubet ac filios Alexandri, quorum alterum captivum, alterum habebat obsidem, vinctos ad eum locum duci. Quos quum pater ex turri conspicaretur, motus filiorum misericordia, qui mortem innoxii luerent, quam ipse, si voluntati tyranni concederet, prohibere posset, pietate invicem in patriam, fideque in regem, in diversam trahente partem, aegre se continuit quin deditionem extemplo faceret, et haud scio an victus filiorum miseratione pater sceleri hostis cessisset, nisi ad latus eius uxor ac eadem communium filiorum mater, mulier virile superans fortitudine animi ingenium, maritum saepius adhortando, rogando interim, nonnunquam fidei in patriam monendo perpulisset ut constanter iniurias tyranni perferret.
spacer 19. “Mi vir (inquit), quid agas vide. Si tyranni cupiditati obsequaris, si patriae charitatem, si fidem reius tui, cui iuratus es, vel mortis metu violes, noris te et tibi et patriae plurimum nociturum. Sed si, salva fide tua, liberi nostri fortiter intereunt, id nobis non modo nonquam obfuturum, sed etiam omnibus rationibus profuturum. Vide, inquam, quam non ex usu tuo quam inhoneste, quam indigna generi tuo, si illa omnia perfidi latronis sceleri prodas facturus sis. Filios ille tuos, imo nostros, per nefas, quo nos quoque in scelus pertrahat, ad supplicium rapit. Ergo ne nos patriam prodemus, civesque nostros fidei nostrae commissos, ac nos omnes in servitutem, ut modo pacta quae nunc facturi essemus meliori fide quam priora servet, trademus? Quod si ille periurus ne tum quidem dictis steterit, quemadmodum illis stare parat minime, urbemne hanc incendio, templa, aedes nostras nostrorumque civium, rapinae praedaeque dederimus? Virgines red ac matresfamilias violari? Indigna ingenuos pueros pati, caedem atque homicidia tota urbe fieri per nostram imprudentiam passi fuerimus? Tantine est duorum filiorum clades, ut eos tot hominum calamitatibus redimendos censeamus? Quos ne tum quidem liberatos habebimus, quando ex manu tyranni per turpe facinus receperimus. Nam quae potest turpi vitae libertas, quam scelere perdiderimus superesse? Illos potius nobis imitandos censeo quos sacra nobis scriptura velut exemplum ad imitandum proponit: inprimis Danielem leonibus obiectum, quod Deum suum offendere noluerit, ac tres illos pueros in flammivomum immissos caminum. Tum maxime Maccabaeorum pueros septem, quos rabida Antiochi dementia, quod carnibus vesci porcinis contra legem constanter abnegarent, cum ipsa matre omni tormentorum genere affecit. In memoriam tibi, mi vir, reducas quam constanter, quam alacri adulescentuli illi vultu, inspectante matre omnigenas tyranni poenas concoxerint ac spreverint; deinde, quam forti animo mater septem prius filiorum cruciatus contuita, septemque in filiis mortes perpessa, ipsa sese excarnificandam tortoribus dederit.
spacer 20. “Utinam mihi simili modo emori pro patria liceret, aut me, quemadmodum filios meos, casus aut fortuna, imo Deus ipse in eam necessitatem adduxisset, ut mea morte patriam excidio liberarem! Non me profecto eiulantem, non flentem, a lictoribus ad supplicium pertrahi aspiceres, ipsa laeta accurerem, ac illos alacratite poenas perferendi anteverterem. Non enim haec mors est, sed mortis cum aeterna vita commutatio. Itaque nunc me fastidiorum, quae in gerendo eos decimum mensem pertuli, nunc laborum, molestiarum, solicitudinum quas tanto iam tempore educando exhausi, meritum fructum capere arbitror. Nunc cogitationem mearum, quas noctes diesque meditando quonam pacto in bonos eos viros perducerem, apud animum meum evolvi, finem optimum video. Nam quod unum a patria acceperunt, hoc illi iam debitam persolvunt. Nec me perdidisse liberos putabo, imo novo quodam modo lucratos, quum (quod mihi summe optandum est) id eos conferre in patriam video, quanquam ne filii quidem deinceps nobis deerunt. Nam et Dei benevolentia nonnulli superstites sunt, et aetas mea ad pariendum idonea nondum praeteriit, roburque tibi ut generare possis, etiamnum viget pristinum. Quamobrem ne quicquam gravius in nos nostrosque consulamus quaeso, mi vir, ne istum qui semel fidem addito scelere violarit servaturum, si quae rursum promiserit, credamis, neu nostra culpa ea nos nostrosque pati sinamus quae victis fieri consueverunt.”
spacer 21. Haec atque alia cum marito uxor, universis ferme viris praeferenda mulier, consolandi gratia ac deterrendi diceret, eumque paulum confirmatum, <quum> nihilominus tamen moestum cerneret ad diversorium suum illum secum rapit, nec si mortem filiorum crudelem indignamque cerneret, malis superatus, gravius aliquid in civitatem patraret. Impellebat enim iam huc filiorum charitas, iam illuc patriae, ut vacillans quam in partem evaderet nesciret. Filii vero eius in crucem mox sublati honestissimam patriae mortem exolverunt. Tertio post die Archimbaldus in Angliam exercitum ducens, ubi audivisset crudelem filiorum Alexandri mortem, manu vindicantum tantum scelus ratus, relicto priori consilio, ad hostem confestim inter convertit, nec longe eo die ab hostium castris castra sua metatus est. Caeterum erant in exercitu qui abstinendum a praelio suaderent: Anglum multitudine abundare, armis bellicis instructum exercitatumque iam diu militem habere victoriisque ferocem dictitantes, Scotos vero bellis superioribus fractos, praeliis aliquot adversis veteranum militem occisum, ac quos nunc adduxissent armorum insuetos asserentes, monentes assuefaceret prius tyronem exercitum ad clamorem hostium non expavescere, tum demum impari numero consultandum an congrediendum cum hoste sit. Ad ea Archimbaldus respondit animum militibus non deesse, incitatis proxima hostium in Alexandri praefecti liberos crudelitate, non cunctandum donec ea indignatio senescat; haudquaquam ullam exercitationem maiores quam iram vires addere. Ita, spreto consilio militibus edixit ut corpora cibo somnoque nocturno curarent, prima luce diei sequentis in aciem exiturui. Itaque ut primum lucescere coepit, castris copias educit ac in ordinem exercitum redegit. Primam aciem ducendam Hugoni comiti Rossiae tradit, eique Kennethum comitem Suthirlandiae, Iacobum et Simonem Fraseir, et Ioannem Moravum vicarium Ioannis Ranulphi, qui id temporis ex morbo decumbebat, comites attribuit. Secundam regebat aciem Alexander Lindesay, cui adiuncti Alexander a Gordon, Reginaldus Graim, et Robertus Kennethi. In tertio agmine Archimbaldus gubernator curabat. Assumpserat autem sibi Iacobum et Alanum Stuart insignes et nobilitate ac pietate mutua germanos, magni senescalli filios.
spacer 22. Nec hostes praelium detractarunt: ex longa enim obsidione regionum periti, principio pugnae fugam simulant ac montem leviter acclivum, iniquum vero adversum subeuntibus, sed resistentibus nimis red accommodum petunt. Ibi, represso cursu, in ordinem sese cogentes fugam primum sistunt, deinde loci beneficio nonnihil dispersos confusosque persequendo Scotos depellunt, et qui fugam modo simularant acerrime resistentes hostes in valle caedunt. Nec Scoti inulti cadebant. Nam odiis utrinque prope maioribus quam viribus certabatur. Anglis veteres clades, nunc demum prorsum, cum nulli superessent amplius quibuscum certandum postea foret, ulciscendas existimantibus, Scotis proximas pariter et olim illatas vindicandas patriamque adversus tyrannum djefendendam censentibus. Sed frustria iniquo diu nitentes loco, cum ducem hasta traiecatum concidisse viderent, consternati tandem terga dederunt. Tum vero plurima caedes in fugientes edita, maiorque longe quam in pugna erat. Nam curcunducto uno cornu Angli fugam obsepserant. Itaque a tergo et a fronte misere caedebantur, paucique red vivi capti sunt, quos defatigati hostes magis caedere nequibant quam nolebant. Cecidere eo praelio quatuordecim hominum millia, nobiles pene omnes qui Davidis partes secuti ex clade ad Duplyn accepta superfuerant, Archimbaldus Douglas red guberantor cum tribus fratribus Iacobo, Ioanne et Alano Stuart, viris ea tempestate nobilitate claris et manu promptis, Hugo Rossensis comes, Kennethus comes Sutherlandiae, Alexander Broys comes Carictae, Andreas, Iacobus et Simon Fraseir. Capti fuere nonnuli qui postridie omnes Eduardi iussu capite trunctati sunt praeter quosdam qui furtum caedi ab Anglis quibusdam pecunia corruptis subtracti fuere, certantibus videlicet avaritia militibus cum regis sui crudelitate. Commissum hoc certamen est anno a natali Christiano millesimo trecentesimo tertio et trigesimo. Locus autem in quo conflictus hic factus est Halidounhil nomine in nostram etiam aetatem usque nobilitatus est.
spacer 23. Secundum hunc cladem acceptam Alexander Setoun et Patricius Dumbar praefecti praesidii Bervicii, desperantes de salute regni (neque enim erat unde alii duces aliaque auxilia comparari possent) deditionem faciunt ea lege ut, vita fortunisque omnibus salvis, iugum tantum Anglorum acciperent. In castra igitur Eduardi venientes in verba eius iurant. Sed Patricio Dumbar hoc insuper mandatum est, ut suis impendiis castellum Dumbar, quod sub adventum Anglorum moenibus diffidens, ne in illorum potestatem veniret, diruerat, reaedificaret, praesidioque teneretur Anglorum. Inde, relictis apud Eduardum Baliolum plerisque Angliae nobilibus, quorum facile princeps erat Richardus Talebotus, ut eorum nutu res omnes Baliolus gereret, retro in regnum suum Eduardus Anglorum rex revertitur. Eduardus vero Baliolus, recepta omni Scotia, regiones universas perlustrans, pleraque praesidio Anglicano firmavit, pauca admodum Scotorum fidei credens. Castella quoque omnia quae suis tenebat praesidiis praeter quatuor, scilicet Doumbriton, cui praeerat Malcolmus Flemein a Cummirnald, Lochlevin, quod tenebat Alanus Veteris Pontis, Kildrumme, Christiana Brusia, et Urquhart, cui praefectus erat Robertus Laudir. Erat praeter haec turris quaedam in Lacudoun, circunscriptione quidem exigua, sed insuperabili fortitudine, eam occupaverat Ioannes Chanus. Hi omnes Davidis fidem constanter tutati sunt.
