4.01 Transitional//EN"> Book XII Latin

Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

SCOTORUM HISTORIAE LIBER XII

ALCOLMO extincto, Duncanus nepos eius ex filia Beatrice rex creatus est. Habuerat enim Malcolmus filias duas, quarum alteram viro nobilissimo Crinen nomine thano red insularum et occidentalis Scotiae plagae matrimonio iunxerat, quo ex connubio Duncanus susceptus et. Alteram Doadam, thano Glammis Syneli uxorem dedit, ex quibus procreatus est Maccabaeus, vir profecto strenuus et, nisi ingentem fortutudini crudelitatem natura immiscuisset, ad res insignes gerendas natus videri poterat. Diversisssimis certe hi duo erant ingeniis. Duncanus enim mitis erat ac clemens, et haud scio an in eam fuerit partem nimius, adeo ut ad corrigenda vitia plus aequo se laxum praebuerit, nimiumque indulgentem criminum illecebris. Maccabaeus autem, quantum ille nimis clemens et indulgens, tantum ipse severus, imo in crudelitatem etiam propensus fuit. Quamobrem vulgo votis expetebant utrunque alterius paulum natura temperari: itaque Duncanum optimum paci regem, Maccabaeum praestantissimum bello ducem futurum.
spacer 2. Caeterum initia regni Duncani tranquilla optimaque erant, administrantibus regnum adhuc illis quos Malcolmus rebus praefecerat, eamque adversus nepotem verecundiam quam avo exhibuerant servantibus, nec ulla usquam iniuria agrestibus inferebatur, prohibentibus eam summa ubique cura magistratibus. Caeterum perspecta tandem regis in puniendis flagitiosis ignavia, regnum statim multiplex malum circunstetit. Nam et seditiones et iniuriae exoriebantur, et bellum Danicum renatum est. Seditiones huiuscemodi ortae origine. Banquho regius in Loquhabria thanus, origo familiae Stuart clarissimae, quae longa serie regem hodiernum produxit, dum regios census colligeret acriusque delinquentes fraudemque machinantes puniret, impetu in eum a nonnullis illius regionis facto, censu ac rebus omnibus spoliatus vix vivus, acceptis aliquot vulneribus, evasit. Itaque cum primum vulnera curata motum corporis ferre poterant ad regem profectus, praesentibus magnatibus iniuriam sibi illatam querela oratione exposuit, idque tandem a rege impetravit ut, misso foeciali qui iniuriae authores in ius vocaret, animum paulum contumeliae accommodaret ulciscendae. Caeterum illa flagitium scelere augentes foecialem ubi mandata exposuisset ignominia prius affectum tandem trucidarunt. Quo comisso facinore, quum haud dubie quisque regis exercitum ad iniuriam vindicandam brevi adfore arbitraretur, Macdoualdus, adiunctis amicis et necessariis (quos saepius obtundendo monendoque hebes regis ac ignavum ingenium nihil ausurum aut valiturum adversus regem concitaverat) in se vim belli futuri sumit, multa in regem convicia iactans, mollemque eum ac gregi monachorum imperando aptiorem quam fortissimis omnium nationum viris Scotis esse.
spacer 3. Contraxit igitur primo quoque tempore ex quibuscunque potuit quam maximas copias, alios vi, alios benevolentia cogendo inducendoque: Hebridianos quoque expertes sceleris in societatem perduxit belli, nonnullos etiam spe praedae Hibernicos illexit. Itaque missos paulo post a rege summa vi excipientes, Loquhabria cum magna strage expulerunt et Malcolmum ducem (quem vivum ceperant) capite, perfecto praelio, punierunt. Ea clades ad regem nunciata magnum illi timorem incussit, imperito bellandi scliciet ac huiusmodi rerum ignaro, nec satus turbarum patienti. Propere igitur maiorum consilium convocat, ac quid faciendum foret ad reprimendam Magdoualdi vim consultat. Aliis alia pro ingenii captu suadentibus, Maccabaeus multum in regis mollitiem ac ad puniendum segnitiem invectus, quae conglobandi coeundique spatium raptoribus dederat, nihilominus, si sibi eam provinciam atque Banquhoni assignare velit, brevi se effecturum pollicetur ut ne vestigium quidem Magdoualdi supersit. Nec eventus promissa destituit. Nam ubi primum Loquhabriam ingressus, partem regionis depraedatus fuisset, perlata viri ad hostes fama, destituti ea spe qua prius rem eam tentarant, pars deserto Magdoualdo abierent. Attamen necessitate inductus Magdoualdus manus cum hoste animati exercitus reliquiis conseruit, qui fortissime pugnantes pene omnes ceciderunt. Pauci cum Magdoualdo sese receperunt in castellum, verum quoniam obsidionem se tolerare Magdoualdus nequire videret, supplex veniam sibi, uxori ac liberis per foecialem petivit, quam ubi non impetrasset, nec superesset spes ulla reliqua, occisis prius uxore ac liberis, ne ad contumeliam suam hosti trucidandi relinquerentur, ipse quoque sibi vim intulit. Maccabaeus, apertis castelli portis, ubi cum suis ingressus Magdoualdum inter funera suorum vidit iacentem, nihil crudelitatis animi remittens, amputatum trunco caput in contum figit, mandatque ad Perthum, ubi rex erat, deferre, corpusque ipsum truncum ab altissima cruce suspendit. Hebridianos veniam delicti impetrantes ingenti mulctavit pecunia: quosdam etiam eorum qui in Loquhabriam ad Magdoualdum venerant postea repertos in crucem sustulit. Quamobrem Hebridiani poena suorum incitati convicia in Maccabaeum iacere, foedifragum crudelemque appellantes, ac sanguinis avidum, ut qui in eos saevisset quibus regis pepercerat clementia. Quibus verbis excandescens Maccabaeus, conscriptis copiis, in Hebrides ad vindicandam linguae petulantiam movere parabat. Quievit tamen multis amicorum precibus fatigatus, ac Hebridianorum donaris lenita ex parte ira.
spacer 4. Iamque cura Maccabaei restitutum fere ubique ius erat, quum repente nunciatur a Suenone bellum maximis viribus inferri. Sed ut quis hic fuerit planius cognoscatur, paulo altius eius originem repetemus. Sueno is qui primus ex gente Danica regnum Angliae occupavit tres habuit filios, Heraldum, Suenonem et Canutum. Primum regem Angliae ante mortem fecit, alteri Norwegorum detulit imperium, tertium praefecit Danis. Heraldum Eldredus (quem Sueno pater, uti supra commemoratum est, regno pulsum in Normanniam fugaverat) tertio post patris sui mortem anno interemit, regnumque denuo occupavit. Nec is diu regno potitus. Canutus enim Danorum rex cum valido exercitu Angliam ingressus, Eldredo occiso, egregie fratris ultus est mortem, regno recepto. Adversus quem Edmundus, filius Eldredi, reparatis viribus ad ulciscendam patris caedem regnumque reparandam copias omnes quas potest contrahit, hostique obviam magno procedit animo. Verum quum acie utrinque instructa, signum pugnae expectantes starent, Edmundus, viribus confidens, ante aciem procedit, dux exercitus ducem ad singulare provocans certamen, egregium id esse dictitans ducum periculo rem geri, ut quem Mars superiorem efficeret is regni potiretur, potiusquam tantorum virorum capitibus, quibus mox alter, quem armis meliorem doceret eventus, imperaturus esset: aequum enim esse digniorem indigniori praeferri, eum autem digniorem esse qui esset validior. Placuit conditio Canuto non minus quam alter aetate ac viribus feroci, quanquam minori cum periculo acie tota rem gerere potuisset. Itaque ubi uterque in aciem processerat, equo admisso infestis hastis concurrunt, ac dubio Marte aliquandiu manus magna vi nec arte minori conserunt, egregium utrisque exercitibus spectaculum. Quumque, prope fessis equis, aliquantulo segnius capesserent pugnam, Canutus “Edmunde (inquit), quem superi vires meas experiri sine ulla laesione dederunt, iisdem cordi esse arbitror regnum quoque possidere. Age in partem te regni voco, si conditio placet, ex aequo regnum dividemus.”
spacer 5. Laetus eam conditionem Edmundus accepit, maluitque absque periculo dimidio regni contentus esse quam incerto eventu tantos subire labores ac discrimina. Nam et, inscio Canuto, vulnus acceperat, venturam quoque praesagiebat suo tempore aliquando occasionem quando sine negocio ultro ad se totum rediret. Igitur alacres utrique equo desiliunt, atque ex infestissimis hostibus ineunt necessitudinem, regnumque protinus dividunt. Quae pars Galliae proxima erat Canuto est assignata, alteram Edmundus recepit. Inter haec Emma cum filiis quos Eldredo regi perperat, Alarudo et Eduardo, effugit in Normaniam. At Sueno Norwegorum rex fratrem suum per industriam Angliam Danico regno adiecisse cernens, nec sibi cunctandum ratus, qui seniore esset, si fratri in gloria atque imperio aequari vellet, in Scotiam cum valido traiecit exercitum, bello causam eam praetednens quod Cami necessarii sui et sociorum eius caedem ad Barrum, ad Croudan Gemmeremque factam ultum veniret. In Fifam autem classem appulerat, fratri neutiquam nec magnitudine animi nec belli peritia comparandus. Caedem enim crudelem et miserandam innoxios statim pueros, mulieres et infantes exercuit, maiorum quam antea usquam sit audita. Duncanus rex ut ea exaudisset ac tantum non aures eius pervenisset infantium vagitus, necessitate mollitiem animi excutiens, bello animum accommodat. Inertem enim et segnem promptum et providum effecit rerum aliquando necessitudo. Magnas extemplo conscribit copias, ac eas in tres parteis dividit. Primum agmen Maccabaeo attribuit, secundum Banquhoni, tertium ipse regit, maioremque nobilitatis partem secum sumit. Ad Culros concursum haud procul ab eo loco ubi nunc coenobium est percelebre, eodem nomine monarchorum ordinis Cistertiensis. Utrinque pugnatum est magna vi, ingenti utriusque caede exercitus. Sed victi Scoti fugam tandem praecipitem corripuere, idemque caedis finis, quod fuit fugiae initium, adeo ex congressu, defatigatis Norwegis, ut ad persequendum nec animus nec vires amplius suppeterent.
spacer 6. Noctem insequentem in pugnae loco sedere, nondum certam sibi victoriam sumentes, nec spolia ante lucem legentes. Ubi illuxerat ac prorsus abisse hostes cognitum est, discurri ad praedam permissum, vetitumque ne cuiquam inermi vis ulla fieret, mansuetudinis opinione, quasi iam regnum ipsius fuisset, devincere Scotos sibi cupiens. Deinde cum toto exercitu Duncanum persequitur. Tandem ubi ex perfugis Bertham contendisse eum cognovit, ac Maccbaeum in regionem ulramontanam ad reparandas copias, Bertham et ipse petit regem obsessurus. Ducanus, ubi se cinctum armis videret, tenereturque octavum iam diem clausus, ex consilio Banquhonis, viri prudentissimi, ad Maccabaeum, quem appropinquare cum novo exercitu audiverat, clam misso nuncio iubet ad Tulinam, quoad aliud edixisset, consideret, et ex altera parte foecialem ad Suenonem emittit postulans ut sibi cum nobilitate ac fortunis omnibus libere abire permittant, et in hoc si obsides det, sese mox oppidum dediturum. Id ita petebatur quanquam sciebat repulsam se passurum, ut sensim ad omnimodam deditionem (quae simulanda erat) sine suspicione perveniretur. Itaque denuo emisso oratore, caduceatorem Suenonis in urbem venire iubet ut super deditione ageretur. Qui ubi advenisset, Duncanus, simulans sese nec posse nec velle amplius Suenoni resistere, paratum se ad deditionem indicat. Attamen quo iram in se Suenonis mitigaret aliqua ex parte, cum oppugnationem in longum extrahere tempus ob commeatus posset copiam, se mox Suenoni et exercitui copiam omnis generis rerum facturum, vini, cervisiae red ac frumenti. Carnium vero illis satis ac superesse ex praeda dictitans, quae si non sint, quantum velint missurum. Quae ubi Suenoni nunciata foecialis adventu, non solum illi sed toti quque exercitui grata fuere, utpote summa laborantibus inopia quod nihil secum attulerant, atque, agro antea ab ipsis Scotis vastato, pecora noctes et dies ad loca munita fuerant coacta, ac frumentum convectum. Interea vinum ac cervisiam red solatro amantiali (herba est ingentis quantitatis, acinos principio virides, ac mox ubi maturuerint purpureos et ad nigredinem vergentes habens, ad caulem enatos et sub foliis latententes seseque quasi retrahentes, vimque sopiferam aut in amentiam agendi, si affatim sumpseris, habentes, magna ubertate in Scotia proveniens) blue miscent, ac in exerciatum magno studio apertis portis convehunt.
spacer 7. Itaque laeti ea copia milites sese ingurgitant avidi, ac de maioribus poculis certantes invicem invitant. Nec dux ipse abstinere suetus aut aliud quam milites agebant, simulare, certatim quoque cum suis vinum cervisiamque promiscue haurit, donec impletus in somnum solutus est, maturante ipsius herbae vi ac somnum advocante. Panes quoque coctos magna copia convehunt ne quid deesset ad gulam excitandam aut quominus largiter sese explerent. Nec minus quam oppidani optarant faciunt: infunduntque quoad venter potuit sustinere, debellatum iam existimantes. Convectores quoque, ne quid suspicionis insit, hostibus praebibunt, eos ad potandum largiter invitantes. Interea Duncanus, misso fideli ad Maccabaeum nuncio ut extemplo cum exercitu adesset, quae cogitarat perfecta esse indicat. Itaque quam potest maxime clam Maccabaeus exercitum, traiecto Tao flumine per ligneum pontem, ducit in Bertham, ac inde adversa porta egressus, quae ad stationes Norwegorum opposita erat, ducente Banquhone ad castra hostium perveniunt. Tum maximo edito clamore ad terrorem, si qui fortassis adhuc vigiles supererant ac sobrii, caedem ingentem edunt, alios in cubilibus caedentes, quos non clamor, non tantus tumultus, non mors ipsa excitare oppressos veneno potuit. Alii in amentiam acti quid agerent aut quid fieret non satis intelligebant. Quidam, quod dona hostium suspecta habuissent integri a pharmaco ac sobrii ad regem accurrunt, nomine eum invocant, verberant, premunt, quicquid ad excutiendum somnum posse videbatur adhibent, nec tamen excuti somno poterat, veneno potionis iam vires sumente. Tandem velut exanimem capiunt per noctem, unus caput, alter pedes, alii brachia, pars ipsum corpus sublevantes, atque ad Tai ostia, ubi navium statio erat, scapha piscaria deferunt. Sed ne nautae quidem se in navibus continuerant ubi de potus in castris audivissent copia. Pauci ergo relicti in singulis navibus, ubi quod factum fuerat vident, in unam omnem navem, delatis quae usui esse poterant, se transferunt ac, vela ventis dantes in Norwegiam cum rege, nec alii ulli quam qui regem eripuerant (quio fere ad decem fuere) praeter nautas effugerunt. Maxima ea Norwegis clades fuit, vel ipsis fatentibus. Nam quisquis exinde eques auratus factus est iusiurandum dedit eam Scotorum contumeliam, quantum in se esset, vindicaturum. Sed naves in aestuario vacuae nautis relictae post triduum euro vehementius flamente, invicem collisae fractae, ac submersae sunt, fundoque haerentes affluente arena, aggeribus accumulandis cum maximo illuc annavigantium ac illinc enavigantium periculo initio praebuere, qui sub aqua moto latentes ut pleno aestu mari teguntur, ita refluente mari nonnihil extant, vulgo Drounou, id est montes mergentes, appellitantur.