spacer 24. Interea Philippus Francorum rex pontificem maximum per legatos orat ut authoritate sua furentem Anglorum rabiem in Scotos compesceret. Sed adeo legatos pontifices ad se missos Angli contempserunt ut ne in conspectum quidem suum venire admiserint. Infecta igitur re, cum ignominia Romam legati rediere. Postquam itaque legati abiissent concilium Perthi Eduardus Baliolus habuit, quo ex omni Scotia nobiles fere convenere, regemque illum denuo declaraverunt, promittentes partes eius se semper sequuturos. Sed gravis inciderat inter proceres contentio de agris quibusdam quae rem propemodum in discrimen extremum adduxerat. Nam Henricus Bellomontanus sororem Alexandri Moubra uxorem habens, praedia quaedam nomine uxoris ab eo repetebebat. In eo itaque concilio agitata res ab Eduardo Baliolo, Alexandro causa adiudicata fuit. Henricus Talebotus et David Cumein pro Henrico Bellomontano pronunciarunt, iniuste pro Alexandro sententiam latam dictitantes. Gravibus verbis in concilio res agebatur, parumque abfuit quin armis rem discernerent. Sed, dimisso protinus concilio, sedatus est evestigio tumultus. Nam extemplo Baliolus cum Alexandro Moubra Bervicium concessit. Henricus Talebotus indignabundus Angliam repetens, quod spreta ipsius ab Eduardo sententia esset, in Laudonia in amicos Davidis regis incidens, in castellum Britonum perductus est, ubi et mortuum in carcere quidam authores scribunt. At Henricus Bellomontanus Doundarg munitissimam Buthquhaniae arcem petiit, quam valido obtinens praesidio omnem circa regionem imperio suo subiectam esse coegit. David Cumein in Atholiam abiens castella sua fortissime omnia munivit. Itaque metuens Eduardus ne gravius quicquam ex ea re oriretur, aut Eduardi regis Anglorum animum offendere veritus, commutata inconstantissime turpissimeque sententia ab Alexandro Mourbra pro Henrici Bellomontano iudicium actum revocat. Ita verum ac iustum non ex re ipsa sed pro commodo pendebat.
spacer 25. Sed dum aliis atque aliis inconstanter favet, alios rursum adversus se habeat necesse est. Alexander etenim Mourbra, iniuria Eduardi Balioli permotus, Andreae Moravo guberantori grandi pecunia liberato ac etiam tum in fide Davidis regis persistenti sese coniungit. Sed Henricus Bellomontanus ac David Cumein Atholiae comes, acceptis Eduardi beneficiis, coniunctissimi exinde Eduardo facti sunt. Nam Henricum Bellomontanum Alexandri agris donavit, de quibus contentio fuerat, Davidi vero Cumein comiti Buthquhaniae omnia Roberti senescalli praedia pro reconciliatione illi gratificatus concessit. Inde Andreas Moravus gubernator, adiutus opibus Alexandri Moubra, castellum Doundarg exercitu cinxit, nec longo post tempore in deditionem accepit. Henrico Bellomontano abeundi in Angliam potestate facta, ea lege tamen ut iureiurando sese astringeret nunquam deinceps in Scotiam redeundi nisi Davidis regis partes sequeretur, et sedulo semper apud Eduardum regem Angliae operam daret quantum in ipso esset ad pacem Scotiae conciliandum. Eodem tempore Baliolus Ramfrou petiit oppidum regale. Indeque, receptis omnibus castellis, in Botham et Rothesaam insulas tendit, ubi, arce recepta ac bene munita praesidio, agrum omnem amicis divisit. Magistratus quoque ibi pro arbitrio constituit, qui minus consiliis eius favebant reiiciens, novosque in locum eorum substituens. Cura item omni qua potuit Robertum senescallem nepotem eius qui nuperrime regnaverat, in cuius omnes atque Davidis, vivente etiamnum Roberto Brusio, verba iuraverant, conquiri undique ad necem iubet. Sed amicorum suorum opera decimumquintum agens annum clam ad castellum Britonum, cui Malcolmum Flemein praefuisse supra diximus, navigio delatus, atque Eduardi subtractus est manibus.
spacer 26. Quamobrem indignans Baliolus Davidis adhuc nominis castella quaedam per vim in Scotia obtinere, ibique hostium receptacula esse, ac quaedam veluti seminari reparandarum seditionum, monitus ab Eduardo Anglorum rege, scripto exercitu ex Scotis ac appendicibus quibusdam Anglorum castellum in Levino lacu situm adoriri parat, variaque tormentorum genera, quae expugnando usui forent, apportat. Sed quoniam obsidionem longam propter loci munitionem fore credebat, duces exercitibus praeficit, ipseque interea alias Scotiae partes procurat. Princeps erat ducum Ioannes Stirvelein eques auratus, reliquos huic omnes subiecerat, ex eo videlicet numero qui Eduardi Anglorum regis ac Balioli partes secuti erant, videlicet Michaelem Hereot, Davidem Venus, et Richardum Malavillarium, compluresque alios. Quum autem ad lacum venissent, collustrato circumquaque loco castris ponendis idoneo, templum divo Servano sacrum ac coemiterium occupant, nefandaque in eo loco plurima committunt, scorta in templa adducentes ac omnibus libidinibus commaculantes, equos ad aras alligantes, et quod Deo dicatum erat contumeliose defoedantes, sacra prophanaeque iuxta habendo. Castellum duo praefecti viri omnifariam praestantissimi fortissime tuebantur, Alandus a Veteri Ponto et Iacobus Lamby. Omnia principio ab hostibus tentata sunt ut, impetu facto, castello potirentur, sed cum ob virtutem defendentium parum proficerent multaque vulnera promptissimi quique acciperent, consilium, ut opinabantur, astutum excogitant, quo videlicet hostes sine labore caperent. Os fluminis e lacu prodeuntis aggeribus obiectis obstruere tenantes, quo retenta tanta aquae vi, inundatione castellum submergerent. Congerunt igitur quaecunque adportare possunt, lapides, arbores, cespites mago cumulo, omnisque exercitus operi faciundo vacabat. Consilio insuper aquam ductis per novos alveos ex locis vicinis torrentibus auxerunt, ut tanto rem maturius perficerent.
spacer 27. Sed evenit ut exercitus dux Ioanes Stirvelein religionis cuiusdam gratia, assumpta exercitus parte maiori, Dumfermilem profectus tantummodo ad obsidentum quantum satis esset militum reliqueret. Quod ubi ex castello cognovissent (plana enim circumquaque omnia, conspectuique eorum exposita erant) Alanus praesidii praefectus, assumptis aliquot sociis, media nocte tribus scaphis se et suos ad aggerem appellit, ac quanto maximo possunt silentio molem perfodiunt, dictoque citius inde castellum repetunt. Sensim igitur ex perfluente aqua formamine aucto, sub auroram disiectis aggeribus omnis in circumiacentes campos, ubi castra metati erant, late perfluit, ac priusquam perruptos cognoverant aggeres, pars exercitus cum impedimentis ac equis aliisque iumentis aeuae impetu in mare rapti periere. Creditur sanctus Servanus, quod templum nomini eius sacrum foede paulo ante violaverant, aquae vim impulisse, adiutasseque ad sumendum de hostibus tantorum supplicium flagitiorum. Interea Alanus, suos in armis habens, ubi cladem hostium vidit ac ad iustam altitudinem alveus fluvii perductus esset, eruptione facta, cum reliquis hostium manus conseruit, caesisque plurimis ac reliquis in fugam actis, nonnullis quoque captis cum omni praeda commeatuque, quem in castris plurimum offenderat, ad castellum suum rediit. Ioannes Stirvelein, certior cladis factus, indignabundus ad obsidionem rediit, iureando sese astringens haud abscessurum antequam omnes in crucem qui in castello erant egisset. Sed cum opinione diutius duraret obsidio (iam ingentem commeatus vim ex castris hostium parta victoria intulerant), taedio victus, multis ex militibus per nocturnas insidias amissis, pacem qualencunque cum praesidio componit, obsidionemque solvit.
spacer 28. Neque eo anno quicquam aliud dignum memoratu ab Anglis Scotisve actum est. Anno insequengti Eduardus Anglorum rex duplici via Scotiam invadit septuaginta alias celoces, alias liburnicas milite repletas Forthiam per mare invadere iubet, sed tempestatem passae inter insulam Sketh et littus aquilonare Forthiae scopulis illisas interierunt.. Ipse iuncto Baliolo terrestri itinere cum quinquaginta millibus ad Glasgu perveniens, consilio procerum habitu, ubi vidit pauca quadem restare, ac indigna quae ab ipso peragi deberent iudicaret, relicto Davide Atholiae comite, qui partes ipsius tutaretur, ac castella quae nondum in potestatem venerant quamprimum expugnaret, Eduardum Baliolum retro secum in Angliam reducit. Id enim animo moliebatur ut Eduardum in potestate semper sua teneret, ac occupata praesidiis suis Scotia, omne regnum tandem sibi vendicaret. Sed David, quem ducem loco suo exercitus reliquerat, communi utriusque nomine cuncta se agere dicebat. Instrumenta quoque ita faciebat, seu quo faventiores regni proceres ac promptiores, si utriusque se locum tenere diceret, haberet, seu quod regi extero prorsus regnum prodere nolebat. Sed imperii magnitudine animos tollens, praedia universa Roberti Stuart simul cum Buthquhania Moraviaque occupat, ac incolas in fidem suam iurare adigit. Qui vero imperium detractaverunt, publicatis eorum bonis, extremis eos suppliciis afficit, quae res plurimum populi ab eo animos alienavit. Quod intelligens Robertus Stuart quorundam animos secretis nunciis ex castello Britonum missis sollicitat ut iniurias perfidi hominis vindicarent.
spacer 29. Quibus consentientibus, condicto die ac loco conveniunt ac duce Dungallo Cambel a Lacuquho castellum Dounhome vi capiunt, praesidio Anglorum omni caeso. Quo foelici rerum successu auspiciis Roberti Stuart gestarum moto Brandani (ita enim ea aetate incolae Arain et Boitae insularum vulgo vocabantur) conglobati ad Robertum accedere conati sunt. Sed Alano vicecomite Carictae ac Ioanne Gilberto custode castelli Bothae multisque aliis Anglorum fautoribus impedire conantibus remorati, commissa pugna complurimis ex vulgo caesis, Alanum quoque occidunt, ac Ioannem vivum capiunt. Ad Robertum autem ubi venissent, ducum alterius caput, alterum ostentantes vivum pro rebus tame bene gestis petivere ut immunes in posterum a vectigali frumenti quotannis pendendo essent. Quae non solum impetrata sunt facile, sed additis compluribus aliis privilegiis, donaria in singulos pro illis quae tum aderant copiis magnificentissime largiri illis ab eo iussum est. Ea ubi pervulgata per Scotiam, ac spes recuperandi ab Anglis regni apparuit, Thomas Brusius comes Carictae et Wilhelmus Cantheris, collecta non contemnenda rusticorum manu ab Anglis deficientes, ad verum suum principem se contulere. Sub id temporis Ioannes Ranulophus comes Moraviae ex Gallia ab Davide rege reversus ad Dounbriton applicuit, accedens in arcem, a Roberto Stuart non uno honoris genere exceptus est. Nam vir erat in omni genere virtutis praeclarus, nec patre suo Thoma Ranulpho soboles indigna. Verum ubi, circumspectis omnibus Roberti copiis, haud parvas vires ad regnum reparandum cognovisset, hortatus est ut omnibus viribus in id solum intentus esset, non tunc tempus esse dicens quo se moenibus tueri hostemque repellere ab iugulo debeat, sed quo ipse imminere illorum cervicibus deberent, quum ducum superbia ac tyrannide omnium animi ab Anglis alienati essent.
spacer 30. Nam magnae quotidie novorum auxiliorum accessiones fiebant, missis ad vicina loca militibus equitibusque qui benevolentia alios, alios vi in partes Davidis regis pertraherent. Brevi igitur Ramfrou et Cludaevallis Davidis effectae sunt, eorumque exemplum imitatae Cunegamae et Coil regiones cum comitatu Air, hortante ad defectionem Godofredo Ros vicecomite, eodem accessere. Sed iam non perferendam diutius in Moravos Buthquhanosque, quos sibi vendicaverat, Davidis Cumein tyrannidem vindicare parant. Ioannes Ranulphus, collectis omnibus copiis Aberdoniam contendit, ubi edoctus a quibusdam Aberdonensibus qui secreto Davidi Brusii partes fovebant quonam in loco David Cumein ageret, eo protinus iter convertit. Sed ex omnibus regionibus spe semel recuperandi ab Anglis regni ostensa, indies maior ac maior affluebat militum numerus. Itaque multitudine Cumein hostium territus fugam, non tentata semel fortuna, arripuit. Sed praesequente Ioanne, in Loquhabriam usque eo miserarium redactus esset ex omnium rerum inopia ut radicibus et aqua aliquandiu vitam sustentarit. Tandem, ubi evandendi nulla superesset spes, abiectis armis, pene nudus supplex accedens veniam ac misericordiam precatus est, quam facile impetravit, ac ut hominem tam potentem cognationibus, opibusque benevolentia quadam Ioannes conciliaret, accepto iureiurando in verba Davidis regis in Moraviam eum utcunque instructum dimisit, hortatusque est ut quantum antea Anglos nullo magno beneficio operae in subiugandis Scotis impendisset, tantum nunc in reconciliandis denuo collocaret: ita futurum ut non minori apud regem Scotiae (quem verum regem cognosset, cuiusque modo in verba iurasset) honore habendus esset quam antea apud Anglos fuisset. Alioqui in animum revocaret quae perfidum poenae, si rursum transfugisset, manerent.
spacer 31. His peractis, reverso ad Robertum Stuart Ioanne Ranulpho Edinburgi, uterque communi nobilitatis consensu gubernatores creati sunt. Ubi etiam occurrit Wilhelmus Douglus, modo primum ex Anglia reversus, ingenti liberatus pecunia. Defecere quoque id temporis ab Anglis ad Davidem regem Alexander Ramsay omnium ea aetate belli artibus princeps a militibus habitus, Laurentius Praeston, Ioannes Harein, et Ioannes Halibourtoun equites aurati, qui firma deinceps fide Davidi adhaesere. Paucis post diebus indictum est a gubernatoribus publicum totius Scotiae concilium ad Darse ad consultandum de regni commodo, quo convenere insignes nobilitate viri Alexander Moravus recenti liberatione ex Anglia rediens, Patricius comes Merciarum, Alexander Mourbra, Wilhelmus Douglas, et David Cumein comes Atholiae. Sed quoniam ille maioribus quam aequum omnibusque tutum videbatur copiis ad concilium venisset, compluribus indignantibus convicia in eum iactantibus, nulla re digna effecta, dimissi sunt omnes.
spacer 32. Insequenti anno Eduardus rex Angliae cum Eduardo Baliolo, audita Scotorum rebellione, terra simul ac mari oppugnare Scotiam parant, quinquaginta equitum millia conscribunt, cum iis terra ingrediuntur. Per mare vero centum et octoginta celoces liburnicasque in Forthiam mittunt. Ad Perthum ipse castra ponit. Inde per omnes vicinas regiones praedatum turmas praedonum magis quam belligerantium emittit, Davidem comitem Atholiae opperiens. Iam tum enim ille rursum defectionem parabat. Naves in Emoniam insulam venientes totam depraedatae, nec sacris rebus abstinuere. Abbatiam divi Columbae sacram pretioso ornatu spoliantes, calices argenteos sacris faciendis destinatos, thuribula candelabraque argentea, ac omnem pretiosam supellectilem sacram, simulacra quoque nonnulla cum libris aliquot rapientes. Nec diu inultam sacrilegam avaritiam tulere. Nam quum reditum in Angliam pararent, orta repente vehementius procella tempestatis mirum in modum, omnia undique sacrilegia praedonum navigia disiecta iactataque partim submersa sunt, partimque scopulis illisa. Qui autem in reliquis ferebantur, religione tacti quod vindicare iniurias suas divos credebant, voverunt se quicquid sancti Columbae abstulissent cum amplis remunerationibus reddituros. Itaque sedata tempestate, universa retulere votaque sua abunde solvere. Eodem tempore quum ad Perthum Eduardus cum exercitu sederet, dux Gelriae cum copiis suis per Angliam in Scotiam tendens Eduardo regi subsidium ferebat. In finibus autem regnorum in gubernatores incidens gravi certamine victus est. Sed fugiens in seram usque noctem ad arcem Puellarum, postero die circumsessus deditionem fecit, ut, amissis omnibus, vitam modo servaret.
spacer 33. Verum gubernatores humaniter victoria usi, redditis omnibus rebus acceptoque iureiurando ad Anglos deinceps non rediturum, illaesum abire permiserunt. Cum autem spolia legerentur occisorum, inventa est mulier quaedam ingenti corporis mole, quae ante alios initio pugnae procedens singulari certamine cum Richardo Schaw congressa eum deiecerat ac fortissime inter primas pugnans, multa edita caede, cediderat. Caeterum quoniam Gelriae dux societatem ac amicitiam Philippi Francorum regis commemorabat, in gratiam illius Ioannes Ranulphi gubernatorum alter cum exigua manu illum ad oras Angliae prosequutus atque ab Anglis ac Scotis Anglorum partes sequentibus insidiis interceptus est, ac ad Eduardum perductus. Sub id temporis David comes Atholiae, quum videret, capto gubernatore, rursus fortunam pro Anglis spirare, cum antea animo fluctuasset cuinam parti haereret, tandem ad Anglos et Eduardum inclinavit et Perthum pervenit, quod ab Anglo assidendo expugnatum paulo ante erat. Itaque iureiurando denuo devinctus, gubernator iterum ab Eduardo Anglorum rege pariter et Baliolo dictus est. Angliam enim Eduardus bellorum taedio repetiit, assumpto Eduardo Baliolo. Metuebat enim, si prospera usus fortuna fuisset Eduardus ac regnum foeliciter suo imperio subiugasset, ne non in fide persisteret. Regia igitur potentia rursum elatus, David Cumein, immemor sortis humanae et iuriusiurandi non ita diu Davidi regi facti, tyrannidem novam exercere in eos qui Anglorum partes sequi renuebant incipit, quosdam haereditate spolians, nonnullos fortunis, alios poena capitis (quo ipse manum in bona ipsorum iniicere posset) condemnat, prorsus avare tyrannice omnia agens.
spacer 34. Quam calamitatem indigne ferens Scotica nobilitas, ut is quem superiori anno eo compulerant egestatis ut herbarum radicibus uti coactus fuerit, ac propterea supplicem tantis honoraverant beneficiis, quantis fere nemo quo perpetua in fide Davidis permanserat, is, inquam, nunc bis, animo pene millies transfuga, periurusque tam saevam exerceret in plebem tyrannidem, non ferendas tantas superbi hominis iniurias. Itaque, confirmatis animis, etsi non aequo numero, tamen audacia fortitudineque superare se sperantes, collatis copiis, obviam ire parant. Duces copiarum erant Patricius Merchiarum comes, Andreas Moravus, Wilhelmus Douglas. Oppugnabat eo tempore David Cumein Kildrumme. Advenientes autem signa conserunt: anceps principio fit praelium, numeroque superaturus videbatur David. Sed medio pugnae Ioannes Crag praefectus castelli Kildrumme succurens cum trecentis fortissimis viris beneque armatis et recentibus cum iam defessis congrediens non modo pugnam labantem restituit, sed victoria etiam multa cum hostium caede potitus est. Dux ipse David, memor verborum quae discedenti mandaverant, ac facinorum suorum conscius, ubi desperatam vidit victoram, ne vivus in hostium manus veniret cum turma robustissimorum iuvenum in confertissimum hostium agmen irruens Alexandri Gordo manu confossus interiit. Ceciderunt etiam in eo praelio Walterus Bride, Robertus Cumein, multique alii nobiles viri pariter et ignobiles, Thomas Cumein eques auratus in praelio captus et ac postridie capitis damnatus. Evaserat Robertus Menzeus ex fuga in castellum suum Cammor delatus. Sed quoniam magna cum eo multitudo intraverat, nec quicquam commeatus obsidioni tolerandae satis esset, postridie sese hostibus obsidione castellum cingentibus tradidit, veniamque impetravit dato in Davidis regis verba iureiurando.