spacer 8. Scoti victoria ac praeda ingenti potiti gratia superis per omne regnum agere, supplicationes decernere, omniaque facere quae gratus animus fieri amat. At dum illis sunt rebus quam maxime intenti, ecce nunciatur classis Danica a Canuto subsidio cum exercitu fratri missa ad Kalgorn appulsam, ac militem expositum totam in circuitu oram depraedari. Adversus eos Maccabaeus et Banquho profecti egregia cum iuventute ac victoria recenti alacri haud difficulter eos superant, occisis nonnullis ex nobilitate ac reliquis ad naves fugatis. Qui ad naves confugerant apud Maccabaeum ingenti obinuerunt pecunia, ut qui in pugna nobiliores cecidissent in Emonia insula loco sacro sepelirentur. Extant et hac aetate nostissima Danorum monumenta, lapidibus insculpta eorum insignia. Adiecta et lex quadam iureiurando Danorum firmata ne unquam Dani deinceps in Scotiam hostiliter ingrederentur.
spacer 9. Hactenus Duncanus bella externa gessit septimum iam annum regnum cum foelicitate quadam possidens. Accidit autem haud ita multo post res nova atque admiranda, quae statum regni perturbavit. Nam Maccabaeo Banquhonique Forres (ubi tum rex agebat) proficiscentibus ac in itinere lusus gratia per campos sylvasque errantibus medio repente campo tres apparuere muliebri specie, insolita vestitus facie ad ipsos accedentes, quas quum appropinquantes silientius intuerentur admirarenturque, “Salve” (inquit prima) Maccabaee thane Glammis,” altera vero “Salve (inquit) Caldariae thane,” at tertia “Salve (inquit) Maccabaee olim Scotorum rex future.” Tum Banquho, “Et vos (inquit), quaecunque estis, mihi parum propitiae vidimini, quae huic praeter optimos magistratus etiam regnum defertis, nec mihi quicuam.” Ad ea quae prima fuerat, “Imo (inquit) longe tibi maiora quam huic nunciamus. Hic enim regnabit quidem, infausto tamen exitu, nec ullum ex posteritate sua inter reges iure numerandum relicturus. Tu contra non regnabis quidem, verum ex te nascentur longa nepotum serie rerum Scoticarum potituri.” His dictis extemplo se ex illorum conspectu abripiunt. Vana ea Maccabaeo Banquhonique visa, atque per ludum Banquho Maccabaeum regem salutabat, Banquhonemque Maccabaeus vicicissim multorum regum parentem. Verum ex eventu postea Parcas aut nymphas aliquas fatidicas diabolico astu praeditas fuisse interpretatum est vulgo, quum vera ea quae dixerunt evenisse cernerent.
spacer 10. Paulo enim post in Forres Caldariae thanus pro tribunali ab laesam maiestatem capitis damnatus est. Ager et magistratus benevolentia regia Maccabaeo donatus. At Banquho cum in coena hilares iocarentur riderentque invicem, “Assequutus es (inquit), Maccabaee, quod duae illae sorores praedixerant, superest conficiendum tibi quod tertia fore praedixit.” Maccabaeus quum rem apud se volvisset, serio coepit ad regnum adiicere animum. Sed occasio expectanda erat, et quod a superis, ut rebatur, destinatum fuerat tempus, sicut enim illi priora confecerant, ita et reliqua confecturos credebat. Nec diu fuit quin veluti ansa quadam illi a Duncano praeberetur. Alterum enim ex filiis quos ex filia Siverdi Northumbriae comitis susceperat Malcolmum Cumbria donavit, veluti indicans red illum statim post se regni gubernacula suscepturum. Quod aegre ferens Maccabaeus, ut qui fata sua illum impedire conari arbitraretur (veteri enim consuetudine, si in regnum successurus rebus per aetatem gerendis non esset idoneus, is qui genere proximus erat prudentiaque excellebat regni tenebat administrationem) haud indignam odii causam habere se arbitrarus, consilia de regno invadendo habere coepit. Addidere animos viro quae per deas illas (ut opinabatur) acceperat. Nam cum uti praedixerant duae evenisset, tertium quod restabat, superis adiuvantibus, haud difficle fore censuit. Instigabat quoque uxor eius, cupida nomiis regii, impotentissimaeque morae, ut est mulierum genus proclive ad rem aliquam concipiendam, et ubi conceperint nimio affectu prosequendam. Saepius itaque virum haud alioqui segnem et suopte ingenio postrema regis contumelia accensum, acerrimis dictis incitat, ignavum ac timidum appellans, qui cantibus superis fatisque portendentibus aggredi rem non audeat tam egregiam tamque praeclaram, quam multi magnitudine nominis incitati, nullaque spe alia sint adorti, satisque habuerint ut eam ficto sibi nomine tenus comparantes animam effunderent, brevi nominis eius appellatione lucem hanc commutantes.
spacer 11. Consilia igitur cum proximis amicis communicat, ac inprimis cum Banquhone, qui ubi omnia polliciti fuissent, per occasionem regem septimum iam annum regnantem ad Envernes (alii dicunt ad Borgosuanae) obtruncat. Adiunctis vero nonnullis aliis pretio coruputis, regem sese, caterva stipantium confisus, ipse facit ac mox ad Sconam proficiscitur, ibique communi consensu rex appellatur. Cadaver interfecti regis a paucis comitibus eius Elginium apportatum est, ibique more regio curatum, postea in Ionam insulam delatum atque sepultum, anno servatoris humani supra millesimum quadragesimo sexto, Canuti Danorum Angloruque regis regni decimoquarto. Malcolmus Cammoir et Donald Banus, Duncani interfecti filii, praepropere se in Cumbriam receperunt, quoad Eduardus Eldredi filius (qui postea in divorum numerum relatus est) adeptum Danis regnum in Albione Anglorum genti recuperavit. Tum etenim Malcomus ad Eduardum sese contulit, ac ab eo regio honore exceptus est. Donaldus in Hebrides, inde tandem in Hiberniam concessit. Maccabaeus, ut regnum stabiliret benignitate, quod flagitio comparaverat, proventus regios potentioribus regni distribuit, mercedem consentientibus sceleri donans. Quo effecit, quum a nullo undique vicino rege metus esset (quod ipsi vicini sibi metuebant se vel transversum a regno pedem recessissent, nec inconniventibus oculis alter alterius consilia ac facta considerasset, de Canuto dico et Edmundo), ad mbuia republicae administrandae animum apposuit. Plurima erat ubique grassatorum vis, qui ad puniendum tarditate et ad ignoscendum laxitate Duncani in omnem evaserant licentiam. Hos iudicabat quidem pro bono reipublicae auferendos, sed si palam id faceret, quioniam magna eorum multitudo erat, verebatur ne conglobati ad aliquem ex iis quos infensos sibi habebat se conferrent ac motum aliquem excitarent, vir acutus calidam in eos technam machinatur.
spacer 12. Per quosdam enim fideles amicos curat ut vicini eorum qui palam infames erant, conducti pretio illos ad singulare provocarent certamen, publico foro decernendum, idque fere uno die ut fieret ubique providebatur. Itaque ubi in forum descendissent a satellibus regiis cum armis in insidiis ad id positis comprehenduntur qui advenerant omnes. Postea, insontibus dimissis, reliqui omnes in cruces acti sunt, praebueruntque non minus utile quam iucundum victoriae spectaculum, ubi omnes, solique noxii succubuerunt. Nec aliqui deinceps grassari audiebant, pro comperto habentes non magis se regias manus evasuros, si quicquam flagitiosum commisissent, quam illi nuper in tanto numero cepisset, fuerant enim ad duo fere millia. Inde omnes Scotorum regiones circumiit ac Hebrides adiit omnes iuris dicundi causa, habitusque est pauperum ac innocuorum acerrimus propugnator, diligentissimus quoque iniuriarum in agrestes, sacerdotes, ac mercatores illatarum vindex. Intentus quoque fuit, nec ab re, ut iuventus spes futurae reipublicae optimis imbueretur moribus, pontificesque orabat ut sacra sua diligenter curarent, ne qua ibi culpa esset ubi imperium ipsis cesserat. Sustulit et quosdam magnates, Cathanesiae, Suthirlandiae, Strathnardiniae et Rossiae thanos, quod dissidiis eorum ingens damnum populares caperent, nec quivissent aliter componi. Gallovidiae tyrannum Makgallum regiam authoritatem in foecialibus bis aspernatum, ac postea praelio victum, captumque capite punivit, eamque regionem in summam pacem restituit. Sed omnium praestantissimum opus eius fuit in legibus condendis ad reipublicae utilitatem, ut si per ius regnum adeptus fuisset, nulli omnium regum secundus habendus fuerit. Quas quoniam utilissimas fuisse iudico, nec fere notae sunt (ut optima quaeque) utile hic eas adiicere visum est.
spacer 13. ✤ Christo initiatum ad prophanum iudicem non vocato, vocatum comparentemve non iudicat, sed ad sacros antistites remittito.
spacer✤ Decimam partem terrae nascentium pastoribus ecclesiarum libere conferto, Deumque semper votis et oblationibus consuetis adorato.
spacer✤ Qui pontificis authoritatem annum totum execratus contempserit, neque se interim reconciliarit, hostis reipublicae habertor; qui vero duos annos in ea contumacia perseverarit, fortunis omnibus multator.
spacer✤ Qui eques auratus creatur, viduarum, pupillorum, agrestiumque se fore tutorem iurato, Idemque dum quis rex salutatus dicitur, facito.
spacer✤ Foemina primogenita sicut et mares in haereditatem succedito, nullaque talis agri, praediique domino nubito; quae si id fecerit, haereditatem ammitito.
spacer✤ Nemo fundum, praedium, agrum aut magistratum alia quam regia authoritate possideto, neque ullus quam temporaneus blue magistratus deinceps esto.
spacer✤ Nullus in prophanis rebus rei alicuius iudicium sibi dicendum quem non regia maiestas constituerit sumito, regisque solius nomine ius omne administrator, conventus indicuntor, conciliaque convocantor. Capitale esto si quispiam in alterius quam in regis verba iuraverit, seu iuramento societatem cum altero inierit, alterius se nullius societatem aut ministerium initurum, et adversus quemlibet cum ipso iturum professus.
spacer✤ Si quis copias adversus aliquem contraxerit, et qui conveniunt et qui convocat, amissis fortunis omnibus, capitali poenae obnoxii sunto.
spacer✤ Si quis quempiam, cuius ipse sumptibus aut victu non alitur quotidiano, seu ad ad publicum conventum, seu ad ad forum nundinasve comitatus ut assecla fuerit, capitis reus esto.
spacer 14. ✤ Equus alitus agricolae cura in alium quam rerum rusticarum usum fisci regii esto.
spacer✤ Histriones, ludiones, mimi et reliquum ociosorum nebulonum genus, nisi regis peculiari gratia ita permittantur, ad aliquod artificium agendum coguntor; quod si recusent, nisi inepti aegritudine aut multilatione fuerint, iumentum more ad atratum aut plaustrum trahendum adiguntor.
spacer✤ Filius qui patre superstite haereditatem, etiam volente rege, adierit, si pater postea laesae maiestatis crimen admiserit, nihilominus exhaeredator.
spacer✤ Coniux quam vir agri alicuius dominus in dominii acciverit societatem vivens, si nullos ex eo liberos pepererit, tertia agri parte, reliquis ad haeredes demortui redeuntibus, contenta esto.
spacer✤ Capitis damnantor primates qui alicuius regionis inter se affinitatem contraxerint.
spacer✤ Qui armis corpus tegit praeterquam dum ad bellum proficiscitur, amissis armis illis pro modo facultatum multator.
spacer✤ Praefectus si agrum in suae ditionis territorio, dum praefecturam egerit, comparaverit, agrum ac precium amittito.
spacer✤ Praefectus si intra ditionis suae fines aut urbanis aut rusticis filium filiamve matrimonio dederit, praefectura abdicatur, nec ipsi nec filio unquam deinceps adire eundem magistratum fas esto.
spacer 15. Harum legum atque aliarum quarum usus tum erat Maccabaeus observantissimus fuit, totoque decennio, ut regum quicqunque alius, optime regnum administravit. Sed hactenus in aliena fictaque persona, ut favorem populi conciliaret. Mox veterem hominem rursum induit ac crudelitate mansuetinem commutat. Agitabant eum furiae (quod fit in tyrannis et per scelus respublicas occupantibus), nec id eum non metuere perpetuo sinebant quiod ipse alteri fecisset. Accedabat earundum quae ipsum regnum praedixerant vaticinio, Banquhonis posteris promissum esse regnum. Itaque nihil quale ipse suspicabatur cogitantem Banquhonem ad coenam cum filio, id est ad caedam, invitat. Nec tamen aedem hospitalem sanguine eius maculare voluit, sed ut etiam a se crimen avertere valeret, si obiectum aliquando foret, ad facinus promptos extra regiam aliquot expectare iubet, quoad Banquho exiret: tum quasi per tumultum eum invaderent cum filio Fleancho obtrucarentque. Sed nocturnae caliginis beneficio filius singulari Dei auxilio percussorum evasit manus, fatis ad meliorem fortunam eum servantibus. Verum ubi ex aulicorum quorundam amicorum monitione insidias in caput quoque suum intellexit minus quam in patris intentatas, in exilium in Gualiam abiit.
spacer 16. Caeterum non alienum ab instituto facturus videor, si originem regum qui a Banquhone descenderunt, quam queam brevissime, huic loco inseram, quoniam res ita exposcere videtur ut qui tanta serie nunc regnum possident, quam habuerint gentis suae originem uno loco cognoscere valeant. Itaque Felanchus, uti dictum est, in Gualiam exulatum fugit, gentisque domino ob ingenii dexteritatem inter familiares mox numeratus, et ex frequenti consuetudine captus amore filiae eius, ipsam non aversantem formosum ac nobilem adolescentem, gravidam facit, quod ubi pater cognovit, illum occidit, filiamque servituti vilissimae adiudicavit, natumque ex ea filium nomine Walterum rus ablegat. Is viginti natus annos maiorum spirituum adolescens quam quos ruri educatos diceres, agro relicto, ad avum se contulit. A quo exceptus quidem, sed serviliter habitus, animum tamen nihilominus erectum et magna semper suspicantem servabat. Caeterum brevi ubi a sodali ipsi improperatum fuisset, quiod ex stupro natus ac ignobilis prorsus esset, indigne contumeliam ferens, occiso convicitore clam avo in Scotiam contendit, cognatorum opem imploraturus. Ubi cum in aulam venisset, ab Anglis qui cum Margarita Scotorum id temporis regina, ac postea inter divas relata, in Scotia agebant, comiter atque amice in sodalitium eorum acceptus, brevi diligenti obsequio omnium sibi amicitiam favoremque conciliavit. Postea exercitus non contemnendi dux factus in Gallovidiam, ac deinde in Hebrides profectus, tyrannos devictos occidit, ac tumultus per eos concitatos sedavit omnes. Quibus rebus gestis clarus, regique acceptus, ubi innotuerat eum Scotico sanguine prognatum, regni senescallum, id est regiorum proventuum primarium procuratorem, rex creat, praediisque et agris Stragis, Coil, Stuartislandis (ut ea vulgari et vernacula Scoti appellant lingua) donat.
spacer 17. Natus ex Waltero Alanus Stuart, qui cum duce Lotharingiae et Roberto notho Anglorum regis filio praeclara quaedam egerat facinora in rterra sancta recuperanda, anno circiter a Christo nato nonagesimo nono supra millesimum, Alano procreatus est Alexander Stuart, is qui author est percelebris coenobii Pasleti, ubi ab initio inhabitarunt viri Benedictini instituti, religionis sanctitate insignes. Eius filus Walterus a Doundouald, clarus in pugna ad Largis commissa, Alexandro tertio Scotorum rege duce, fuit. Ex Waltero prognatus est Alexander eadem pugna insignis, et alter filius Robertus, cui donato a patre agro Tourboutoun filia et haeres Roberti Crux a Cruxtoun matrimonio iuncta est, quo connubio equites baronesque a Darle et tandem etiam comites a Lennox procreati sunt. Caeterum ex Alexandro nati sunt Iacobus et Ioannes, et alii complures filii, qui nova cognomenta a praediis suis sumpsere. Ioannes autem Iacobo puero adhuc fatis functo, ex virgine haerede Bonkil, red quam uxorem acceperat, Walterum Stuart suscepit, qui patre ad Varium sacellum caeso in Boukil, Renefrai, Rothesa, Botha, Coil, et Stuartoun successit. Is Marioriae Roberti Bruis regis filiae, postquam reparato regno res tranquilliores reddiderat, coniunctus. Ex ea Robertum Stuartem regem procreavit. Ex quo provenit Robertus tertius rex. Ex Roberto Iacobus primus natus, qui genuit Iacobum secundum, atque is Iacobum tertium, ex quo Robertus quartus est profectus. Huius filius Iacobus quintus hac tempestate adolescens anno quindecim natus Scotorum regnum foeliciter ac in magna augustae foelicitatis spe obtinet, anno ab humani generis in terris viso redemptore sesquimillesimo ac sexto et vigesimo.
spacer 18. Ad Maccabaeum itaque, unde oratio nostra defluxit, revertamur. Perpetrato quo diximus modo in Banquhonem scelere, nihil deinceps prospere Maccabaeo successit. Nam quum fere palam esset invidia eum sublatum, sibi quisque timentes, raro ac inviti primates ad regiam comparent. Quae res maius iterum malum attulit. Etenim ubi se Maccabaeus terrori esse, a cunctisque se metui intellexit, vicissim et ipse cunctos metuere incepit, eaque de re in omnes pariter odium concepit inexpiabile. Exinde enim causis confictos, quod novarum legum aliarumque contemptores et transgressores essent, quosdam interfecit, bonaque eorum universa confiscavit. Ergo prercepto ingenti ex aliorum caedibus fructu, licentius id iam occeptat agere, geminum inde commodum sentiens. Nam et ii quos timebat trudidabanrtur, ac eorum bonis, conductis magno numero stipatoribus ab iniuria quam timebat sese tuebatur. Arcem quoque et loco et munitionibus munitissimam in cacumine Dousinnani montis aedificavit. Mons his situs est in Gourea, decem a Pertho milibus passum distans, admodum editus, longeque ac late agros circa respectans, unde totae pene videri Angusia, Fifa, Stermunda et Ernevallus possunt. Caeterum opus ipsum difficillimum, nam ob montis arduitatem nec lapides nec caementa nec materia ulla nisi labore summo ingentibusque impendiis illuc convehi poterant. Ab opere tamen non destitit. Thanos enim ex omni regno suam quemque vicem operi adesse, suisque impendiis aedificare iussit. Mandatoque omnes paruerunt, et iam in orbem pene circuierant, quum Magduffi Fifae thani adessent vices, qui cum operi praeesse non posset, operas artificesque suos eo miserat, mandaveratque ut quam possent diligentissime officia quique sua prosequereuntur, ne qua regi succensendi oper absentiam suam praebueretur occasio. Verebatur enim in tyranni venire potestati, cui se suo cum periculo quidam crediderant.
spacer 19. Itaque ubi rex operis inspiciendi gratia in castellum venisset, Magduffumque non reperit, commotus (suspiciosis enim animis quaevis offensa vel minima maximarum etiam irarum saepe causa est), “Hic homo (inquit) palam, nis lupato in os iniecto ferocium more equorum, haud, unquam, ut opinor, imperio erit obsequens.” Nec deinceps aequis illum oculis aspicere potuit, seu quod nimias eius opes timeret, seu quod ab aruspicibus (quibus tum magnopere confidebat ob expertam olim divinandi de se nympharum, uti credebat, veritatem) acceperat, cavendum a Magduffo, ut qui magnopere eius insidiaretur capiti. Caeterum pridem Magduffum e medio sustulisset, sed impetum eius remorata fuit muliecula futurorum praescia, obscuris eum vaticiniis lactans, atque a metu omni retrahens, in fastis esse dictitans haud prius eum hostium manibus vinci posse quam nemus Bernense ingenti circunscriptum spatio ad novum hoc quod aedificabat castellum Dounsinnan translatum esset, neque unquam hominis manu ex muliere prognati interimendum. His superum favoribus (uti credebat) Maccabaeus securus omnium insidiarum, licentiosius cuncta agere, neminem timere: altero enim vaticinio se invictum fore credebat, altero ferro haudquaquam interiturum.
spacer 20. Sed falsae daemonum delusiones in extremam cum perniciem induxere, dum ne cui postea timeret, ac praeceps in caedes omnium ferretur, effecerunt. Thanus autem Fifae, ut tyranni cruentas effugeret manus, fugam in Angliam ad Malcomum Cammoir in Scotiam revocandam parabat, nec Maccabaeum consilium eius latere potuit. Verum enim est quod fertur proverbium, regum oculos vel lynceis acutiores esse, omnesque Midae aures circumferre, utpote qui ea quae vel longissime absunt cernunt acutissime, ac planissime exaudiunt. Quippe qui in omnium aedibus, praecipue exellenter potentium, in Scotia unde aliquid timoris esse posset aliquos corruperat, qui dominorum acta aut consilia olfacientes ad ipsum quamprimum enunciabant. Itaque omnia celerrime vel cogitata tantum pene percipiens, priusquam satis de novibus rebus deliberassent, eos oppressit. Haec illum omnia metus, qui nec noctes nec dies securum sinebat, conscientiam sceleribus quae perpetraverat exagitantibus, excogitare adegerat. Tanta enim est flagitiorum ultrix conscientia sibi haudquam recte conscia. Igitur ubi consilia Magduffi exaudisset, celerrime, copiis quibusdam contractis in Fifam, nullo motu facto, abiit, castellumque ubi Magduffum inesse credebat obsidione cingit, nec magno negocio capit, quippe nihil tale expectantibus qui defendebant nec satis commeatuum habentibus ad longinquam obsidionem sustinendam. Quamobrem a principio statim animum remiserunt, nihil tamen Maccabaeus minus crudelis in deditos fuit: omnes enim ad unum occidit et liberos Magduffi et coniugem, at quotquot eius ibidem ministros reperit. Bona Magduffi universa hastae subiecit ac per totam eum Scotiam reipublicae declaravit hostem.
spacer 21. At ille iam in Angliam pervenerat ad Malcolmum, caedem suorum nuper factam vindicaturus. Ad quem quum accessisset, necessitatem suam, suorumque miseriam exponit: caedem, crudelitatem immensam ac detestandam tyranni saevissimi, quanta insolentia in omnium magnatium capita grassatus sit, ac etiamnunc grassetur, ut item si vel duntaxat timeri se a quoquam sensisset, eum velut capitale commisisset crimen ad supplicium pertrahat ac miultiplicibus tormentis affectum vix tandem spiritum efflare permittat. Nec modo a quibus metus illi esse poterat odiosos esse, sed etiam pueros innoxios ac coniuges eodem malo damnari. Non enim tantum potentes ex medio tollere ipsum cupere, sed etiam bona ipsorum diripere, ac satellitibus illa suis distribuere, novosque comparare quibus stipatus omnem tandem nobilitatem ex regno sublaturus sit. Ad quae qum ingemisceret Malcolmus, “Quousque tandem (inquit ille) infandum tuorum trucidationem inultam relinques? Iam indignam patris tui et amicorum vestrorum caedem ab illo tyranno factum, qui genere vobis propinquissimus, beneficiis vel maxime erat obnoxius? Quando satiatus poenis patriae tuae eris? Quae te quidem profugum oppressa non tutata est, sed quanta inde omnes passi sumus! Nec vero tibi tum aetas aderat quae adversus talem beluam tamque ferocem potuisset contendere. Nec tum quoque Eduardus aliquis Angliam obtinebat, qui auxilia praebere conanti potuisset. Populus ut in perniciem saepe suam desipit, novis rebus plerunque gaudens, nondum expertus huius fuerat crudelitatem, quem nunc malo suo noscere didicit. At modo ah quantis saepe cum gemitibus suspirant! Quoties ignaviam suam condemnant! Te vero in quo solo spes meliores suas consistere arbitrantur, quoties et quam ardentibus votis expetunt! Quantis exoptant suspiriis, ut mentem eam divinitus aliquando accipias, qua patriam tuam ac se tyrannide saeevissima liberare velis!
spacer 22. “Quamobrem nisi hic ignavus patriae afflictiones prospectare gaudes et exilium istud tibi immeritissimum perpetuo tolerare voluptati est, capesse aliquando rempublicam ac patriam miseram miseriis (quod in te est) libera. Suppeditabit Eduardus rex humanissimus et tibi charissimus quantas optabis copias, qui ipse aliquando expertus est ac vidit patriam suam a saevissimis ac potentissimis regibus oppressam, sed virtute sua et Dei auxilio ex crudelisssimis illorum eripuit manibus. Nobiitas tota quae in Scotia est Maccabaeum extremo prosequitur odio, non publicae magis calamitati condolentes quam propriis malis incitati. Qui enim nihil hactenus ab illo Phalaride (ut digno eum nomine appellem) blue mali in se passus est, in horas singulas cruentissimum ferrum in iugulum suum premendum expectat. Non enim bonis superari eius malitia potest, sed irritatur magis. Nam qui benignissime ac promptissime imperiis eius plusquam Manlianis blue obsequitur, suspectas illius blanditias (ut ait) habet. Qui non illico obtemperat, praesens malum assequitur. Quis eas tam contrarias res quantumvis magna in se sit prudentia temperare ita posset ut perversum illius ingenium nulla ex parte offenderet? At populus omnis quali erga te sit animo, si nondum ex istis satis intelligis, ex is quae dicam facile considerare potes. Gregatim et sine discrimine trucidantur, non enim illic deliguntur ut nostri ordinis homines velut ad victamam, sed passim ut Charybdi illi in mentem venit mactantur. Dubitarene igitur poteris utrum secunda an adversa haec tibi consilia futura sint, et utrum facilia an difficilia? Ut vero omnia non tam aperte ostenderent sese, tamen non negligendae essent patriae tam deflendae mulierculis quidem, sed tibi ac nobis vindicandae calamitates, patris tui, viri optimi ac mansuetissimi, indigna trucidato, tua ipsius quoque pericula quae, amcis iuvantibus evasisti, ob quae illi extrema quoque passi sunt, ut taceam non temere iuvantibus superis illud periculum te evasisse, imo divino illo auxilio ad haec te tempora reservatum ut extremis laboranti malis succurreres populo.”
spacer 23. Haec ubi Magduffus adhortanti Malcolmi gratia dixisset, fuit certe pro rei acerbitate commotus Malcomus, tamen cuncta primum dissimiulavit, ut animum hominis experiretur verusne esset an (ut frequentes ad ipsum alias Maccabaeus miserat) ad tentandeum hominis animum, falsus ac subdolus ut in discrimen perduceret, atque tandem ad necem tracderet Maccabaeo. Respondit autem patriam quidem cordi sibi esse, dolereque eorum sese vicem, qui, ut dicebat, a tyranno crudelissimo vexabantur, tamen spei in ipso illius nihil esse, nec aptum se regno. Multis se, uti fingebat, et gravissimis obnoxium vitiis, quae ipse in se agnosceret quidem, curare tamen nequiret, adeo ut si bene constitutum regnum ab aliis maxima omnia benevolentia accipiat, tamen propter illa tueri illud se non posse, ac praecipue propter vitiorum omnium teterrimum ac reliquorum quasi fontem, immoderatam libidinem, quae, etsi tunc etiam mala perniciosaque esset, tamen eam intra aedium suarum parietes continere, nullamque ex ea communitatem malum aliquod sentire, sibi duntaxat uni esse pestiferam. “Quod si eam (inquit) potestatem rerum adeptus, eam omniumque agendorum licentiam quae regibus datur accipiam, multo graviorem fortassis subditis futuram illam experiemini intemperantiam quam ut eam foribus vestris excludere possitis, quae per coniuges, per filias, per honesta atque inhonesta pervageretur omnia insolentius quam nunc Maccabaei sit cruentus in vos gladius. Insuper (inquit) quod ab regia maxime abhorret dignitate, plurimumque populum in pravos adducit mores, mendacio in tantum gaudeo, adeoque me oblectat animus subdolus, ut quantumvis gravi in re, tamen me falli ac decipi aliosque fallere et decipere gestiam. Quamobrem quum in rege nihil magis decorum sit constantia, veritate, iustitia, et toto denique virtutum illarum choro pulcherrimo, quumque eas omnes una complectatur veritas, mendaciumque ea omnia subvertat, vides quam sim ineptus ad ea quae me gerere vultis obeunda, quantoque me malo vestro in vestras vocatis cervices. Quamobrem, uti vos consoler illud accipite, eiusque memore este quod in fabulis fertur de vulpe ab examine muscarum sanguinem ipsius exugentium oppressa, quae cum rogaretur a viatore quopiam abigine eius cuperet, respondit succi illas ac sanguinis plenas esse, ac segnes iam saturitate corpori insidere; quod is eas abegisset, alias recentes ac famelicas protinus advoluturae, et quod reliqui sanguinis priores fecissent id omne illas exhausturus. Proinde me ut sum sinitote, ne vota vestra, quae tantis nunc precibus optatis, in diversam convertantur partem, ac quem nunc tanto desiderio advocatis non minore indignatione ac iniuria eiiciatis postea turpissime.”