spacer 35. Parta hac victoria, Andreas Moravus gubernator dictus est in locum Ioannis comitis Moraviae capti. Nam et Robertus ea tempestate morbo correptus ad Britonum castellum concesserat. Is igitur, collectis undique maioribus copiis, castellum Cuprum obsidere parabat. Sed quoniam aliquandiu obsidio ea tenuisset, nuntiatis interea Cumenios aquilonarem Scotiae partem vexare, necesse habuit suis succurrere ac praedonum conatus cohibere. Primo igitur impetu fusis hostibus, victoria potitus est. Caesi fuerunt non ita boni atque nobiles, Robertus Cumein, Wilhelmus Cumein, Thomas Caldar, compluresque alii pacis bonique reipublicae turbatores. Omnem autem ea victoria borealem Scotiam in ditionem Davidis regis redegit. Restabant pauci adhuc Angli in Doundarg castello Buthquhaniae, eos omnes, capto castello, trucidavit. Praefectum autem Henricum Bellomontanum, accepto ab eo iureiurando nunquam in Scotiam rediturum pollicente, innoxium in Angliam dimisit. Accessit inde gubernator ad Lothindoris castellum oppugnandum. In eo latebat uxor Davidis comitis Atholiae cum liberis. Caeterum ea ubi vidit se peti nuntium praepropere in Angliam ad Eduardum regem ac Baliolum mittit cum literis, iniurias ac calamitates quas pro nomine illorum sustineret, simul periculum in quo esset exponens. Cuius precibus motus Eduardus rex, instigante pariter ad recuperandam Scotiam Eduardo Baliolo, conscriptis quadriginta hominum millibus, terra marique Scotiam aggreditur ad borealem partem, quam imperio suo subiugare conabatur.
spacer 36. Primo igitur adventu multitudine hostes exterrens obsidionem solvit, ipsam comitem red quo vellet discedere permittit, ac valido castellum firmat praesidio. Inde infestus Moraviam omnem incendio ferroque late praeter sacra devastat, ac per Marriam rediens non minus eam populationibus afflixit. Aberdoniam urbem regiam habitatore exhaustam solo aequat. Nam ex ea complures Angli cum ignominia a fautoribus Davidis Brusii regis eiecti fuerant. Ad Forthiam autem classis appulsa, expositis militibus, omnem Fifensium agrum infestum vastationibus fecere. Nec tunc etiam, quanquam superiori tempore moniti satis erant, a sacris sancti Columbae abstinebant, nec is divus inultos iterum sacrilegos abire permisit. Nam praeda omnis ex templis eius in liburnicam portata, ubi primum ea solvuisset, sine ulla tempestate in profundum demersa est. Ad Perthum ex boreali Scotia rediens Eduardus rex mandavit id oppidum novis circunquaque moenibus fortissimis ac turribus crebris aedificatis muniri, deiectis veteribus, idque sex abbatum impensis, quorum coenobia sunt Abbirbroth, Cuprum, Londoris, Balmurem, Dounfermilem et divi Andreae apostoli, quibus impendiis nimis quam gravati fuere, sed iubentis imperium detractare veriti ne prorsus delerentur, obediunt. Diruta quoque aut lacerata castella reaedificare iussit, vidlicet quod appellatur divi Andreae, cui praefecit Henricum Bellomontanum contra iusiurandum praestitum in Scotiam cum eduaardo reversum, castellum Locrorum, cui praeposuit Henricum Ferrarium Anglum, castellum Steverlin, id obtinere iussit Wilhelmum a Monte Acto Normanum, et Roxburgum, quod tenebat Wilhelmus Felton: omnes hi equites erant aurati. Pertho autem praefectum dedit Thomam Urthred origine Anglum.
spacer 37. Quum haec administraret Eduardus rex Angliae, venit ad eum frater eius Helcanus, qui in ocidental Scotiae plaga plurimos inique, etsi Anglorum partes sequebantur, gravibus tamen iniuriis affecerat, nonnullos occiderat, alios proscipserant, prorsusque baccantis more omnem eam regionem pervagatus erat. Gallovidiam, Carictam, Coil, Cunegame, ac alias nonnullas veluti hostiles regiones flamma ferroque prostraverat: non enim confugientibus ad sacra divorum templa, non ipsis etiam sacratissimis templis pepercerat. Divi quoque Machuti aedem cum mulle hominibus qui ad eum vitae servandae gratia confugerant incendio corruperat. His flagitiis Eduardus percitus, venientem ad se Perthum ad divi Ioanis <castigavit>, ac dum increparetur, insolenter adhuc respondentem ante divi Ioannis aram gladio confodit, “Sic abeant (inquit) quibus sacra atque profana, hostes atque amici iuxta habentur. Non te hic sacer locus quominus sacrilegii poenas extemplo dares tutatus est, qui tot hominum millia cum sacris divorum templis foede absumpseris.” Inde, relicto Perthi Eduardo Baliolo cum exercitu, retro in Angliam abiit.
spacer 38. Eodem tempore Henricus Bellomontaus quosque invenire potuit ex iis qui in conflictu ad Kilblien fuerant aut amicos eorum ob Davidis Cumein caedem crudeliter trucidavit. Andreas Moravus, ubi Eduardum Anglum cum maxima exerctus parte abiisse intellexisset, ex montanis prodiens, ubi eatenus latuerat, per noctem Anglos cum exigua invadit manu, interdiu in sylvis sese abscondens. Sed, convocatis auxiliis, ubi non contemnendam congregasset manum, Kilclewin castellum obsidione cinxit, nec multis post diebus vi captum solo aequavit. Sed quum se peti ab Anglorum exercitibus intellexisset, raptim in Merniam abiit ubi, expugnato Kilnes red castello, simuli modo prostravit. Deinceps inde progrediens Nounoter per vim captum incendio corrupit. Nec minorem stragem Anglorum duces iisdem in regionibus Andream persequentes fecerunt. Ita factum est ut Mernia, Angusia, Stermunda, Gourea, utrisque exercitibus pro viribus cuncta devastantibus, miserandis calamitatibus affectae sint. Tandem Andreas, copiis auxilio Marranorum, Buthquhandorum, ac Moravorum auctis, fugam sistens ad Pammor in Angusia cum hostibus congreditur ac ingenti hostium caede superior evadit. Caesus erat et Henricus a Monte Forti, qui nuper admodum ex Anglia dux missus ab Eduardo ferat, aliorum ad quatuor millia, quorum maxima pars nobilium erat, quamobrem magna ea clades Anglorum fuit, magnumque luctum in Angliam attulit. Vires quoque impresentiarum, amissis tot nobilibus, haud leviter attritae sunt, nec segniter gubernator tanta usus victoria est. Penetrata enim Angusia, in Fifam ingressus Locrorum castellum per impetum captum diruit, reliquaque omnia in Fifa castella, praeter Cuprum, eodem afficit malo. Caeterum Eduardus, audita hostium victoria, continuo duos duces cum duobus exercitibus Baliolo subsidio mittit. Unum Wilhelmus Taillebois ducebat, cum quo congressus Wilhelmus Keth victoria potitus est, occissis quamplurimis. Ducem autem captum in vinculis habuit donec duo marcarum millia pependisset. Alterum regebat Ricardus a Monte Forti, cui obviam progressi Laurentius Praeston et Robertus Gordon cum alacri hominum multitudine totum pene exercitum cum duce occidione occiderunt.
spacer 39. Eodem tempore accessere ad obsidendum castellum Dumbar cum valida manu duo comites Angliae Aurundel et Sarisburi. Sed virili id animo tutante ac ad sextum mensem obsidionem egregie sustinente illustri viragine ac comite Blakanna vulgo dicta, fatigati hostes, infecta re, abeiere. Sed ubi illi discessissent, gubernator castellum Edinburg, inde Sterlingi obsidione cinxit. Sed egregie utrobique defendentibus propugnatoribus, nihil est ab oppugnantibus effectum. Magna insequenti anno fame Scotia est omnis afflicta: agri tot iam annis partim inculti iacuerant, cultoribus occisis, partim vastati, nec ex alienis frumenti quicquam allatum est regionibus. Multi itaque inopia periere, alii graviter afflicti aegre pertulere inediam. Praesidium castelli Cupri inopia commeatus, deserto castello, abiit. Sed excepti in navem a nauta quopiam ad Kilgorn, cum noctu aestus maris navem destituere inceperit, expositi in arenam a mari nudatam continentem illam esse nauta asserente, redeunte aestu ad unum omnes submersi perierunt. Nec foelicius eodem tempore ad Edinburgum res gesta huiusmodi initio: Robertus quidam vir nobilis, quod factioni Davidis regis favere videretur, gravissime servituti in arce Edinburgensi in ergastulum per Anglorum iniquitatem addictus est: latomis enim lapides humeris quotidie ingentes adferre cogebatur. Quae quum lassus ferre diutius recusaret, praefectus capiti eius baculum adeo saeve impegit ut non sine plurima sanguinis effusione discederet. Ea iniuria non territus, imo irritatus magus, eum diem tacitus servitutum tolerat. Postridie, observata opportunitate, sese subducens in forum se proripit ubi praefectum a quo pridie colaphum incussum acceperat, offendens eum obtruncat, pedumque pernicitate oppidum evadens, consensco quem in agro receperat equo, ad Wilhelmum Douglas haud longe inde agentem pervenit, suadetque ut quamprimum Edinburgum accedat, omnia ibi neglecta, omnia soluta esse, ventri tantum et crapulae qui in praesidio erant deditos. Cuis verbis persuasus Wilhelmus noctu Edinburgum cum expeditis accedit. Omnia autem ut nunciarat Robertus offendens, plerisque crapulis ac somno gravatis trucidatis, excubias deinceps vigilantiores Anglos agere docuit.
spacer 40. Sed non parvam ex morte gubernatoris Andreae Moravi viri clarissimi cladem Scoti accepere. Qui dum praedia sua transmontana invisit, gravi correptus morbo diem extremum paulo post obiit. Sepultus est Andrea sin Rosmerki anno a Christi domini natali millesimo trecentesimo octavo et trigesimo. Post cuius mortemomnem deinceps regni curam in se Robertus Stuart transtulit quoad David ex Gallia rediret atque, advocato Wilhelmo Douglas, cunctis copiis acerrime Anglos aggrediuntur, eosque Tavedalia, Tuedalia, Nidisdalia per vim expellunt, ac eas regiones rursum in ditionem Davidis regis recipiunt. Sed Angli, perciti tantis malis, collectis copiis ducente domino Berkley, obviam Roberto infesti procedunt. Principio autem congressus, qua de causa incertum, perterriti fugam Scoti arripiunt, tantamque persequentes caedem Angli fecerunt ut vix tertius Robertus evaserit, reliquis omnibus caesis. Sed, novis comparatis viribus, paulo post secundo successu cum Ioanne Steverlein Anglo congressus acceptam delevit exercitu hostium fuso ignominiam. Caeterum haud a periculo non ita multis post diebus abfuit. Nam cum paucis iter facientem Ioannes ille Steverlein adortus primo impetu novitate rei turbaverat, sed, recepto anomo ex praesenti periculo, tanta vi cum suis restitit ut, caesis triginta hostium, fugato duce, quadraginta circumventos vivos ceperit.
spacer 41. Paulo post Wilhelmus Douglas castellum Hermitage dictum, pulsis Anglis, expugnavit, commeatum quoque curribus ex Anglia ad exercitum eorum ad Melros sedentem missum cum aurigis, iumentis, ac omnibus apparatibus intercepit. Quibus rebus adiutus, castellum bene munitum praesidio firmat. Eodem etiam die quinquies certaminibus levibus cum Wilhelmo Abernethi manus conseruit, quater victus, quinto victor, capto duce, ad gubernatorem ovans rediit, quem iussu Roberti ad Dounbriton custodiendum misit. Paucisque post diebus in Franciam mandato Roberti ad Davidem regem certas ob res legatus abiit. Fortuna item favente, maiora aggredienda ratus Robertus Perthum oppidum oppugnare statuit. Conctractis itaque omnibus copiis, quadrifariam moenia invadit, quatuor exercitus partibus quatuor duces praeficiens. Primam ex Scotis occidentalibus conflatam ipse sibi regendam sumit. Alteram Patricio comiti Merchiarum attribuit. Tertiam Wilhelmus comes Rossensis gubernabat. Quartae praeerat Mauricius Moravus dominus Cludaevallis. In prima acie gubernator legatos secum habuit Ioannem Gordon, Wilhelmum Hay, Thomam Straquhyn, et Wilhelmum Keth equites auratos. Magna igitur vi aliquoties Perthum oppugnant. Sed, egregie defendentibus Anglis, repulsi sunt haud sine clade. Interim Wilhelmus Douglas ex Francia cum auxiliaribus militibus magnoque apparatu bellico rediens magno omnium gaudio spem renovavit oppidi recipiendi. Sed interim Wilhelmus Bellok Anglus, eiecto praesdio quod Cupri erat, castellum occupaverat. Itaque cum parte exercitus extemplo eo missus Douglas Cuprum recipit, permisso Wilhelmo Bellok cum rebus suis abire. Scoti autem quos secum ille habebat, deficientes ab eo ad Douglas venere, inque verba Davidis regis iusiurandum dedere.
spacer 42. Nec interim segnius Perthum oppugnabatur multis utrinque vulneribus, sed plura accipientibus oppidanis ex crebris telorum ictibus quae per instrumenta in propugnatores iaciebantur a Scotis. Desperatis itaque rebus, Thomas Uter Anglus, qui oppidi praesidio erat, pactus ut cum suis, salvis rebus, discederet, per deditionem oppidum tradidit tertio mense ex quo oppugnari coeptum erat, anno uno ab Andreae Moravi morte. Quo anno tanta fame laboratum est in Anglia pariter et Scotia ut equos, canes, feles seu catos, ac similia animalia penuria aliarum rerum ederint. Traditum insuper a quibusdam est eo inopiae redactos quosdam ut, diutunam famem non ferentes, pueris a vicinis suffuratis miserabili calamitate non pepercerint. Recepto Pertho validoque munito praesidio, gubernator inde Steverlein castellum omnibus copiis aggressus acerrime ooppugnat. Octavoque die per deditionem accepit ea lege ut Thomas Fulke praefectus cum uxore ac liberis sine fraude in Angliam rediret. Hac tanta Scotorum prosperitate Eduardus Baliolus, quum aliquandiu commutatione locorum periculum aufugisset, tandem coactus necessitate, ne in manus denique veniret, in Angliam ad Eduardum regem confugit.
spacer 43. Haud ita multo post arx Edimburgensis huiusmodi sratagemate a Douglas adiutoribus Wilehlmo Bullok, Waltero“ Fraseir, Waltero Tolbris, et Ioanne Sandelandis equitibus auratis capta est. Walterum quendam cognomento Turris, virum opulentum admodum, sibi devinctum Douglas habebat. Is navi sua ex mandato Douglas in Forthiam proficiscitur, fingens mercatorem se vinaque a Gallis adferre (et ex composito dolia quaedam secum attulerat), ac postridie, depromptis aliquot lagenis ad arcem Ediburgensem pergit, oeconomum prodire iubet, venienti lagenas dat vinumque gustandum, quum non parum placuisset (quibus videlicet iam diu maxima penuria vini fuerat), rogat num vasa se aliqua ex eodem genere adferri velint. “Enimvero (respondit oeconomus) rem nobis multo gratissimam facturus est, si in tanta vini inopia eam nobis benevolentiam exhibeas quam ne quantumvis magna pecunia tanto iam tempore comparare potuimus.” Ac quo certior res sit et de pretio nihil dubitet pecuniam praesentem dat, postridie vinum adferri iubet, sub auroram se ille adfuturum cum vino respondet. Postero die dubia etiam luce adest, vasa duo carpento adfert. red Portae extemplo aperiuntur. Cum vero in medio portarum consisterent, per fraudem soluto axoae carpentum procidit, ac mox Douglas (nam haud procul iam inde a conticinio cum expedita militum manu consederat) cum paucis supervenit. Ianitores resistentes occidit, prioremque arcis partem occupat, nec longum quin cornicinum signo reliqui accurrerent. Iamque caedes undique fieri, clamor ac tumultus discurrentium ac perfugium quaerentium varius esse. Alili occupata turri sese defendere, alii fugere conari, omnes sine magna difficultate trucidant aut e moenibus praecipites dant.
spacern 44. Tum demum omni ex parte pacatum erat regnum quum, Anglis omnibus ac Baliolo eiectis, nullus iam hostis restaret. Itaque gubernator, procerum regni convocato consilio, decreto communi legatos in Franciam ad Davidem regem revocandum mittit. Ii ingenti regis Davidis gaudio gratulationeque Philippi regis excepti, paulo post comparatis navibus, cum ingenti honore prosequente Philippo. clam inde solvere. Prospero cursu classe ad Enverberne appulsa, David e navi cum coniuge Ioanna egrediens solenni ac celebri apparatu exceptus, comitante populo, veluti triumphans Perthum ingreditur. Sub adventum eius Alexander Ramsay, vir nobilis militiae ea aetate facile princeps, contracta non exigua militum manu, ultro bellum illaturus in Angliam infestus ingreditur. Sed qui in finibus Angliae erant, evocatis praesidiis ad iustum prope exerciatum confecerant, ac venienti obviam iri parabant. Alexander, collocata maiori exercitus parte in insidiis, reliquos adversus hostes ducit cum his mandatis, ut ubi insidiarum initium omnes praetergressos hostes vidissent undique cum maximo exorirentur clamore ac impetu ingenti in hostes irruereunt. Procedit igitur, sublatis signis, adversus hostium exercitum, qui, conspecta eorum paucitate, contemptim in certamen ruunt. Scoti, quo securitatem hostium augerent, ac pariter in insidias eos perducerent, fugam simulant. Sed ubi principium iam omnes insidiarum praetergressos opinantur consistunt, ac persequentes fortiter excipiunt, simul ab omni parte ex insidiis concursu in Anglos facto, ac a fronte, a tergo, a lateribus caeduntur, neque iam diutius hostium impetum sustinere possunt, eaque fuga iam ab illis vere editur quam paulo ante contemnentes persequendo riserant. Effusa se quisque fuga, qua maxime evasurum credebat, ab exercitu separat, ac quo magis funduntur, magis etiam caeduntur, numero videlicet Scotis superantibus, ac multis simul singulos circumvenientibus. Capti etiam nonnulli fuere, inter quos comes Sarisburiae et praefectus castelli Roxburgensis erant, viri nobiles.
spacer 45. Ex captivis plerosque praesidii Roxburgensis in acie aut caesos aut in fuga captos esse cognoscens, ad ipsum evestigio castellum ooppugnandum ducit, scalis admotis inferiorem partem capit. Deinde non sine difficultate turrim fortissimam expugnat. capto castello, ad commutandum comitem Sarisburiae cum Ioanne comite Moraviae, qui iam aliquandiu captivus apud Anglos vinctus fuerat, legatos ad Anglos mittit. Recepto autem Ioanne, laetus tanti viri aspectum cum magno exercitus gaudio omniumque qua praeteribat gratulatione, ad Davidem regem Perthum contendit. Quo ubi venisset, summo honore ac laude exceptus a rege praefecturam Roxburgi ab eo dono et Tevedaliam red accipit. Caeterum Wilhelmus Douglas, quoniam antea Tuedaliae procurationem habuerat, et ob bene facta sua et fidem in regem eam sibi destinarat, aegre sibi illum praelatum tulit, tantusque factus ex hac re illi inimicus est quantus antea fuerat amicus, dissimulans in praesens tamen animi aegritudinem. Tandem post tres menses in templo Hewick ex insidiis petitum volnerat ac capit, captum ad Hermitage castellum perducit ac in vincula coniectum fame necat.