spacer 24. Ad ea Magduffus, saltem id patriae concedere velit, rogat ut se ducem nominare liberandae patriae permittat, reliqua sibi ac amicis curae fore. Et quum id quoque renueret, explorare tentans quid ad extremum Magduffus acturus esset, an etiam constans permansurus (nondum enim certo animo persuasum habebat non esse subdola ficitiaque quae ageret), “Ego (inquit Magduffus) si nec patriae te charitas movere, neque tuorum nefanda mala quae quotidie perpetiuntur, in sui miserationem trahere te valent, nec ullis precibus flecteris, opto ut Deus tibi mentem aliquando meliorem det, aut ne diutius in gentis tuae contumeliam superesse te sinat. Quod vero ad me attinet, quando ab omnibus desertus sum, ne casum patriae videam, quam longissime hinc me in exteras proripiam terras, ac quod patriae praestere non possum, nomini praestabo Christiano, quo omnes eadem veluti continemur patria, atque hoc corpusculum hostibus nostrae religionis obiiciam quoad lucem his oculis intueri potero.” Iamque discedere cum indignatione parantem, Malcolmus syncere illum quae agebat, atque ex animo et facere et dicere tandem persuasus, comprehsa toga retinet, “Magduffe (inquiens) quae optas effecturus sum. Bono animo esto, quod ita tergiversatus sum, experientia me facere docuit, cum huiusmodi verbis saepe mihi struxerit insidias Maccabaeus. Itaque quando tardius quae orabas pollicitus sum, tanto maiori cura ac vigilantia prosequar.” Deinde, iunctis dexrtis et data atque accepta fide, quonam pacto rem peragerent inter sese consultant et, rebus constitutis, Magduffis ad regni oras proficiscitur, atque illinc literas ad primates per fidos mittit nuncios, certiores eos faciens de coniuratione in Maccabaeum facta, et ad novas res incipiendas hortatur, Maccabaeumque expellendum et Malcolmum verum regni recipiendum haeredem.
spacer 25. Interea Malcolmus subsidium decem millium militum cum Sivardo comite Northumbriae duce exercitus futuro ab Eduardo Anglorum rege impetraverat. Eorum fama in Scotiam perlata priusquam, comparatis rebus necessariis, educti essent, duas excivit factiones, quarum una Malcolmo favebat, altera vero Maccabaeo, quae, castris collatis, levibus nonnquam praeliis certaverant, nolentibus qui Malcolmo adhaerebant priusquam ex Anglia advenissent omnibus copiis fortunae aleam experiri. Verum ubi copiae ex Anglia auxiliares advenissent, Maccabaeus exterritus, tanto numero hostes augeri et suos quotidie minui cernens, in Fifam abiit, eaque penetrata Berthan contendit copias aucturus, mox ad novum castellum Dounsinnam castra ponit, certum animo atque constitutum habens hostes illic opperiri, nam turpe ducebat, nullo experto certamine, regno exire. Amici tamen eius nonnulli pacem eum cum Malcolmo componere tolerabilibus suadebant conditionibus aut, gaza regni ablata, in Hebrides concedere ac conductitio milite rem reparare quibus magis fidendum esset quam illis qui gregatim quotidie secessionem facerent. Sed fata hominem sua rapiebant, quibus persuasus erat non prius quam sylva Birnen eo perlata esset vinci se posse, nec tum etiam mortem sibi imminere, quoniam quidem non ab homine nati manu necandum vates praedixerant.
spacer 26. Malcolmus Maccabaeum quam celerrime insecutus, pridie quam victoria potitus est ad Birnen sylvam cum exercitu consedit, ubi quum paulum quievissent corporaque curassent, in sylvam omnes abire mandat ac ramum unumquenque quantum posset ferre maximum decerpere, prima vero noctis vigilia iter ingreditur. Tao deinde traiecto, sublatis in altum ramis prima aurora in hostium conspectum venere. Quod ubi Maccabaeus vidisset, nova specie territus tandem de se id interpretatus est ac fato suo, tamen in pugnam milites suos educit, animo nihil boni augurante. Vix autem acies, abiectis ramis, concurrerant, quum ipse fuga deseruit exercitum. Quod ubi milites vidissent, nolentes pro timido ac infelici vitam suam profundere, omnes in fidem Malcolmi venerunt. Magduffus privato in Maccabaeum odio ipsum persequitur, iamque ad Lunfannain Maccabaeus pervenerat eiusque imminebat tergo Magduffus. Tum equo desiliens, “Quid me frustra, infoelix, persequeris (inquit), qui non a homine nato intefici possum. Agedum accede ut praemium tibi tanti laboris feram.” Magduffus verbo citius equi desiliens, “Imo hic (inquit) hodie omnium tuorum scelerum in omnes mortales poenam lues, meaque dextra mactabere, qui non aperto matris utero prognatus, sed caeso eius ventre prodii.” Quo dicto caput Maccabaeo machaera amputat ac conto praefixum ad Malcolmum iucundissimum aliquando a tyranno afflictis defert spectaculum. Hic finis Maccabaeo fuit decimum sextum regnanti annum, qui multa reipublicae bona fecerat, eaque rursum universa varia daemonum praestigiis delusus crudelitate dehonestavit defoedavitque. Occisus autem fuit anno salutis generis humani supra millesimum sexagesimo primo, qui annus Malcolmo decimus sextus fuerat exilii, et Eduardo Anglorum regi regni octavo.
spacer 27. Caeterum quonam pacto reductum a Danis Anglorum imperium ad veros regni haeredes atque Eduardum pervenerit, paulo altius repetam. Postquam, ut diximus, Canutus ac Edmundus ex hostibus amici facti regnum inter se partiti sunt ad quartum usque annum quieta in Anglia cuncta fuere. Nam et pax constabat et uterque alterius ad novandas res metuebat vires. Verum satis constabat utrunque alterius imperium haud aequo animo ferre, cum suum quisque quam alterius regnum esse mallet. Qua de re nefarius quidam ac flagitiosus natione Anglus, audax et sceleratum concipit apud sese facinus, ut videlicet alterutri regnum gratifaceretur. Edmundus autem, quod minus potens esset nec imperium extra insulam ullum habebat, iniuriae visus est opportunior faciliusque apud Canutum facinus suum probatum iri arbitrabatur, praemiumque habiturum se magnum sperabat. Itaque Edritus (nam id illi nomen erat) perscrutatus omnes opportunates, foramen in latrinis ad quas Edmundus alvi solvendae gratia commeare solebat, secreto effecit, atque inde veru ferreo inguen Edmundi denudatum letaliter percutit, celerrime se subducens ad Canutum accurrit, regem eum salutans totius Angliae. Canutus, rei novitate obstupefactus, ludibrioque se habere autumans, nec regna per tales conferri homines, qualis is erat, solere gnarus, vix iram tenuit. Cumque ille magis ac magis asseveraret quid actum tandum sit rogat. Tum facinus suum ennarans, id quod ipse multo tempore optasset effecisse se ait, manu sua sustulisse Edmundum professus, ac tantae rei dignum praemium Canutum postulat. Canutus, etsi aemuli morte ex animo non dolebat, tamen mercedem sceleri dignam iustamque sumere poenam quam gratiam referre maluit, factoque medio in foro patibulo illum suspendit, meritasque temeritatis suae dare illum poenas coegit.
spacer 28. Eo facto Canutus et suspicionem a se omnem caedis avertit, quam, eo vivo, nequivisset effugere, et conciliatis ea vindicta reliquis Anglis, regnum omne totius Angliae maximo omnium consensu adeptus est. Nam consilio aliquando post totius regni habito, magnates finium regni Edmundi, adductis ad Canutum duobus Edmundi filiis Eduardo et Eduino tutelam puerorum simul et regnum obtulerunt. At Canutus ubi eos aliquandiu honestissime habuisset, mutato animo ut regnum sibi ac posteritati stabiliret, necem pueris machinatur, mittitque eos postea ad Valgarum Suetiae praesidem cum literis quibus illos praecipiebat interfici. Verum praeses nobilitate puerorum cognita, ac innocente aetate conspecta, motus est adversus eos misericordia, missisque ad Salomonem Hungariae regem in tutelam, manda perfecta simulabat. Deinde, Canuto mortuo, filius eius Heraldus successit cui cognomentum Hairfut a pedum impositum erat velocitate, vernacula Anglorum linga pedem leporis significans, nec plus duobus annis in regno superfuit. Eique frater eius suffectus est Hardicanutus, omnium qui vivebant hominum et superbissimus et Anglicanae genti infensissimus, miultisque coopertus flagitiis. Nec enim fratris manes quiescere passus: nam, effoso eius cadavere, quod ipsi ac matri suae iniuriam intulisset, ut ferebat, caput (quod vivis fieri consuevit) amputavit, contoque praefixum in edito loco Londini proposuit ad contumulam. Truncum corpus in Tamesim fluvium proiici iussit. Legem vero tulit ut quicuque Anglus Dano obvius fierit, aperto capite ac inclinato toto in eum corpore dominum salutaret, ac si forte eo tempore Anglus Danusque pontem transirent, consisteret Anglus ad finem pontis quoad Danus praeterivisset.
spacer 29. Eam contumeliam indigne Angli, prout aequum erat, ferentes, per omnes civitates primum fremere inter sese non ferendam esse tam elatam ac contumeliosam tyrannidem, probrum id turpissimum etiam in posteros fore dictitantes, per omnes civitates coniurant eodem die praesidia Danorum, quae ob facilitatem commeatus in diversa oppida distributa erant, ex composito ad solennes coenas invitantes suos quique hospites vino implent, mediaque nocte somno ac ebrietate oppressos trucidant, una nocte saevissma Danorum tyrannide Angliam liberantes. Hardicanutus, ubi caesum omne praesidium suum cognovisset Anglosque ad se venientes, tempus esse quod durum illud iugum excutiendum esse exaudisset vociferantes, ne captus dedecori maioribus qui fortissime regnum comparaverant superesset, aut superbiae suae poenas gravissimis lueret cruciatibus, ad primum Anglorum impetum manus sibi intulit, meritasque de se ipse poenas sumpsit. Ita quarto Danorum rege exincto, qui imperium Anglorum tot occuparant annis, ad sanguinem iterum Anglicanum regni gubernacula rediere. Angli recepto a Danorum tyrannide regno, Godovinum, virum omnium in Anglia potentissimum (nam et Canuti filiam uxorem habuerat) in Normanniam ad accersendos duos Eldredi regis filios, quos Emmam matrem in Normanniam fugientem secum rapuisse ex manibus Danorum ostendimus, et ad regni administrationem evocandos mittunt. Godovinus, filio suo regnum ambiens, Canuti ex filia nepoti, uni in Normanniam venissent, veneno adolescentes tollere parat. Alarudus iniuriae obnoxius necatus est, Eduardus frater euis divino numine evasit insidias, atque in Angliam mox pervenit, rexque declaratus est, Godovino postquam conatus irriti fuere, voluntarium sibi eligente exilium. Erat Eduardo mansuetum ac pium ingenium, iniuriarum facile obliviscens, in pauperes maxima commiseratione, exemplar omnis virtutis. Itaque Godovinum etiam aliquot post annos veniam petentem non modo, remisso flagitio, in gratiam recepit agrosque illi restituit, sed etiam filium eius Heraldum ducem creavit Oxonii. Sed non impunitum superi scelus hominis nefarii demisere. Nam quodam die quum mensae regiae astaret, mentioque Alarudi forte fortuna facta esset, mortisque eius deploratio, Godovinus scelerata mente flagitium averte a se conatus, accepta panis particula, “Ita me superi hoc pane strangulent (inquit) ut me authore Alarudus veneno necatus est,” ac dicto citius moribundus in terram concidit. Rex ac circumstantes miraculo rei obstupefacti, execrantes perfidum Godovini animum, Deum laudibus extulerunt optimum iniuriarum vindicem. Mortum autem cadaver in profano loco sub patibulo sepultum est.
spacer 30. Itaque (ut unde digressa est se referat oratio) Eduardi huius Anglorum regis auxilio anno regni eius octavo Malcolmus paternum reparavit regnum. Coronatus fuit Sconae more maiorum vigesimo quinto die Aprilis anno Christi sexagesimo primo supra millesimum. Inde Forfair generale edixit consilium ubi primores regni qui partibus suis adhaeaserant, quorum patres a Maccabaeo fuerant occisi, amplis donavit praemiis, agrisque ac magistratibus redditis, pristinam ipsorum aut parentum restituit dignitatem, volens ut (quod antea non fuerat) aliarum more gentium a praediis suis cognomina caperent. Quosdam vero etiam comites, alios barones aut equites auratos creavit, Magduffum Tifae thanum comitem fecit, atque alios quoque viros praestantes Montheti, Atholiae, Lenni, Moraviae, Cathanesiae, Rossiae, Angusiae dixit comites. Pauci thani relicti sunt. Hi primi fuere comites quorum nostri meminerunt annales. Multa tum nova cognomina Scotorum familiis indita, Calder, Locart, Gordon, Setoun, Gallora, Laudir, Wawain, Meldrun, Schau, Leirmont, Libertoun, Straquhyn, Cargil, Katra, Doundas, Cocburn, Mar, Myrtoun, Menzees, Abircromme, Lesbei, multaque alia praediorum nomina quibus viri fortes a rege donati in munerum concessere cognomina. Magistratus quoque quidam qui in familas remanserunt cognominum quibusdam dederunt originem, ut Stuart, Duruard, Dannirman, Ferman, et alia nonulla. Propria etiam quorundam nomina, quae familiae nobilitatis initium praebuere deinceps per omnem familiam usurpa sunt Kennethe, Grame, Hay atque alia quaedam. Ita et tum et postea quoque nova cognomina oblitarunt vetera, quae nomina non necesse aut supervacaneum etiam esset universa numerare.
spacer 31. Eodem in consilio rex multas civiles religiosasque sanctiones edidit ad immortalis Dei gloriam ac venerationem, regnique commodum ac decus. Postea rex Magduffum laudatum pro concione quod regni restituendi primus fuisset author et tam enixe postea elaborarit ut effectum assequeretur, tribus ac familiam eius donavit privilegiis, ut gloria nominis eius factique ad posteros perveniret: primum ut comes Fifensis quisquis is esset, regis iamiamque coronandi in cathedram imponendi munus et officium haberet solus; alterum ut quum rex ad bellum procederet primae semper aciei moderamen comiti Fifensi deferretur; tertium ut tribui Magduffi perpetuo regalitas esset ut vocant. Appellant autem regalitatem privilegium, quoslibet in sua tribu creandi magistratus aut iudices iuri dicundo constituendi, quacunque in actione, extra crimen maiestatis laesae. Potestatem quoque habet ex quacunque regni parte, si quis ex ipsius tribu vel ea regione cuius ipse est, in ius vocatus est, ad suos revocandi iudices. Constitutum quoque est eodem consilio a rege ut barones omnes puteos faciendi ad condemnatas plectandas foeminas ac patibulum ad viros suspendendos noxios potestatem haberent. Leges autem Maccabaei quas supra retulimus abrogavit omnes.
spacer 32. Quibus rebus quum maxime Malcolmus intentus esset, nunciatum est quosdam factionis Maccabaei cum Luthlato (cui fatuo cognomen erat, quemque alii filium eius, alii cognatum referunt) Sconam accessisse, illumqe regem salutasse. In quos quum Magduffus missus eset haud destitit quoad interceptum Luthlatum ad Essen Bogaevallis vicum cum sociis omnibus occiderit. Corpus Luthlati una cum patris funere in Ionam insulam perlatum est regioque more sepultum. Pax deinde regnum habit ac quies quatuor circiter annos, quum repente allatum est conglobatam magnam latronum manum ad Corburnspethum, Lautoniam Marchiamque latrociniis infestas reddere. Eos regis iussu Patricius Dumbar agressus non sine negotio subegit, caeso duce capiteque eius ad regem comportato. Amiserat autem quadraginta ex suis, captis ex hostibus octoginta, qui in furcis suspensi sunt, ac trucidatis sexcentis. Malcolmus, ne qua virtus in obscuro lateret, ob eam victoriam Patricium comitem Merchiarum creat donatque agris Corburnspethi ea lege ut Laudoniam Marchiamque latronibus repurget ac in vexillo militare in rei signum depictum latronis cuput sanguine ferret conspersum. Paulo post rex insidiis per coniuratos petitus, sed cum eas praescisset, venatum abiens, ubi eum obtruncare inter coniuratos convenerat, principem coniurationis sevocat solum in vallem undequaque sylvis septam, ibique increpitum quod in se conspirasset quem maximo ob beneficia amore prosequi debebat, ad singulare provocat certamen, ubi non ex insidiis res ageretur sed uter virtute maior esset, is evaderet superior. Quod ubi audivit in genua prosiliens supplex veniam delicti petivit, facileque, ut a miti impetravit ingenio, ea lege ne deinceps talium affinis consiliorum fierit.
spacer 33. Dum in hoc statu res in Scotia essent, Eduardus Angliae rex, quum prolibus careret, nepotes ex fratre Edmundo, quos profugos in Hungariam fugisse memoravimus, per nuncios revocat. Caeterum Eduinus iam diu fatis concesserat. Eduardus vero, accpeta in coniugem Agatha filia Hungariae regis, filum ex ea unicum suscepit Edgarum Ethlig nomine, duasque filias Margaritam et Christianam. Itaque ubi mandata viator exposuisset, accepta Eduardus a socero abeundi facultate cum coniuge ac liberis in Angliam rediit, estque magno in honore ab Eduardo rege exceptus. Voluit autem Eduardus in primo statim adventu nepotem sibi cognominem regem creare, ut nullus post suum decessum in aulam irrepere regnumque posset per ambitionem <usurpare>, illo praeterito. Verum Eduardus nepos se nunquam commissurum respondit ut, patruo vivo, regnum ipse acciperet. Magna profecto ac digna omni posteritatis laude continentia, quod alii per ferrum, er flammas, sursum deorsum omnia moventes appetunt, id oblatum cum tanta animi moderatione renuere. Caeterum haud diu talis regibus foelix Angliae regnum permansit. Etenim non multo post iunior Eduardus defunctus est, et patruus haud ita diu post eum superstes fuit. Mortes autem eorum veluti classicum tumultuum cecinit. Comitia enim regum solenni more habentibus magnatibus, statim discerptationes de regno inciderunt. Nam quum inclinati fere omnium in Edgarum Eduardi regis nepotem essent animi, appareretque eum designatum iri regem, intervenere illius turbatores sententiae, Heraldum Godovini filium prae hoc decernendum ex usu reipublicae dictantes, ob metum belli Danici quod imminere videbatur, omnesque a priori sententia in suam perduxerunt, atque Heraldum crearunt regem. Sunt qui dicant superiores illos pecunia corruptos illius fuco sententiae in consultationem rem extraxisse, et deinde, spatio interpositio, caeteros omnes auro expugnatos.
spacer 34. Heraldus, accepto regni gubernaculo, egregie principio cuncta administrabat, nec a caede imperium suum (ut fere <omnes> faciunt qui per fraudem ad tale perveniunt fastigium) auspicatus est. Edgarum et matrem sororesque eius quocunque libebat libere errare Londini, ubi agebant, permittens, ac velut fortunam contempsisset, innoxium eum in regno suo reliquit, qui verus erat regni haeres, raro id alias visum. Verum Agatho filio metuens in suum eum suscipiebat diversorium, diligentissime observabat. Caeterum evenit Heraldum, quasi non esset quod domi ageret, animi recreandi causa in Flandriam traiicere. Sed cum medio mari veheretur, impetu ventorum, ingenti procella repente ingruentium, in Normaniam red propulsis navibus in hosticum delatus est. Sed astuto statim consilio in meliorem omnia vertit partem. Nam quum ut verum hostum suum Willemum Nothum Normaniae ducem metueret, ob nepotis eius caedem a patre suo olim factam, quam verebatur ne, occasione oblata, in se ulcisceretur, ultro ducem adeundi voluntatem incolis se dixit habere, esse quod cum illo ageret. Itaque celeriter, comparatis equis, caduceatoreque ad ducem praemisso, Rothomagum venit. Nothus adventu tanti regis motus honores omnes illi a populo exhiberi iussit, eumque excepit quam potuit honorificentissime. Postridie regem de re ob quam ille venisset rogaturus adit. Heraldus, qui iam commentum secum meditatum habebat, aiebat se non uvlgari regum more id quod peteret rogare per caduceatores, sed se voluisse ultro advenire ut coram ageret, resque eo conficeretur facilius quanto gratiosius esset praesentem qualia ipse ageret conficere, nempe filiam eius per hoc uxorem postulare, pacemqpe perpetuam ac foedus facere. Wilhelmus, nihil fraudis suspicatus, veraque quae narrabantur arbitatus, laetus tanti regis affinitate libenter quae peteret facturum se respondit. Nec mora interposita, solenni ritu nuptiae celebrantur magno et ducis et populi gaudio. Omnibus autem peractis, aliquot post dies Heraldus cum nova nupta in Angliam, magna comitante nobilium Normanniae red caterva, rediit, Ubi iam in tutum evasisset, extemplo edictum dedit ne quis Normanus post triduum in Anglia moraretur, poenam alioqui subiturus capitis. Sponsam suam turpissime agasonibus sui prostituit ac, naso auribusque praecisis, foedissime violatam piscatoria nave in Normannam red remisit.
spacer 35. Idque authoribus Anglicis ac nostratibus historiae scriptoribus veteribus refero. Recentiores non ultra sponsalia progressum tradunt, illisque Heraldum non stetisse. Utcunque se res habet, Wilhelmus Nothus ira percitus ob eam contumeliam Heraldum bello persequitur, commissoque praelio ad Tonnisbrigum regno eum vitaque spoliat ac regnum sibi ipse nomen vendicat. Eius autem in hunc usque diem regni gubernacula ab eo tenet posteritas. Coronatus autem Wilhelmus Nothus fuit anno Christi sexto et sexagesimo supra millesimum, vigesimo quinto Decemberis die. Caeterum Edgarus, ubi vidit, translato regno in Normanniam, se omni spe adipiscendi deinceps regni destitutum, ne quod periculum capiti suo immineret, cum matre ac sororibus in Hungariam redire constituit. Quamobrem, comparata nave, mare ascendit. Sed adversis ventorum flatibus aliquandiu iactatus tandem incolumis sum suis in Fortheam aestuarium delatus in eum sinum qui et hac nostra memoria divae Margaritae a sorore eius dicitur classem appulit. Quorum adventus ubi ad Malcolmum regem (qui tum Dounfermilemi agebat) nunciatus fuisset, emisit ad eos nuncios qui genus ac nationem perquirerent, et quid eo loci acturi venissent. Caeterum ubi regia ortos stirpe accepit, Anglos natione, haud immemor quae nuper ab Eduardo acceperat beneficiorum, comitatus florente adolescentium nobilium turma navem accessit. Edgarus vero ubi ad se regem venire intellexisset, quam potuit ornatissime cum matre ac sororibus obviam Malcolmo processit, omnesque humanissime a rege excepti in aulam regiam cum magno omnium adducti sunt applausu. Post aliquot autem dies Malcolmus, perspecta Margaritae probitate ac moribus optimis, captus virtutibus virginis, matrem de nuptiarum contractione compellat. Nec mater renuit, quippe quae sciebat se nunquam parem illi in orbe terrarum filiae suae maritum vel virtutibus vel opibus, si ipsum sprevisset, inventuram. Itaque ingenti nobilitatis totius regni festivitate et apparatu post octavas Paschae celebratae sunt nuptiae, anno Christi sexgesimo septimo supra millesimum, ac sponsa Margarita in reginam solenni more coronata.
spacer 36. Wilhelmus Nothus Agnliae rex, ubi quae facta in Scotia erant audivisset, veritus ne qua inde mala imminerent, cum amicos adhuc Edgari multos Anglia haberet, ne quid illi per seditionem novi molirentur, omnes proscripsit. Quorum ingens in Scotiam numerus ad Malcolmum pervenit, praediisque ab rege acceptis perpetuo ibi mansere. Hinc illa familiarum cognomina Lindesa, Vaus, Ramsa, Lovel, Touris, Prestoun, Sandelanis, Bissart, Soulis, Wardlau, Maxol, aliaque complura. Venerant quoque nonnulli cum Margarita ex Hungaria, qui posteris quoque suis nomina relinquere: Crythoun, Fothirdame, Giffhert, Maul, Brothik, quae ad nos usque pervenerunt. Aliae familiae aliis advenere temporis ex Gallia, ut Frasier, Sinclair, Bosual, Montalth, Montgomery, Cambel, Boas, Betuin, Taillefer et Bodeval, aliaeque praestantes cognominibus. Quae cum alii plusculis, de quibus ubi commodum videbitur a nobis fiet mentio, diversorum regum temporibus in nostram gentem ascita, quia veteres annales tradunt liquide sub quorum regum imperio sint recepta, non omnia suis locis recensere potuimus. Sed qui id temporis venere ex Angliae complura ad Edgarum vasa caelata magno artificio, partim argentea, partim attulerunt aurea. Sanctorum quoque reliquias quasdam, inter quas preciosissima illa crux nigra quam postea rex David coenobio suis impensis in Laudonia aedificato donavit, unde et nomen sanctae crucis obtinet.
spacergreen 37. Paulo post hanc prosciptionem Wilhelmus rex ad Malcolmum regem foecialem mittit ut ad se remitteret Edgarum, quod nisi faceret armis se illum ablaturum cum magno eius malo minitans. Malcolmus, etsi grave bellum nihil paruisset, prospiciebat imminere, tamen turpe esse regi hospitem insontem, praesertim ad hostis arbitrium, prodere, seque indignum qui Margaritam sororem Edgari uxorem paulo ante accepisset ad necem fortasse tyranno uxoris fratrem tradere arbitratus, respondit non aequa Nothum postulare. Itaque quum, re infecta, foecialis ad regem suum redisset, bellum Scotis Angli indixere. Northumbri duci sui gratia Sivardi, cuius sorore prognatus Malcolmus fuerat, ab Anglis deficientes Malcolmo adhaesere. Quamobrem Rogerus quidam Normannus, collecta militum manu, Northumbriam incurrit, sed, fugato caesoque exercitu, Scoti Northumbrique victoria potiti sunt. Rogerus dux exercitus a suis per insidias trucidatus. Nec ea clade absterritus Nothus Ricardum Clocestriae comitem, quem inter Anglos sibi fidissimum habebat, in Cumbriam eum valido rursus exercitu mittit. Sed illi obiecti Patricius Merchiarum comes et comes Montethi levibus praeliis, quatenus tutum erat, praedationes ab hoste fieri prohibuerunt. Nec id Wilhelmo cordi erat cum nihil promoverent. Itaque, maiore adhuc scripto militum numero, illis episcopum Baiocensem Odonem fratrem suum, quem comitem Cantii fecerat, praefecit, qui Northumbriam depraedatus, caesisque compluribus partim ex Scotis, partim ex Northumbris, incolumem exercitumr educere parabat. Sed Malcolmus cum expedita Scotorum manu et copiis Sivardi auxiliaribus abeuntem adortus magna affecit clade omnique praeda exuit, eaque victoria laetus repetivit Scotiam. Wilhelmus, nondum bello satiatus, filium suum Robertum cum maioribus quam antea unquam copiis in Northumbros mittit, sed is ad Tinam fluvium sedens nullam rem gessit memoria dignam, tantum Novum Castrum ab hostibus pene dirutum reparavit domumque rediit. Tandem vero pax inter reges convenit his legibus, ut eam Northumbriae partem quae campum petrosum (Stainmoir vulgo nominant) et Tuedam interiacet Cumbriamque Malcolmus haberet, et pro illis in verba Anglorum regis iuraret. Crux vero lapidea medio erigitur campo Stainmoir cum duorum a lateribus regum statuis, quarum altera finem Anglicae ditionis, altera Scoticae terminum significaret. Ea Recrois, hoc est regum crux, appellata. Sivardi autem Northumbriae comitis filius Voldiosus Wilhelmi regis neptem ex filia uxorem duceret, essetque a censu regio in vicesimum usque annum immunis.
spacer 38. Pacem regum excerpere domi motus intestini. Gallovidiani enim primum ac deinde Hebridiani vicinos quacunque intrare poterant agros vastari, damna multa, maioremque metum vicinis incutere. Eos Waltrerus filius Felanchi (qui, ut diximus, ad Malcolmi aulam ubi venisset praestantis militiae artibus ducis nomen adeptus erat), acceptis a rege copiis, primum Gallovidianos, duce seditiones Makglavo caeso, deinde Hebridianos ingenti affectos clade in ditionem regis redegit. Itaque ob ea foeliciter gesta senescallus regni a rege effectus est, et Stuart vulgari cognomento a regio munere nuncupatus. Hoc tumultu sedato, supervenit longe gravior maiorisque discriminis motus. Moravi siquidem, sollicitatis ad defectionem Rossis et Cathanesiois vicinisque gentibus, interfectis ministris regis, palam iugum regium reiicere ac liberi esse voluerunt, duceque dicto Makduncano hostiliter regios agros devastabant, tantumque damni dederunt quantum nunquam alias auditum, metumque longe maiorem. Mox enim Magduffus, coacto ingenti exercitu, Marriam ingredi parabat, Marriani autem trepidi pecunia hominem prohibere conabantur ac iniuriam avertere. At supervenit opportune cum exercitu rex ipse, et, ad Monimuscum vicum positis castris, intellexit omnem pene Aquilonarem Scotiae partem atque Hebrides consentire cum Moravis. Quamobrem metuens rex nonnihil rogat procuratorem suum num in ea regione ager ullus esset regii census, ubi cognovisset baroniam Monimuscam ad mensam regiam attinere, eam protinus divo Andreae in Fifa devovit, precatus divum apostolum ut victoriam sibi ac suis largiri dignaretur. Verum ubi ad Speam fluvium pervenisset cum exercitu atque ex adversa ripa hostes armis fulgentibus tanta multitudine vidisset quantam vix in tota Scotia esse crediderat, signifero expavente, nec tam celeriter ut ante vexillum movente, arreptum signum Alexandro Carroni equiti fortissimo ferendum tradidit, donato agris quibusdam ad munus hoc perpetuo subeundum. Id et hac tempestate in eius familia remansit, nomen tamen communta pro Carrone Scrimgour dicto. Sed Spea tracieto, ubi acies ordinate iamiam conflicturae cruento haud dubie praelio essent, interventu pontificum et piorum virorum qui eo ad sedandos convenerant tumultus componendamque pacem, certamen omissum est ac pax composita hac lege, ut milites hostium domum extemplo redirent. Nobiles vita salva in regis pervenirent potestatem. Caeterum permultos eorum bonis spoliatos in munita loca ad vitae exitum usque relegavit.