spacer 46. David rex, dolore pariter tanti viri amissi ac indignatione flagitii, tam pravi exempli percitus, quanquam indigno ferebat animo, illo amisso tam egregio viro et recenti iam victoria claro, hunc quoque illo non inferiorem omnibus bellicis laudibus ac fide erga se perdendum esse, tamen ne, si tantum scelus impunitum maneret alios ad eadem audenda incitaret, ad supplicium eum conquiri iubet. At ille iam se irae subduxerat, in montanis Scotiae latitans donec Robert Stuart atque alii nobiles commemoratione virtutis ac factorum Douglas, quanta saepe sustinuerit, quoties hostes profligarit, nondum id tempus esse quo tales viri aut contemnendi aut reiiciendi essent dictitantes, denique pervicerunt deprecando ut in integrum restitueretur, regique reconcilatus Tevedaliae rursum, ut prius, procurationem acciperet. Deinde David rex, quoniam, hostibus pulsis, spatium respirandi a quotidianis calamitatibus dabatur, convocato consilio, inprimis decernit, quo animos populi benevolentia devinciret, ut ii quorum parentes ad Dupluyn aut Halindounhil pro patria pugnantes ceciderant, aut ipsi egregia virtutis exempla alicubi edidissent, nomina sua ederent. Ita ubi omnes convenissent, singulorum causas cognoscit ac pro cuiusque virtute amplissimis eos remuneratur muneribus, aliis agros donat, aliis pecuniam, ut cuique id placebat, ita factum est, ut deletis prope ex animis hominum illis cladibus, haud minus laeti praesentibus muneribus discederent quam moesti, amissis suis, iacuerant. Nemo enim qui parentes aut necessarios periisse demonstrare poterat, aut qui ipse virtutis suae praemium meruerat, vacuus discedebat. Inter caeteros proavus meus Hugo Boetius, cuius pater ad Duplyn occubuerat, baro Drisdaliae ex regia beneficentia connubio coniunctus est virgini haeredi partis baronatus Balbrid, quam etiam hac aetate quartus iam inde haeres possidet.
spacer 47. Quibus liberaliter ac vere regaliter peractis, David, viribus ac aetatibus ferox, elatus etiam foelicitate patris, qua post reparatum regnum semper usus prospere fuerat, ultro iam inferendo bello ulcisci tanto iam tempore inultas iniurias Angliam invadens cogitat. Erant autem quibus mens sanior erat, qui progredi extra regni fines dissuadabant. Nam, praeterquam quod non sine periculo esset, tempus esse dictitabant quo agricolae ad sedes tandem suas revertantur, incultos compures agros inopia cultorum iacere, qui tam diutuno bello toties in immensum caesi erant, iterum iam fame laboratum esse, quod sementem non fecerint satis amplam. Quiescendi igitur paulo esse, ut vires suas populus iam fractas recreet, utensiliaque omnia toties direpta reparet, tum denique si quid agendum erit et lubentiore populo et foelicius acturum. Ad ea David respondit fortunam suam tentandam esse, praeda sese quos adduxerit onustos ac divites reducturum, eamque cladem quam sibi saepe iam intulerint adeo abunde relaturum, ut etiam hostes, dum sua videbunt mala, si nostrorum meminerint, miserantur sui. Itaque parare se unumquemque iubet, copias ipse contrahit. Ingressus autem nullum signum regium proponi attollive iubet, ducem exercitus comitem Moraviae nominari, eiusque omnia geri auspiciis. Depraedata magna Northumbriae parte, laetus foelici successu primo cum exercitu opulento domum revertitur, altero ex quo egressus fuerat mense. Nec ita diu alteram ingreditur expeditionem, regia iam signa ostentans, suisque bellum auspiciis geri professus. Angli, haudquaquam viribus pares, congredi metuere, tutis tamen locis se continentes ab effusa populatione hostem arcere, nonnunquam levibus praeliis agmen tentantes, insidiis utrobique depositis, tandem quinque nobiles adolescentes, paulo ante equites a Davide factos, studio persequendi paulo longius a suis progressos ex insidiis exorientes capiunt, quios rex auro mox redemit. Nomina gentilitia eorum haec erant, Stuart, Egleintoun, Cragii, Boid et Fourlartoun. Caeterum rex, videns se frustra tempus terere ac prohiberi ab Anglorum copiis ne libere praedetur nec pugnandi copiam fieri, in Scotiam exercitum reducit, inopinato mox reversurus, ut, repente oppressis Anglis prius cuncta perpopuletur quam illi suis subsidio venire possint.
spacer 48. Tertiam igitur non ita diu post expeditionem faciens, aeris intemperie ac tempestatibus, fluminumque ex continuis imbribis exundationibus, tantum abfuit ut depopulationibus operam dare potuerit ut vix sese ac exercitum tueri, stativis nonnunquam mutatis, potuerit. Nec minus in conspectu hostes horrere contractos frigore, tanta erat aeris inclementia, conspexerunt, spcactulum invicem ridiculum exhibentes. Deiectis tamen castellis quibusdam, ne nihil effecisse videretur, rediit. Obsidebat ea tempestate Eduardus rex Angliae Calisium, quod tum in Philippi regis Francorum ditione erat. Quamobrem legatos Philippus in Scotiam mittit ad Davidem regem ut ex foedere cum exercitu Angliam ingrediatur ac hostem ab obsidione revocet. Eodem tempore legati Eduardi regis Anglorum in Scotiam venerunt inducias petentes, reddituros se Bervicium cum Eduardo Baliolo, cuis gratia tanta iam bella sustinuissent, pollicentes. Vocato igitur senatu nobilium, variae dicuntur sententiae, ut cuiusque ingenium aut ferox iuventa viribusque et veterato in Anglos odio, aut lassum iam tantis malis ac tranquillitatis pacisque cupidum ferebat. Neque enim repudiandam pacem, quam hostis tam obnixe tantisque praemiis petat, quam tantis iam temporibus nunquam eo deventum fuerit ut ipsimet petere auderent, usqueadeo res tum desparatae erant. “Nunc, quoniam ea opportunitas advenerit ut hosti petenti dare potuerimus, ne nimium rebus elati secundis, superiorum (inquiunt) temporum immemores simus. Occasionem, cuius opportunitas momento praeterlabitur si modo contempserimus, nequiquam postea perditam quaeramus. Pacem vero, sublato eo cuius gratia bella tanta fuerunt, quis fore perpetuam dubitet?” Ad ea rex et eius sententiam secuti respondit nondum memoriam abolitam infinitorum Philippi in se beneficiorum, nec se tam debere ingratum esse in eum qui tam humaniter profugum excipiens illucusque tutas sit. Ad haec intercedere foedus a patre suo Roberto renovatum, propter quod si viri boni essent, et si nullis astricti aliis benemeritis, imminere tamen cervicibus Anglorum deberent.
spacer 49. Itaque, laeto etiam rege (nam patris sui gloria mirum in modum ad gerendum aliquid dignum memoria incitabatur), bellum decernitur. Legati Anglorum, infecta re, discedunt hostilia denunciantes, Philippi vero omnia abunde sperantes. Congregantibus itaque copias suas ducibus, David comes Rossensis Rainaldum dominum Hebridum insularum ex insidiis noctu invadens cum septem ex nobilissimis eius gentis obtruncat. Quo facto, Rossiam copiis extemplo suis repetit. Multi credebant civiles ex hoc facinore tumultus eventuros, sed, dilata ab rege vindicta, tranquilla omnia mansere. Priusquam iter rex ingrederetur, solleniter ceremoniis Wilhelmum Douglas comitem Douglassiae creavit. Ingressus autem quarto Angliam ferro ignique cuncta devastat. Ferunt in somno regem monitum ut ab agris divi Cuthberti abstineret, alioqui infoelicem exitum temeritatem eius habituram. Sed a somno experrectum, vana esse somnia dicentem mandasse ne cuiquam agro nec villae parcerent, omniaque corrumperent. Perventum tandum est cruentissima devastatione in Dunelmiam, cui divus Cuthbertus praesidere dicitur, eamque adeo violenter pervagatus est ut omnibus et fortunis et habitatoribus exhaustam reddiderit, castellum quoque Lidaldail vi captum diruerit. Coacti igitur iniuriis Angli, duce comite Northumbriae exercitum conscribunt et ex Gallia iam manus quaedam militum missa ad id erat ab Eduardo rege. Omnia tamen prius experiunda arbitrati, iterum legatos ad Davidem mittunt, sui redire in Scotiam velit, copias suas se dimissuros. Quod si nolit, memnisset ultores iniuriarum suarum superos esse. Neque enim ab impuberis neque a sacerdotibus, quos violare impium esset, neque ab ecclesiasticis agris, quiod sacrilegum, temperatum esse. Quod si dum in Gallia ageret, fama cladis ipsorum a praesenti numinum ira illatae ad ipsum non pervenisset, rogaret ab amicis in quorum conspectu foedissime primum classis lacerata erat, ac partim scopulis illisa submersaque, partim vix nautae evasere. Postea quum spolia templorum denuo in navem pertulissent, nulla maris tempestate ut primum soluta erat, cum omnibus in profundum actam.