spacer 39. Secundum haec Malcolmus hortatu coniugis suae sanctissimae mulieris totum se virtutibus devovit, eleemosynas ac alia pia sanctaque opera faciens. Tantumque brevi profecit ut in tota Albione nemo quantumvis religiosus illi par vitae sanctimonia haberetur. Ea omnia, uxore potisismum, ut diximus, monente ac instigante, agebat, gaudensque eius monitis ac piis hortationibus quicquid suadebat exequebatur. Nec enim quicquam quod non exquisitum pietate erat illum monuit. Horum religio in Deum et in homines misericordia multos exemplo sui ad piam vitam transigendam ducebat, certabantque pulcherrimo saluberrimoque certamine mutuae charitatis ac pietatis in Deum. Mater quoque Margaritae ac soror Christiana commotae eorum exemplo, relicto aulae strepitu, ad vitam se privatam ac proinde institutis suis magis accomodam conferentes, Christo sese totas tradidere. Edgarum ferunt, pace inter Scotos Anglosque inita, ad Wilhelmum regem Anglorum concessisse, donatum agro quopiam, caeterum nunquam a latere eius discessisse, ne rerum novandarum inveniret occasionem, nulla vero adversa re ad finem vitae perductum. Inde Malcolmus, instigante semper uxore Margarita, nullis unquam praeconiis satis laudata, quo facilius in omnem populum pietas manaret, id quod praecipuum erat, summa cura, magna ex parte negligentia deperditum restituere, magnisque accessionibus promovere institit. Fuerunt ante haec tempora quatuor Scotiae episcopi, Sancti Andreae et Murthlacensis, qui in suo vigore etiam tum stabant, duoque alii episcopatus, Candidae Casae et Glasguensis, qui iam tum collapsi a temporibus Kentigerni Ninianique pene interierant. Eos primum restituit delectis ex omni Scotia virtute eruditioneque praestantibus viris, duosque illis alios adiecit, Moraviensem et Cathenensem, quibus, uti superioribus insignissimos praefecit viros, suisque terminis inclusit.
spacer 40. Adeoque hac institutione profectum erat apud quosdam, ut quum serpere in Scotiam Anglorum luxus simul cum lingua, cupiditasque exquirendorum ciborum atque augendarum mensarum coepissent, ad regem venirent questum de depravatione morum ac veteri regni parsimonia iam pene in desuetudine abolita, multisque precibus regem obsecrarent ut crescens illud malum, priusquam vires suas auxisset ac latius per iuventutem grassaretur, summa cura compesceret. Consueverant enim semel tantum in die cibum sumere quantum necessitas naturae exigebat, nec delicata nec exquisita terra marique edulia indagare, nec ullis ea condimentis maximis impendiis ex alieno prope orbe summo cum periculo conquisita corrumpere potius quam emendare, eo rerum sapore contenti quem natura rebus indidisset. Tum omnium optimum secum condimentum adferentes exercitatum laboribus corpus, nec enim prius quicquam sumebant quam fames stimulabat. Hinc illi fortissimi maximaque corporis mole viri quod nobis antiquitas protulit, qui velut gigantes procere, maximis laterum viribus in hostes velut leones irruebant, perniciem quacunque grassbantur sesecum ferentes, nullis exterriti viribus humanis, iopsi omnes humans vires excedentes. Caeterum Malcolmus summa vigilia maximisque conatibus irruentem hanc pestem ac brevi omnem occupaturam Scotiam, quae fere sola expers ea aetate voluptatum erat, prohibere atque extirpare annisus est. Sed infoelicia hominum ac in mala semper proniora quam ad bona amplectanda ac retinenda sunt ingenia: ubi enim pius ignoratione voluptatum temperantia sua ac parsimonia contenti continentissime vixisset, semel importatis ac degustatis illis malis, praecipites eo irruerunt ut ne summa quidem vi retinere potuerint. Nec quae tum importata ex moribus Anglorum erant, si cum istis quae nunc fiunt conferrentur, admodum vituperanda forent (nisi quod ab illa prisca continentia ac sobrietate multum excedebant), nam fortassis eis natura non adeo gravabatur. Bis enim die cibum capiebant, ac ut plurimum duobus tantum utebatur ferculis ii quos intolerandam intemperantiam attulisse querebantur. Qui si ea videant quae nunc fiunt, tantum enim ab illis veterum moribus recessum est, ut cum illi viri fuerint maxime sobrietate commendati, isti sese vorando probare velint non terra, non mari, non caelo quicquam reliqui facientes quod eorum non populetur ingluvies, quasi id maxime laudabile sit quod cum lupis eis commune est, nec tamen possent vincere: quid eos dicturos credas? Quantum exclamaturos? Sed verbis ea nequicquam querimur, cum eo malum hoc penetraverit ut nec purgando nec secando urendove corrigi possit. Intima enim iam viscera occupat. Citius omnem gentem stirpitus excindas quam vitium istud profligare possis.
spacer 41. Post haec Wilhelmus Anglorum rex Nothus vita functus est anno regni vigesimo et salutis nostrae supra millesimum octogesimo sexto. Reliquerat autem tres filios, Robertus, quam moriens Rothomagi ducem Normanniae fecerat, et Wilhelmum Ruffum, qui Angliae regnum a patre accepit, et Henricum Beauclerci, cui thesauros ac supellectilem reliquam testamento legavit. Eodem anno Malcolmus, diruto veteri Dunelmensi templo, novi fundamenti ietit Wilhelmo sacrae illius sedis episcopo et Turgoto priore, viro sanctissimo eruditissimoque, qui post aliquantum temporis S. Andreae factus episcopus vitam divae Margaritae et Malcolmi regis conscripsit vernacula quidem lingua, sed non minori elegantia quam pietate veritateque, ut qui illis familiarissimus dum viverent fuerit, optimusque testis utrique virtutum suarum extiterit. Idem Turgotus, ubi aliquandiu maximo cum fructu munus suum administrasset, vita defunctus et in Dunelmiam delatus, ubi prioratus officium ante gesserat, sepultus est. Eiusdem illius Turgoti suasu Malcomus Trinitatis templum ad Doumfermilem condidit, sanciens ut exinde commune esset regum sepulchrum. Quanta vero in Deum pietate, quamque sancte cum hominibus Malcolmus et uxor eius conversati, quanta etiam industria mores hominum emendare conati sint, facile intelliget qui Turgoti librum de vita Malcolmi ac divae Margaritae legere curaverit. Illud vero inter caetera haud indignum memoria existimem, abrogatam pessimam eam ac pestilentem consuetudinem olim ab Eveno tyranno ethnico inducta ut domini praefective in suo territorio sponsarum omnium virginitatem praeliberant, dimidiata argenti marca unam noctem a praefectorum uxoribus redimente sponsa, quam etiamnun pendere coguntur, vocantque vulgo mulierum marketam. Nec dissimile est quod haud longo a Louvanio in pago fit quodam, ubi suae sponsae stuptrum sponsus a loci praefecto redimit. Qua servitute nulla unquam maior fando est audita.
spacer 42.Wilhelmus Ruffus, ubi primum Anglorum regnum suscepisset ab omnibus nefariis sceleribus regni inita auspicata est, sacrilege ecclesiam Christi multis afficiens contumeliis, proventibusque eam omnibus spolians. Monasteria vero quae venationem impedire suam causabatur diruens, eosque qui conatibus ipsius adversabantur partim private, partim publice iiteremit. Anselmum Cantuariensem archiepiscolum, quia leviter eum corripere ausus est, Romam in exilium misit, non ferens ullum animae salutis monitorem. Aegroque stomacho vix concoquens Scotos Cumbriam, Norhtumbriaeque partem possidere, bellum haud indictum movit, occupato castello Alwick ac caeso praesidio. Ita repetitis nequiquam rebus, Malcolmus cum ingenti exercitu principiis occurrere volens in Northumbriam ingressus est, castellumque Alwick omnibus copiis obsedit. Iamque ad finem prope res adducta erat, redactis ad extremam necessitatem rerum omnium inopia castellanis, quum audax quidam miles Anglus facinus magnum ac periculi plenum concipens, equo ascenso pernicissimo, depositis reliquis armis, hastam modo claves portarum castelli praefixas habentem ferens, sicuti deditionem facturus ad castra hostium accedit, quem ubi venientem vidisset stationarii Scotici, laeti omnes concurrunt, clamoremque gaudii indicem edunt, videlicet perfecto (uti rebantur) tam diutino labore, atque venientem ad regem perducunt. Rex, clamore excitus, e tentorio prodit visurus quid novae rei illic tum actum esset. Anglus demissa hasta regi claves porrigit, omnibusque in claves animo infexis, telo regis oculum percutit sinistrum, subditisque extemplo calcaribus equo in proximas sylvas evasit. Rex inter manus suorum concidens continuio expirat. Ferunt Ruffum, audito eo viri facinore, vocatum illum ad se in Northumbriam praediis quibusdam regiis donasse ac Persae cognomentum illi indidisse, quiod perforatorem oculi significat, atque ab eo illus familiae originem ductam quae et hodie Northumbriae comitatum possidet aliquot post secula receptum.
spacer 43. Scoti autem, occiso rege Malcolmo, relicta castelli obsidione, diversi abiere unde venerant, illo in Tynmuith red Angliae abbatiali coenobio sepulto. Post aliquot tamen annos ab Alexandro filio effossum, Dounfermilem regia pompa ad s. Trinitatis aedem translatum aiunt ac conditum. Eodem tempore alio vulnere percussa est Scotia. Nam Eduardus Malcolmi primogenitus levi praelio haud procul ab Alwico cum Anglis conserto ex vulnere quod ibi accepit mortuus est, ac omnium ex regia familia primus Doiumfermilem sepulturam sortitus. Margaritus, ubi et viri et filii cladem accepisset in castello Edinburgensi decumbens, ex longa tabe, augente eam tristitia, tandem post quartum diem foelicem animam expirabvit. Incidit Malcolmi mors anno redemptionis supra millesimum septimo et nonagesimo, idibus Octobris, regni vero eius trigesimo sexto. Eodem anno Albion multis gravissimisque territa est prodigiis. Nam exundatione Germanici maris multi vici, castella, oppidaque, et maximae sylave subversae sunt in Scotia pariter et Anglia. Qua tempestate sedata, agri Godovini, cuius superius mentionem fecimus, haud procul a Tamesis fluminis ostiis arena obruti sunt, quae et nostra memoria Godovini arenae appellantur, vulgo Goduisansis. Verum quoniam id proprium illi acciderat, in religionem versum est a vulgo: creditum eum ab Alarudum quem veneno sustulerat innocentem, optimumque adolescentem, etiam ad posteros eius ultionem pervenisse divinam. Nam omnes ea inundatione interierant. Nec parum agri Moraviani in Scotia eodem tempore a mare est devastatum, subrutis a fundamento castellis, deletisque urbibus quibudam, cultuique effectum humano ob arenas a mari egestas ineptum. Tonitrua facta tam ingentia, tamque immani fragore horrenda, ut multi homines in agris icti ac animantia quaedam perierint. Turres quoque eorum impetu prostratae. In Laudionia, Fifa atque Angusia arbores et segetes multis in locis sponte incensae.
spacer 44. Malcolmi tempore habitum est generale concilium Claromontense, in quo Urbanus pontifex secundus instituit divae virginis et matris Mariaeque horas, quas vocant, celebrandas, eandemque Sabbato quoque die praecipua devotione populum Christianum colere debere. Eodem etiam Malcolme vivente reliquiae divi Nicolai destructa a Sacracenis Lycia Barrum delatae sunt. Susceperat autem ex divi Margarita Malcolmus sex filios Eduardum (quae nuper interiisse diximus), Etheldredum (qui prima etiam pubertate fatis sublatus est et sepultus in Doumfermilem), Edmundum (is, relicto humanarum rerum et aulae omni strepitu, in Angliam abiisse ac soli cultui superni regis fertur vacasse), Edgarum, red Alexandrum et Davidem. Verum quidam aiunt Edmundum a Donaldo patruo quum is regnum invaderet captum ac in carcere necatum. Itaque proximum regno Edgarum red factum. Caeterum Donaldus Malcolmi frater, quem in Hebrides confugisse metuentem Maccabaeum supra diximus, audita fratris morte, ascitoque in auxilium Norwegorum rege pactione Hebridum, si prospere conatus successerunt, cum exercitu in Scotiam traiicit, nec ullo fere negocio regnum occupat, alienatis complurium animis ab regibus, quibus veteres mores ac temperantia avita chara erat, et qui delebant novos illos ab Anglis inductos non summis conatibus extirpari. Donaldum vero, nunquam luxu Anglico imbutum, semper severitati Hebridianorum toti iam annos assuetum dictitantes, itaque facile reparaturum pristinas consuetudines continentiamque a patribus acceptam revocaturum. Edgarus Margaritae frater nepotum suorum capitibus timens secretis nunciis eos in Angliam vocat. Venere ii tres Edgarus, Alexander et David cum duabus sororibus, quos laetus accepit, et quam potuit occultissime nutriit. Nec tamen occulta ea res fuit. Nam miles quidam Organus nomine ex calumnia mercedem opimam sperans Edgardum apud regem laesae maiestatis accusavit, quod sese ac nepotes suos, quos in hoc clam alebat, reges veros regni dixisset. Caeterum is brevi importunae cupiditatis poenas meritas dedit, devictusque ac occisus ab equite quodam, qui, suscepta Edgari causa, pro rei veritate decernenda singulare certamen susceperat.