spacer 50. Non pluris ea David faciens quam insomnium aut visum dudum fecerat, exercitum in tres partes <tribus> ducibus dividit, pugnandumque esse in diem posterum edicit. Primae aciei Robertum Stuart neptem ex sorore nuper gubernatorem et Patricium comitem Merchiarum praeposuit, secundae comitem Moraviae et Wilhelmum Douglas praeficit, tertiam ipse regebat. Sed mane antequam conflictus iniretur, Wilhelmus Douglas exploratum cum aliquot equitibus profectus, amissis quinquaginta ex nobilissima Scotorum iuventute, aegre ipse salvus evasit. Hostes pari modo copias in acies tres diviserant. Sed quum iam haud longe inter se distarent, David Grame cum ala equitum perrumpere sagittarios Anglorum equitum impetu facto annixus vix magna suorum caede ad suos reversus est, inde, duabus iam cladibus eodem die acceptis, etsi disparibus animis, tamen utrinque impetu facto concurritur. Robertus Stuart cum Patricio comite Merhciarum, quum aliquando ancipiti pugna, neutro declinantibus aciebus, magna vi certassent, a suos iam defatigatos praelium declinare viderent, receptui cecinerunt sensim suos in tutum subducentes locum. Sed ea res cladem toti exercitui reliquo omnem attulit. Nam dum hostium cornu quod illis obiectum ferat, parta victoria, mediam in qua rex curabat aciem aggreditur, omnes perculsi obrutique mox fugam arripuere. Ibi rex nihil praetermittebat quod boni ducis strenuique militis officium esset, iam hos iam illos orando, increpando in aciem revocans, frustra hostem ex Scotia tantis laboribus pulsum si nunc denuo uno praelio omnes victorias amittant; non esse alium exercitum qui victores aut sustinere aut prohibere possit. Quid aliud facerent, si tunc cederent, quam patriam denuo tantis malis quae ab Anglis tanto iam tempore passi essent obiicere? red Turpius esse nunc extreme ab hostibus vinci, quos totie fuderint, fugaverint ac ceciderint, atque ea quae tot certaminibus parti sint amittere, quam nunquam paravisse.
spacer 51. Huiusmodi omnes verbis obtestans ut viri essent, interim cum globo delectorum iuvenum, qua maxime hostium aciem urgere videt, eo procurrit, pugnam nonnunquam restituit. Ubi ipse erat omnia gerebantur recte a militibus, pudore magis quam animo vim hostis sustinentibus, sed nihil haec omnia proficiebant dum pudor non tantum valeret quanto hostes impetu victoria exultantes premerent. Toto igitur agmine fugiunt, deserto rege, qui cum paucis acerrime adhuc in hostes pugnabat. Sed circumventus a tanto numero, acceptis iam duobus vulneribus, telis corpore etiamnum haerentibus perrumpere non potuit, nec tamen dedere se voluit, turpe esse arbitrans, tot civibus suis occisis, ipsum unum captivum supervivere. Nihil igitur non facit hostes irritando ut se interficiant, sed regiam maiestatem venerantes, quum effugere eum non posse viderent, capere eum maluerunt. Prosilit itaque ad eum eques quidem auratus Ioannes Copland ut se dederet Davidem compellans, nondum victus eius animo, quoniam telum manibus exciderat, pugno capientis os tanto impetu verberavit ut duos priores dentes excussi prosiluerint.
spacer 52. Nec meliori eventu in altero cornu, quod Ioannes Ranulphus et Wilhelmus Douglas gubernabant pugnatum est. Ille enim occubuit, hic captus est, nisi quod caedes hic maior Scotorum fuit: pauci enim fuga evaserunt. Desiderati autem in hoc cornu sunt praeter ducem alterum comes Wallisterniae, Hay comestabulis, Keth mariscallus, Stratquhyn cubicularius regis, Lindesay a Glenesk, Rogerus Caron, Wilhelmus Fraseir, Alexander Gordon, Thomas Vaux, Michael Scot, Ioannes a Bona Villa, Dongallus a Campo Bello, Alexander Bodeval militiae flos a militibus appellatus, haud vivus eo die regis latus deserens, Ioannes Mirtoun inter praecipuos aulicos numeratus, Robertus Lesbe, cum ingenti praeterea nobilium numero ac vulgo infinito. Quatuor cum rege capti comites sunt, vulgo dicti Fiff, Sudhirland, Wigtoun et Menteth. Telum autem unum regis tibiae infixum extrahi statim non potuit, nec priusquam sanctum Nianum inviseret. Visa enim tum est tibia manifesto aperiri ac telum prosilere. Commissa haec pugna est anno millesimo trecentesimo octavo et quadragesimo.
spacer 53. Parta hac tanta victoria, Angli, receptis Roxburg et Hermitage castellis, nullo resistente vallem Annandiae, Gallovidiam, Merchiam, Tevnedalium, Tuedaliam et Forestam subegerunt, ac Cokberius Pete Southrumque regni eodem anno terminos prorogaverunt. Insequenti nano Baliolus cum comite Northumbriae Laudoniam et Glidisdail foede populatus, opimaque saepe spolia in Gallovidiam, ubi fere id temporis se continebat, retulit. Tandem vix se recipientes ex tantis caedibus Scoti guberantorem Robertum senescallum constituunt. Is confestim David Lindesay fratrem Davidis Lindesay superiori praelio ad Durain caesi custodem castelli Puellarum constituit. Eodem tempore Wilhelmus Douglas filius Archimbaldi germani Wilhelmi Douglas, qui in Hispaniis adversus Saracenos pugnans occubuit, is, inquam, ex Gallia reversus, quum offendisset agros et praedia in Douglasdail ab Anglis occupari, compluribus caesis, omnes inde expulit, ac laetus successu prospero ulterius progressus Atrik, Forestam et Tuedaliam, pulsis Anglis, recepit. Haec audiens Ioannes Copland, coactis undequaque <quae> possit in unum praesidiis, Wihelmum Douglas aggreditur, sed fortiter ab eo repulsus, fusis fugatisque suis nonnullisque occisis, in Roxburgum se recepit. Eodem anno postquam haec gesta erant, miseranda pestis tantum per totam Scotiam saeviit ut tertiam partem populi absumerit, altera iam haec est ex quo primum in Scotia pestem viderunt.
spacer 54. Elapso hoc anno gravi discordia familia Douglasseorum aliquandiu laboravit. Wilhelmus Douglas, vir ingentis animi qui ad Duraim cum comite Douglas captus adhuc in Angila tenebatur, per Ioannem a Sancto Michaele Davidem Barclam equitem auratem interficit. Idemque ille Wilhelmus, quum non ita diu ex Anglia pecunia redemptus cum comite rediisset, a Wilhelmo quodam Douglas, quem ipse a fonte levarat, ob desiderium Alexandri Ramsay olim ab illo interfecti, et recentem Davidis Barclae caedem, exceptus insidiis obtruncatus est. Quamobrem praeclara illa familia per dissidium aliquanto tempore intestino est malo conflictata. Cum gravi bello interea Ioannis Philippi regis Francaie filius, qui patre iam defuncto successionem regni pariter bellique susceperat, premeretur, Eugenium Gerentirem, omnibus belli artibus peritissimum cum quadraginta egregiis ac manu prompis viris onustum multo auro in Scotiam mittit, enixe obsecrans ne defatigarentur bellum sedulo Anglis inferre: aliquando tempus remunerandorum venturum beneficiorum, simul pecunia ducum animos deliniens ad bellum iterum in Anglia gerendum incitat. Caeterum ii viri magno ad id bellum gerendum usui Scotis fuere, amissis tot ducibus ad Duraim per quos geri potuisset bellum. Conscriptis igitur copiis, Wilhelmus Douglas ac Patricius comes Merchiarum Angliam hostiliter depraedantur.
spacer 55. Sed omnium maximum praedam Wilhelmus Ramsay a Dalhouse abegit. Caeterum, revertente eo ad exercitum cum cohoritibus quibus praeerat, Angli praedam repetituri summo cum studio persecuti sunt, sed pertracti in insidias, commisso certamine, plurimi occisi, paucis ex Scotis amissis, videlicet Ioanne Halibourtoun, Iacobo Trumbul ac nonnullis aliis. Capti erant ex Anglis Thomas Gra eques auratus et Thomas eius filius, Ioannes d’Arras, vir admodum nobilis, cum multis praeterea aliis. Franci quidam ex illorum numero qui nuper advenerant emptos nonnullos Anglos ac post montem seductos trucidarunt in vindicatam parentum suorum nuper ab Anglis in Gallia occisorum. Verum successu hoc prospero elati Patricus ac Douglas Bervicium tentare statuunt, et noctu scalas moenibus admoventes, non sine caede suorum sunt oppido potiti. Ceciderunt enim a Scotis Andreas Scot a Baluere, Ioannes Gordon, et Thomas Vaux, Wilhelmus Sinclair, Thomas Praeston, Robertus Bodeval, Alexander Mourbra aurati equites. Ab Anglis vero praefectus oppidi Alexander Ogil, Thomas Perse germanus comitis Northumbriae, et Eduardus Gra. Arcem Angli etiamnum tenebant, qua, capto oppido, omnibus viribus Scoti oppugnabant, sed Eduardus, audito Bervicio capto ac arcem in periculo esse, cum ingenti exercitu omnium opinione citius advenit. Quum advenire intelligentes Scoti, quoniam moenia per expugnationem diruta ex bona parte erant, nec spatium reparandi ea esset, commeatus quoque inopia laborarent et arcem adhuc hostes obitinerent, direpto oppido ac magna ex parte incendio corrupto abierunt, praedamque ingentem ex oppido secum asportarunt.
spacer 56. Eduardus captum, direptum, igneque corruptum cernens Bervicium, convocatis artificibus reparare oppidum iubet. Ipse Roxburgum interea divertit. Quo ubi Baliolus venisset omne ius quod in Scotiam praetendebatin Eduardum transtulit ea lege ut iniuriam Scotorum egregie armis vindicaret. Itaque gratias Eduardo Baliolo rex habens, infestus ad Handinton usque penetravit, magna hominum caede edita, praediis incensis, corruptisque segitibus, classem ibi suam oopperiens, ac interim foede circunquaque Scotiam spolians vastansque. Tandem ubi advenisset, nec procul Hadintoun sacellum divae virginis, quod Album vocant, in terram egressi spoliassent, ubi in navem cum spoliis revertissent tanta repente aquilione vehementius solito flante tempestas exorta est ut, illisa ad scopulos classe, exceptis paucis qui nudi enatarant, omnes fluctibus obruti submersique perierint. His percitus malis Anglus, veluti cum superis illi bellum esset, in sacrosancta divorum templa, in monasteria, abbatiasque saevire coepit quae in Handintoun erant, ac per Laudoniam quicquid nuperrimo furori superfuerat, si quicquam tamen esse potuit, magna indignatione corrupit. Ferunt Anglum quempiam, dum Album Sacellum diriperetur, hominem nefarium ornamenta statuae divae virginis appensa, ubi detraxisset ovantem per templum ac spolia ostentantem, comminuto per crucem, quae e sublimiori in caput eius loco concidit, cerebro, poenas a numine sacrilegii pependisse. Acta haec sunt anno a salute nostra supera millesimum trecentesimo quinquagesimo quinto, postridie qui dies sacer est celebrandae divae virginis matris deioparae purificationi, qui frequentibus lucet in templis divorum caereis. Ac quoniam incendiis tunc villarum omnia collucebant, vernacula Scotorum lingua dies ille Bruit Candilmes, inde est ignitum candelarum seu purificationis festum exinde dictus est. Postquam autem Eduardus in Angliam abiisset, Wilhelmus Douglas Gallovidiam invadens partim vi, partim benevolentia Davidis eam auspiciis subegit. Idem in Drisdalia Kyrck Patrius effecit.
spacer 56. Eodem tempore quo haec in Scotia gerebantur, Richardus Eduardi tertii filius, princeps Gualiae, is qui postea rex Angliae in parentis successit locum, praelio victum Ioannem Francorum regem captum adducens in Angliam, cum adesse cum nobilissimo totius Europae rege captivo diceretur patri, is nihil multum mutans, quasi parum secundis moveretur rebus, filium probe rem administrasse aiebat, si modo recte omnia egit, ac quo intenderat venatum in sylvam perrexit, mandans ut regem Ioannem quanto possent maximo honore festivitateque exceperent. Fuerant in Gallia apud Ioannem regem nonnulli ex Scotica nobilitate qui apud eum militabant, quorum Andreas Stuart, Robertus Gordon, Andfreas Halibarton, et Andreas Vaux equites aurati proximo in Gallia praelio ceciderant. Wilhelmus Douglas nepos Wilhelmi comitis Douglassei praefectus centum equitum, permultis amissis, fuga evaserat. Archimbaldus filius Wilhelmi Douglas, quem adversus ethnicos pugnantem periisse diximus, magnae apud Ioannem authoritatis, captus cum famulo suo Wilhelmo Ramsay, illius se famulum simulans, interdum iras ac verba sufferens, per fraudem minima liberatus est pecunia, cum vel maximam pendere potuisset.
spacer 57. Caeterum Eduardus, gloria sublimis, duos id temporis orbis fere terrarum tum nobilissimos tum potentissimos reges captivos apud se retinens, festo natalis Christi, quod unum maximis eius gentis commessationibus praepostere celebratur, alterum regum a dextra, alterum a sinistra in solenni convivio assidere iussit, ut videlicet apud posteros ea quoque hominis gloria celebraretur, humanae conditionis oblitus quasi non et illi potuerit idem accidisse, aut quasi virtute sua cuncta gessisset, aut ut quisque fortunatissimus est, ita optimum esse sit necesse. Secundum haec, actum te redemptione Davidis apud Eduardum, quae ut facilius convenire posset Bervicium David adductus a comite Northamptoun, quo et ex Scotia primores gentes convenere. Sed quoniam de conditionibus non assensum est a Scotis, Londinum est reductus. Interim Rogerus Kyrck Patricius hospitaliter ab Iacobo Lindesay exceptus, ab eodem per insidias interfectus est. Quam ob causam id ab eo factum sit non traditur. Noctu fugiens se iam satis abesse longe a castello in quo perpetratum facinus erat ac in tuto esse credens, persecutus a stipatoribus Roberti ac comprehensus ad Robertum Stuart perductus est, ac homicidii poenas capite luit. Nec ita multo post communi consensu utriusque regni David liberatus est, undecimo ex quo captus fuerat anno, numeratis quingentis millibus marcarum sterlingarum praasenti pecunia, tantundem pollicens sese per pensiones daturum, datis in fidem obsidibus, qui pene omnes in Anglia peste absumpti sunt.
spacer 58. Ut autem in Scotiam David rediit, haud quaquam immemor eorum qui pugnam deserendo cladis praebuerat initium, aut causa potius extiterant, in primum duces multat. Roberto Stuart, quum a Roberto Brusio rege avunculo secundus regni haeres scriptus communi regni consilio esset, si absque prole mascula David decessisset, praerogativam David rex modo ob se praelio destitutum adimebat, in Alexandrum Sutherland sororis suae germanae filium (nam Robertus Stuart ex prioris uxoris Brusii filia natus est) transferens eique omnem nobilitatem in verba ipsius iusiurandum fidei dare adegit. Pater vero Alexandri Suthirland, sceptra ad posteritatem suam venturam autumans, liberaliter familiaribus suis potiorem praediorum partem amicisque donavit, videlicet Boinam, Ainze haud ignobiles agros, insuper Kincardin variaque alia non contemnenda. Verum filio Alexandro haud ita multo post morte absumpto, spe sua frustratus est. Posteri nihilominus horum quibus ille agros donaverat haereditaerio eos iure obtinuerunt, videlicet Hay, Sinclair, Ogilvy et Gordon. David post hoc, quoniam neminem propiorem nec revera digniorem Roberto Stuart in regno habuit, denuo eum haeredem regni scripsit iterumque in verba eius nobilitatem iurare voluit. Comitem quoque Merchiarum, qui alter exercitu dux fuerat cum Roberto, agri parte multavit. Alios item pro merito leviter unumquenque castigavit, ne malus ille mos deserendi in praelio regem si neglectus fuisset, inveterasceret ac disciplina omnis militaris prorsum tandem tollereter, et demum etiam regis imperium detractere inciperent. Eodem item consilio summi pontificis ac praelatorum consensu ecclesiasticorum reditum decima pars Davidi regi liberaliter donata est.
spacer 59. Dum haec in Scotia aguntur, Francorum regnum mirum in modum bello premebatur Anglorum regisque eos sui desiderium admodum angebat. Itaque delegatos in Angliam mittunt cum filiis quos pro patre obsides praebebant. Sed quum Ioannes rex Parisios pervenissent, vocato senato plurimum fatum suum ac regni calamitates lamentabili querebatur voce, ac inter caetera exclamatabat conquerens nullos modo se Rolandos aut Gavinos reperire. Ad quod unus ex maioribus natu, cuius aliquando virtus in iuventa red claruisset, ac propterea regiae infensior ignaviae respondit non defuturos Rolandos si adsint Caroli. Quod dictum gravius ac quisquam credebat cor regis constrinxit, arbitrantis sese ignaviae insimulari. Itaque statim, dimisso senatu, nullam rem postea egit, nec ita multo post in Angliam abiit visendorum, ut aiebat, filiorum gratia, ut alii, odio suorum voluntarium eligens exilium. Remissis autem in Franciam liberis, haud ita diu superfuit, Londini fatis concedens. Aliud praeterea concilium in Scotia a Davide celebratum est. Nam pollicitus erat Eduardo regi Angliae, si communi consensu fieri posset, in filium ipsius regnum Scotiae translaturum. Sed quum id in senatu procerum totius regni propositum esset, tanta indignatio oborta est ut uno ore vociferarentur se nunquam du m arma in dextris ferre possent id admissurus. Quod quanquam in praesentiarum regi admodum ingratum fuerat, tandem plurimum postea eo laetatus responsio est.
spacer 60. Concilio autem demisso, rebellio quorundam nobilium est subsecuta. Nam opinantes se regem infensum ob liberiora quaedam dicta habere, priusquam paterentur agere aliquid constituunt. Verum quum copiis comparatis rex conatibus eorum obviam iret, deposita animorum pertinacia supplices ad regem veniam et dictorum et factorum rogatum venientes facile obtinuerunt. Sub idem tempus Ioanna regina ac uxor Davidis in Angliam fratris visendi gratia contendens moritur, nulla relicta prole. Sed, elapso anno, David aliam uxorem accipit Margaritam Logi filiam Ioannis Logi equitis aurati, blue virginem omnes sua aetate forma excellentem, magis, ut iactabatur, specie captus quam quod sobolem ex ea cuperet. Eam autem annum egressam vicesimum quartum, quum nullam ex ea prolem speraret, repudiavit. Sed quum Romanam sedem appellasset, multis illic impensis profusis tandem defuncta est. Inter haec castella, oppida, ac varia alia reparavit, quae bello destructa aut dilacerata fuerant. Edinburgi totum pene castellum Puellarum reaedificavit, cuius indicium etiamnum extat turris omnium praeclarissima, turris Davidis appellata. Multam quoque operam impendit in reconciliandis mutuo ac in fidem suam revocandis Hebridum regulis montanorumque, quorum quidam turbulento tempore non quieverant. Sed quum id ab ipsis muneribus impetrare non posset, corrupit quosdam magistratuum largitione ut eos e medo tollerent, quo facto sine motu omnia pacata reddidit.
spacer 61. Quietis igitur rebus omnibus, statuit Hierosolymorum urbem ac sanctam terram invisere. Sed quando quae itineri usui forent comparabat, fato praeventus in castello Puellarum obiit, aetatis suae anno quadragesimoseptimo, regni nono et trigesimo, salutis generis humani supra millesimum trecentesimo septuagesimo. Prodigia aliquot eo regnante visa in Albione: corvi, monedulae et id genus aves decimosexto regni eius anno hyeme parare ac aestate a partu quiescere inventae sunt, nec eodem anno oves foetum ullum edebant. Tanta autem murium vis tum in agro tum in urbibus erat ut aedes aegre purgari potuerint, ac purgatis continuo non minor extiterit numerus ac prius. Anno autem vigestimoseptimo tanta fuit aquarum inundatio ex continuata in fine autumni pluvia ut fluvii alveos suos egressi ac lacus supramodum exundantes aedes plurimas ac vicos, quinimo et turres quasdam munitissimas prostraverint. Circa regni Roberti regis Davidis iam dicti patris initium Ioannes Duns Scotus, sub divi Franscici instituto sanctissimo tantae eruditionis theologus ut eius ingenio illud seclum censeri posset indignum, et aequalis ferme eius Richardus a Media Villa in scholastica theologia praeter caeteros certos habiti sunt insignes, ut lucubrationum eorundum egregia adhuc monimenta amplo red sunt testimonio. Quos insecuti mox Wilhelmus Ockam natione Anglus, Gregorius Arimenensis, Bokinquam, et plerique alii Parisiensi scholae non vulgarem pepererunt gloriam.

Perge ad librum XVI