spacer 45. Donaldus, occupato Scotiae regno, ad Sconam accedens rex declaratus, haudquaquam approbantibus quae fiebant magnatibus, quod recens memoria Malcolmi ac Margaritrae animis adhuc insidens magis liberis eorum favere cogebat. Sed ut cito res denuo noverentur, temere effusum tyrannicum a Donaldo verbum effecit. Inter pocula enim cum amicis suis ac adulatoribus profuse potis, capitibus primorum regni minari coepit nisi quamprimum in verba sua sacramentum dedissent. Quod verbum altius quam ipse crediderat animis hominum insedit. Itaque Duncano Malcolmi notho equite aurato, rei militaris imprimis perito, acceptis militibus a Wilhelmo Ruffo ad profligandum Donaldum patruum suum, veniente ubi acies prope congrederentur, defectio statim a Donaldo ad nepotem facta est, illeque fuga praeceps Hebrides petivit ac salvus evasit. Hic Sconam accedens rex declaratus est. Sed homo militaris semper in Gallia aut Anglia bellicis rebus antea deditus, nihil minus quam rempublicam administrare didicerat. Aequum enim ac iustum militari habendum more existimabat. Statim igitur Scotia seditionibus exarsit, nec id Donaldum in Hebridibus latentem latuit. Quare, corrupto Merniae comite Macpendiro, caedem nepoti Duncano per insidias parat. Macpendir die pariter ac nocte occasione captata, tandem per noctem in Mentetho regem obtruncat, nemine aut percussorem persequente aut caesum dolente, hominem videlicet minime apud suos gratiosum. Caede Duncani nothi perpetrata, Donaldus patruus eius in regnum opera maxime Macpendiri restitutus est. Caeterum ante nothi adventum sex mensibus regnarat ipse, nothus anno et sex mensibus,
spacer 46. Iamque iterum parto imperio, haud plus tribus annis tribus in maximis rerum motibus seditionibusque intestinis. Proceres enim magis non adversati eius coronationi fuerant quam eam probarant, occasionem denuo opportunam eius exigendi aucupantes. Interim Hebridianorum leves quaedam excursiones fiebant, et ab Anglis quoque non est cessatum, memoria vero dignum nihil fiebat. Tandem Magnus Norwegorum dux, circunvectus Hebridis insulas cum exercitu, captis munitionibus praesidiisque impositis, in ditionem eas suam redegit. Iuraque ac leges illis constituit, quibus et hac nostra utuntur aetate. Magnates, aegerrime id ferentes, Norwegos sibi Hebrides insulas ademisse, multis precibus Edgarum efflagitarunt ut ad paternum regnum recuperandum adveniret: sese omnibus conatibus viribusque auxilio futuros. Edgarus per legatos primum agendum ratus, si quid verbis proficere posset, regnum a Donaldo repetit, pulchrerrimos in Laudonia agros sese daturum illi spondens si petitis acquievisset. Caeterum tantum abfuit ut Donaldus postulata perfeceret ut etiam manus a violatione legatorum non abstinuerit. Nam foede pulsatos in carceros coniecit, ac paulo post, ut scelus plenius factum esset, etiam interemit. Tum Edgarus, suadente Edgaro avunculo suo, impetratis a Wilhelmo Ruffo auxiliis aliisque Angliae principibus auxilio venientibus, in Scotiam iter ingreditur. Verum ubi cum copiis ad Dunelmiam consedisset, per somnum superne monitus ut si vexillum quod divi Cuthberti erat secum ferret, haud dubiam secuturam victoriam, excitus a somno mane monasterium ingreditur ac, rebus divinis Deo ac divo Cuthberto peractis, vexillum eius inde sumit atque in expeditionem expansum defert. Donaldus Edgaro advenienti obviam cum ingenti multitudine factus, viso divi Cuthberti ac regio vexillo, statim a suis destituitur ac sese in fugam praeceps coniicet. Cumque iamiam in Hebrides traiecturus esset ab incolis capitur et ad Edgarum deducitur, a quo in carcerem coniectus, in vinculis post aliquantum temporis mortuus est. Edgarus, sine sanguine victoria potitus, extemplo Edinburgum adit, ac inde matris suae ac fratris sepulchrum invisit, ubi, factis parentalibus factoque consilio procerum, regni gubernacula accepit. Nec multo post a Godrico episcopo s. Andreae iniunctus est. Nam diva Margarita vivens id ab Urbano pontifice maximo impetrarat, ut exinde reges inungerentur. Fuit eorum omnium Edgarus primus qui in Scotia reges unctione sacra sanctificati sunt, anno a redemptoris adventu primo supra millesimum centesimum. Confirmavit id postea Ioannes vicesimus secundus papa.
spacer 47. Duobus aut circiter annis antequam Edgarus regnum Scotiae adit, regnante Donaldo, expeditio primum Christianorum in terram sanctam facta est, ducibus Roberto duce Normanniae, Godofrido duce Lotharingiae, comite Blesensi, comite Flandriae, nonnullisque aliis Francorum principibus, et aliarum gentium. Tanta vero ex omnibus nationibus multitudo confluxit ad stipendia tam pio bello facienda ut nunquam alias tantum visus sit tamque instructus exercitus. Iter autem per Graciam primum fecere Constantinopolim, inde, Hellesponto traiecto ac peragrata Asia minore, transcensoque Tauro monte, Antiochiam in Syria expugnarunt, ubi, commonstrante per somnium divo Andrea apostolo in aede divi Petri lancea qua Christi latus confossum fuerat ex terra effossa. Inde, multis rebus praeclaris gestis, expugnatis castellis ac oppidis vicinis, tandem caput Iudaeae Hierosolyma exercitu cincta ac capta est anno salutis nono et nonagesimo supra millesimum. Itaque recuperata terra sancta supplicationes frequentes habitae sunt, actaeque Deo immortali ob foelicem successum gratiae. Inde disceptari coeptum, quum tanto universorum labore Iudaeam subegissent, quis regno praeficeretur, ac partum opera sua tueatur. Cuncta eum honorem renuere indignos sese tanto fastigio existimantes. Tum per suffragia re transacta, ad Robertum omnes voces perlatae sunt, qui florentissimum ducatum suum, ut Christo militaret, oppignerarat. Caeterum Robertus, iam fratris Wilhelmi Ruffi Anglorum regis mortem, nulla relicta sobole, audiverat (is enim in novo saltu, quem dirutis quadraginta monasteriis auctum ab eo diximus, vagus, discurrens ad persequendas feras, incaute in telum emissum incurrerat ac morte violatae religioni poenas dederat). Maluit igitur Angliae regnum ac sui tum praeerat Normaniae. Quamobrem, actis benigne gratiis primoribus, in Godofridum id transtulit, omnesque domum redierunt. Henricus Beauclerc seu Bellusclerus, Roberti frater, emisso rumore, Hierosolymis Robertum fratrem suum regem constitutum, ipse ab omnibus rex creatus est, Roberto in utroque regno frustrato, qui cum illud ob longinquitudinem recusaret, in hoc a fratre praeventus est.
spacer 48. Egardus Scotiae rex, Henrico isti Anglorum regi secundo regni anno Matildem (quae ob virtutes suas Bonae postea cognomen meruit) sororum alteram, alteram Mariam nomine Eustathio Boloniae comiti uxores dedit. Ex hac Eustathius unicam duntaxat filiam sucepit, comitatus haeredem, quae postea adulta Stephano Marchiorum in Anglia Maritaniaeque comiti Henrici Bellicleri ex sorore neptoi, ac postea etiam regi nupsit. Caeterum ex Matilde et Henrico quatuor liberi prognati sunt, Wilhelmus, Richardus, Eufemia at Matildis. Edgarus, ut aliqua saltem parte benevolentiae Cuthberti gratias referret, agros Coldinganiae monachis Dunelmiae donavit et oppidum Bervicium Dunelmiae episcopo Ranulpho. red Verum quoniam idem postea capitales Edgaro insidias struere ausus est, beneficio privatus est ac Beruicum rex recepit. Matildis Bona cognomento, ubi regina coronata fuit, maternis semper institit vestigiis, praeclarum omnibus sui imitandae exemplum praebens. Nullum bellum toto regni sui tempore gessit Edgarus, ob probatam subiditis virtutem magis venerandus quam metu tantae potestatis terribilis. Mortuus autem Alecti est, ac in Dumfermlim sepultus, anno Christi millesimo centesimo nono, regni sui nono.
spacer 49. Fratri defuncto sine liberis, Alexander Fers, id est Fortis ob singularem in latronibus compescendis virtutem cognominatus, suffectus est. Principio enim regni eius Moravi et Rossi, videntes eum inter aras ac sacella versari parentum more, rati ignavum et tardum ad corrigenda peccata fore, cum magna audacia rapinas, invicem in agros incurrentes, exercuere, eoque tandem cupiditas ea evasit ut veluti rabidi nulli mortalium parcerent, caedesque promiscuas facerent. Non enim modo ad foeminas et pueros, sed ad infantes quoque etiam percussoribus per innocentiam arridentes furor ille pervasit, vetera inter se dissidia renovantes. Alexander cum aliquanta copiarum manu eas regiones adiens, duces tumultuum ac principes captos capite mulctavit. Redeunti vero per Merniam mulier quaedam flens ad genua accidit, iniuriam sibi indignam a comitis Merniae filio illatam conquerens, dictitans scilicet maritum suum ac filium, quod ilum ab debitum iudice coram convenissent, caesos. Alexander mulieris iniuria reique atrocitate commotus repente equo desilit, nec in equum prius ascendit quam flagitii authorem in furca suspensum vidisset. Reversus ergo rex Gouream castellum ab Edgaro aedificare nuper coeptum perficere constituit. Magna enim in sylvis circa latronum multitudo grassari consueverat. Vestigia castelli illius adhuc hac nostra aetate cernuntur, sed nec nomen mutatum est, Baldegar modo nuncupatur. Agris quibusdam a comite Goureae, dum ab eo fonte levaretur, donatus fuerat, iique in eius castelli vicinia opporune siti erant, itaque eos ad castelli donabat usum.
spacer 50. Verum dum operi quam maxime intentus esset, latrones quidam iniuria se pati arbitrantes, quia deinceps non impune grassarentur, in Alexandrum conspirant ac, corrupto muneribus promissisque cubiculario regio, per noctem clam in castellum per cloacam intromissi, dum illum somno oppressum arbitrarentur, adoriuntur. Sed divina providentia minime regem latebant. Quare, sumpto protinus ense qui ad caput pendebat, celeriter, arrepto animo, lecto evolat ac cubicularium in primis et sex alios qui in cubiculum iam penetrarant forti ingtrepidoque animo occidit. Reliqui autem territi ac metuentes ne a tergo oppprimerentur fuga sibi consulere nitebantur, sed ab excitis tumultu famulis omnes capti sunt atque vincti ad regem perducti ac, quaestione adhibita, coniurationem aperiunt. Rex, cognitis coniuratoribus, in Merniam primum eos statim persequitur ac inde in Moraviam. Sed cum ex altera Speae fluminis ripa collectis copiis transitum prohibere conarentur, inter primos Alexandrum Carroem signiferum superioris Alexandri filium manu promptissimum cum parte copiarum transmittit. Eius adventu territi hostes in fugam versi sunt. Sed plerique eorum ingtecepti ac variis suppliciorum generibus affecti. Nec rex quievit donec principes coniurationis poenas dedissent. Deinde etiam formidulosus latronibus visus, tranquillius reliquum egit tempus. Alexander Carron ob singularem virtutem, conspectante rege, editam (occiderat enim complures incurvo ense, quorum tunc ensium usus plurimus erat) admodum regni gratus acceptusque factus est. Quocirca, auctis praediis Strimscour, id est accerrimus gladiator, ab eo dictus est. Insignia quoque cognomini apta accepit, leonem videlicet erectum tenentem ensem. At non desunt qui dicant cognomentum id illi inditum quod Anglo singulari certamine secum contendenti manum praeciderit. Sed ut superior nominis ratio est verior multorum authoritate scriptorum, ita et honestior. Cognomen vero et in hunc usque diem familia eius obtinet, ut nostra fert opinio. Eius enim facile princeps hac tempestate comestabularius Deidonensis (ut in rei fidem id dicamus) vexillo ensem incurvum atque uncatum depictum habente ad bellum procedere consuevit.
spacer 51. Alexander, peractis illis rebus, conoebium canonicorum quos regulares vocant Sconiae, ut locum illum celebriorem redderet, a fundamentis iactis instituit, sanctae Trinitati et Michaeli archangelo dedicatum, quo ex coenobio exinde viri eruditione et sanctitate clari emersere. Durat autem et hac trempestate. Nec ita multo post Fortheae rex aestuarium traiiciens, coorta tempestate in Emoniam insulam appulsus descendit, repertoque divi Columbae sacello viroque erimita, triduo tempestatis vi permanere illuc coactus est, exiguo sustentatus cibo quem apud eremitam quemdam sacelli custodem reperiebat, nec tamen comitantium multitudini ulla ex parte sufficiente. Itaque eo periculo defunctus divo Columbae aedem vovit. Nec diu voto damnatus fuit, coenobio paulo post regularium ordinis divi Augustini extructo, agrisque atque reditibus ad sumptus eorum collatis. Auxit quoque facultates sacrae aedis divi Andreae cum aliis quibudam praediis, tum eo agro cui nomen est Apricursus blue ab apro immensae magnitudinis qui edita et hominum et pecorum ingenti strage saepe nequit <arceri prius>quam a venatoribus magno ipsorum malo petitus, tandem ab armata multitudine invasus per hunc agrum perfugiens confossus est. Extant immanis huius belluae indicia ad divi Andreae: dentes (quos maxillis exertos habent) admirandae magnitudine, longitudinis enim sunt sexdecim digitorum ac latitudinis quatuor, religati catenulis ad sellas divi Andraeae. Abbatiam Doumfermilem a parente inceptam perfecit, reditibus aliisque ornamentis locupletatam.
spacer 52. His rebus incumbente Alexandro, in Anglia David germanus eius cum sorore Matilde regina degens Matildam filiam haeredem Voldiosi comitis Hundintoniae Northumbriaeque et Iudith neptis Wilhelmi Nothi uxorem, beneficio regis, duxit. Qua de re Hundintoniae ac Northumbriae comes est effectus. Natus autem hoc coniugio dignus parentibus suis Henricus nomine. Nupta est eodem tempore Henrici Bellicleri filia Matildis, Henrico quarto Romanorum imperatori. Post huiuscemodi nuptias haud ita diu Matildis Bona superfuit, defuncta Londini atque ad Vestmonasterium sepulta, anno a salute generis humani supra millesimum centesimo et vigesimo. Tertium abhinc annum mortua fuit Maria Boloniae comes, soror Matildis, singulari in Deum pietate mulier et in homines misericordia. Idque declarant etiamnunc extantia in monumentis eius epigrammata Londini in Servatorum monasterio insculpta. Secundum mortem Matildis Henricus bellum adversus Ludovicum Francorum regem tres prope annos continuos gessit, ubi cum varia fortuna pugnatum fuisset saepe, incolumis ipse in Angliam revertitur, foedere ac pace cum Franco composita. Caeterum liberi eius, Richardus, Wilhelmus et Eufemia comes Perchensis patrem revertentem secuti, comitante ingenti nobilium caterva, a tempestate medio mari obruti sunt ac ad unum omnes submersi, nec nauta aut vectore quopiam evadente, tantae procellae mare exigatarunt. Henricus, sobole iam orbus nisi quod unica superstes erat filia quam imperatori nuptam diximus, in moerore reliquum vitae transegit, nullam admittere consolationem, nullam animi refectionem, nihil laetitiae, nihilque gaudii secundum hanc orbitatem aulam suam recipere patiens. Lugebant omnes una cum domino doloribus afflicto, tristitia pariter omnes tenebat, taciturnitas omnibus pro solatio erat. Summa deinde modestia regnum administranti non convivia, non ludi luctum animo excutere poterant. Non venationibus delectari, non choreas adire, non consuetas in animum voluptates accipere, pulla veste tristis ac tetricus ibique incedens sustinebat, adeoque hanc orbitatem animum eius perculisse ferunt ut risisse deinceps aut ullam animo admisisse consolationem sit vivus nunquam.
spacer 53. Sub haec Alexander quoque fatis concessit, nullis ad posteros relictis liberis. Pompa vero ingenti Doumfermilem elatus prope patris sepulchrum, quem paulo ante ex Tinmutho accitum illic condiderat, conditus est, anno regni decimoseptimo, salutis vero nostrae vicesimo quinto supera millesimum centesimum. Hoc rege regante, famila Cumenia emergere occoepit, Ioanne Cumenio adolescente nobili ob egregiam virtutem ac fidem erga regem agris donato haud ita multis. Sed ex his tam exiguis initiis in tantam postea molem excrevit ut, magnitudine sua laborans, sicut fere maxima quaeque ipsa sui interitus extiterit causa, atque in se ruinam ipsa consciverit. Eiusdem regis temporibus ordo sacrae militiae Hierosolymitanae auspicta cepit initia, eorumque equites appellantur Rhodienses. Eisdemque temporibus exordium sumpsit, authore Nodoberro, viro sanctissimio, praemonstratensis ordi, cuius plurima inter Scotos coenobia visuntur, viris religiossimis plena. Eadem fere tempestate Hugo a Sancto Victore multa eruditone clarus, cuius etiam praeclara et permulta lucubrationis monimenta passim leguntur, in pomoero Parisino e conoebo sancti Victoris ad superos concessit, sepultus ibidem. Aetate quoque eadem divus Bernardus Cistertiensem ordinem mira vitae sanctimionia, incomparabili eruditione illustravit, quam literis traditam ad posteritatem dedit. Ea vero religio paucis ante Bernardum annis a divo Roberto initia habuerat, anno a Christo nato octogesimo quinto et millesimo. Bernardus autem, ubi gloria ingenti nec minore fructu in Claraevallensi coenobio abbatis munus primus gessisset, naturae concessit, anno a parti virgineo supra millesimum centesimum quinquagesimo. blue Sepultus in eodem coenobio cum Melchiade, viro ob sancitatem conspicuo, ex Scotia oriundo.
spacer 54. David Alexandri frater Sconam profectus, inunctus ac marmori admotus, fratri in regnum successit. Indeque statim ad regni munia sese contulit, iustitiam ubique et pietatam quas a parentibus acceperat magna cura observans. Nec bella finitima quietem interpellabant, tantisper dum Henricus Anglorum sceptra gubernabat. Igitur regnum suum totum maiorum David ritu iurisdicundi causa perlustrans pauperum ipse cum magna comitate audiebat causas, magnatum ad alios reiiciebat iudices. Siquis iniuriam ab aliquo iudice passus ferat, eam protinus iudicis sarciebat iacturam. Multa itaque primis annis ad decus regni instituit, cupediis atque popinis e regno eiectis. Nam eos red maxime dum remanerent moribus bonis officere atque ad mollitiem animi parandam roboraque virorum effoeminanda valere quamplurimum cognoverat. Coenobia quindecim, partim in regni initio, partim ubi bellum quod cum Anglis gessit sedatum fuit, extruxit, magnisque dotavit reditibus, tum ecclesiasticis tum urbanis. Ea vero haec sunt Calco, Iedburgus, Melros, Neubottel, Halurculstrain, Dundranain, Sanctae Crucis monasterium ad Edinburgum, Campus Kennethi, Killos, Doumfermilem, Holme in Cumbria, vestaliumque monasteria duo, unum ad Carleil, ad Beruicum alterum, duo item coenobia ad Novum Castrum, unum Praemonstratensium et alterum regulae divi Benedicti professorum. Quatuor quoque novos constituit episcopis, Rossensem, Brechmensem, Dounkeldensem, et Dounblacensem, amplissimisque reditibus locupletavit. Quintum ex Murthalacensi fecit Abberdonensem, quot vero et quo episcopatus munus illic gessere, quum ad Iacobum quartum deventum fuerit, in Wilhelmi Elphinstoum gratiam praeclarissimi inter eos qui sedem illam tenuere, exponemus.
spacer 55. Interim Henricus filius eius quem ex Matilde uxore David procreverat, adolescens non minus pietate quam ore patrem referens, Adamam Wilhelmi comitis a Varrain filiam, illustri Francorum Anglorumque prognatam sanguine uxorem accepit, ex qua tres postea filios sustulit, Malcolmum, Wilhelmum, Davidem, et totidem filias Adamam, Margaritam, Matildem, de quibus posterius dicturi sumus. Sed paulo <ante> quam haec acta sunt, in maxima foelicitate rebus Scotorum stantibus, regia domus reginae morte funestata est, florente adhuc aetate, ac quae maxime muliebris decori sunt, forma pariter et pudicitia, quibus ea aequales omnes facile superavit foeminas, Sconaeque sepulta est, uti vivens cupiverat, anno ab incarnatione verbi divini millesimo centesimo trigesimo secundo, regni autem Davidis septimo. Matilidis autem coniugis charissimae decessu, David, multum dolens, nullas deinceps contrahere volens nuptias, primam uxore fidem ad mortem usque servavit. Dum in hoc statu Scotorum res essent, Matilidis Henrici Bellicleri Anglorum regis filia, defuncto marito Henrico quarto romanorum imperatore, in Angliam ad parentem rediit. Nullam enim ex illo prolem susceperat. Verum ubi primum advenisset, Henricus rex pater eius, indicto conventu generali, omnem nobilitatem in verba filiae iurare adegit. Sed ut quamprimum nepotes subi procrearet, viro eam collocare statuit. Neque ei ad id e natione Anglorum quisquam plaecebat, ne bella inter se perpetuo gererent, caeterum Gaurudio Plantaginet viro nobilissimo Andegaviae comiti despondet. Nec multo post conceptus est filius, Henricus vulgo imperatricis dictus filius, isque postea Anglorum rex creatus.
spacer 56. Eisdem temporibus Robertus Normanniae dux absque liberis decessit. Quamobrem Normannorum imperium ad Henricum Bellumclerum fratrem pervenit, nec is diu secundu fratris mortem in humanis fuit, correptus calida febre. Mortuus vero est anno salutis Christiane supra millesimum centesimo trigesimo quarto. Turbata extemplo universa respublica in Anglia. Nam imperatrix id temporis in Andegavia cum marito Gaufrido graviter decumbente detinebatur, filio quem ex eo procrearat vixdum duos annos nato. Itaque Stephanus Boloniae comes nepos ex sorore Henrici Bellicleri, ubi destitum regnum videt (nam Robertus, cui regni tutela fuerat commissa fato quoque raptus decesserat), contracto exercitu in Angliam ad regnum occupandum quam potest celerrime traiicit. Primum velut per cunciculos regnum invadens, administrationem modo Angliae postulat quoad matura regio puero aetas advenirent, quod quia aequum proceribus visus est petere, haud gravata ab eis obtinuit. Igitur, arcibus quibusdam castellisque in custodiam acceptis, praesidio ea suo firmat ac paucis post diebus, suffragantibus nonnullis, regium nomen assumit, indictoque consilio publico ac convocatis proceribus omnibus, in verba illos sua iurare compellit. Ac ne quid deesset quominus omni ex parte regiam authoritatem ostentaret, legatos in Scotiam mittit ad Davidem regem, qui eum primo quoque tempore ad se accirent ut Cumbriae, Northumbriae, Hundintoniaeque nomine se beneficiarum fassus fidei iuramentum praestaret, quique, si imperium suum aspernaretur, illi continuo bellum indicerent.
spacer 57. David, haud inconstans in fide semel promissa, respondet Matildi se nuper fidem dedisse ac sacramentum praestitisse, nec iustum esse, eo violato, novum ipsi dare, velleque veteri potius fidei stare quam novis applaudere invasoribus. Quae ubi relata per legatos Stephano fuere, incursionem confestim Angli in Northumbriam, quae Scotorum tum erat, foedantes cuncta incendio ac depraedationibus faciunt. Nec iniurias illas Scoti devorant, aut uti imbelles tolerant, non ita multo post illata Anglis haud impari clade. Insequente autem anno Scotorum exercitus Merchiarum, Mentethi Angusiaeque comitibus ductoribus, in Angliam irrumpunt. Quibus obviam processit Clocestriae comes cum ingentibus copiis. Ad Alertoun acerrime concursum tradunt, multis utrinque caesis, maiori tamen Anglis numero, necm inori captis, praesertim nobilibus, cum ipsorum ductore Clocestriae comite. Ita Stephanus, quum se amissa in praelio bona nobilitatis parte, bonaque capta, tutari regnum arbitraretur non posse nisi captos redemisset, remisso in perpetuum omni beneficii iure quod Anglo rex Scotorum ob Cumbriam Northumbriamque debebat, suos recepit. Sed uti per vim regnum occuparat, ita non sine iniuria possidere in animum inducebat. Nam facti paulo post poenitens, contractis rursum omnibus quas potuit copiis, Northumbriam recuperare parat. Unde collecta ad eorum adventu tumultuaria manu, vim Scoti prohibere nituntur, commisso autem praelio inferiores evadunt. Nec tamen erat magna ea clades, nam levibus quibusdam praeliis, iniuriam prohibentes magnam, parte aliquanta Northumbriae cessere quae ab Anglis statim a victoria fuerat occupata. David, ut bello finem aliquem quamprimum imponeret, consultius ratus aut omnibus viribus Northumbria Anglos pellere aut honeste occumbentem in totum cedere, per omnem Scotiam milites scribi iubet, maximumque exercitum contrahi.
spacer 58. Sed non ita multo post Turstanus archiepiscopus Eboracensis Marchenium (nunc vocant Roxburgum) ad regem pacem petitum accedens, impetum illum remoratus est, trimestribus impetratis induciis, ea tamen lege ut Angli Northumbriam filio suo Henrico cederent. Quae postquam ab Anglis non servari David cognovit, impetu repentino in eos qui Northumbriae partem obtinebat facit, magnaque caede afficit. Qua calamitate suorum audita, Stephanus, collectu protinus exercitu, Roxburgum usque penetrat. Verum, nunto allato non omnes secum consentire nobiles, retrorsum, nulla re digna peracta, rediit. Sed anno qui illum sequutus est vera pax agi coepta, rem inter se disceptantibus archiepiscopis Cantuariensi et Eboracensi cum episcopis Glasguensi, Aberdonensi et sancti Andraeae. David quidem se in Novo Castro continebat cum nobilitate Scotica, Stephanus autem cum suis proceribus Dunelmiae eventum rei expectans. Pax tandem inita, annitente maxime Maltide Eustathii Boloniae comitis filia, Angliae regina, Davidis nepte ex sorore Maria. Caeterum pax his facta conditionibus, ut Northumbria Hundintoniaque Henrico Davidis filio velut iusto haerede iure materno cederent, Cumbria antiquo iure Davidis maneret, pro illisque Henricus Anglo sacramentum daret.
spacer 59. Pace itaque hoc maxime modo stabilita, Stephanus in Cantium abiit, in Cumbriam David, ibique Carleolum novis moenibus arceque munitissima firmat. Haec tribus regni Stephani annis acta, quarto deinceps anno imperatrix quondam Matildis (nam id nomen etiam tum retinebat), ingentibus contractis, partim ex Gallis, partimque ex Anglis quos sibi faventes habebat copiis, Henrico filio impubere adhuc cum Gaufrido patre in Andegavia aegro manente, in Angliam traiicit ad regnum sibi per manus a patre traditum recuperandum. Primo statim adventu comes Cestriae Radulphus egt Robertus comes Clocestriae cum suis clientibus ad Matildem venere, reliquis omnibus Anglis Stephano adhaerentibus. Longum id bellum varia saepe fortuna pugnantibus fuit, atque in quardumdecimum extractum annum. Interim, adulto Henrico Matildis filio Elienoram Wilhelmi Pictavensis filiam Pictivae et Cenomaniae ducatusque Turonensis haeredem in coniugem accipiente, bellum renovatum iri videbatur, nam a matre accitus ingentes copias secum in Angliam deportavit. Iamque res ad extremam Anglicanae gentis perniciem spectabat, suis inter se viribus concurrentibus in mutuam occidionem Angliae incolis, quum malum id perspicientibus providis quibusdam viris composita inter eos pax est hac quidem lege, ut in partem regni Henricus in praesens acciperetur et, defuncto Stephano, regnum totum reciperet. Caeterum Elienora antequam eam Henricus uxorem duxisset Ludovico iuniori regi Francorum iuncta fuerat, ab eoque nimia causante propinquitatem repudiata, sed ubi eam primum Henricus duxisset mox ex ea caeteros inter liberos susceptus Richardus, post aliquot annos paterna haereditate Angliae regnum, ducatum Normaniae, Andegaviaeque etg Vasconiae comitatum accepit, et a matre Pictaviam, Cenomaniam, et Turonensem ducatum.
spacer 60. Dum illa gererentur in Anglia, Henricus Davidis regis unicus filius, maximo omnium moerore, fato perfunctus est, tribus, ut antea dictum, filiis adhuc impuberi aetate relictis. In Calco abbatia opera patris extructa sepultus, anno incarnationis Christi centesimo quinquagesimo secundo supra millesimum. Erant in hoc viro spectatae virtutis signa plurima, quamobrem ab Anglis non minus quam a Scotis desideratus. Spem enim de se optimam omnibus gentibus praebuerat, moderatissimum se ipsis regem, ubi regni administrationem accepisset, exhibiturum esse. Quamobrem vulgo credebatur non minori animi motu eam fortunam laturum Davidem quam superioribus temporibus Henricus Bellusclerus rex filiorum interitum pertulerat. Verum, praeter quam quod disisimilis huius casus multoque acerbior tot filiorum uno tempore tempesta maris accepta clades nulla prope posteritas spe relicta (neque enim ad eam diem Maltidis imperatrix peperat), David longe fuit animo fortiore, rerumque humanarum (optime videlicet a parentibus institutus) peritiore. Quicquid enim voluntate fieri divina cognoscebat, id non modo malum non esse, sed etiam ab eadem divina providentia ad bonum aliquod destinari animo suo persuaserat. Relicti etiam tres filii filiaeque totidem numero Henrici filii, deficientem posteritatem abunde fulcire potuerunt. red Attamen concursus unique amicorum e tota Scotia ad illum fiebant, quos non minus devinctos sibi, eximia quadam morum dexteritate, quam si fratres essent effecerat. Nobiles quoque universi ipsum pene tanquam parentem optimum venerantes, ubi primum Henrici mors pervulgata fiut, omni studio ad illum convenere consulaturi ac levaturi dolorem quem illum concepiise, ut verisimile erat, rebantur. Verum plus oratio ipsorum consolatoria prae se ferebat doloris quam illius quem consolaturi venerant responsio.
spacer 61. Quamobrem, inspecta eorum sedulitate, David convivio omnes magnificentessimo excepit, nullum prae se luctum ferens, quumque esset iam cibo fames exempta, quo tempore maxime laetis sermonibus convivia exhilirari consuevere, facto manu silentio huiusmodi verbis ipse illos ultro consolari aggressus est. “Quanta sit vestra adversus me fides, et quam sedula mei vos cura tangat, etsi antehac saepius expertus sum, hodierno tamen die primo fructum cepi longe uberrimum. Siquidem nunc penitus animos vestros perspectos habeo, qui perinde atque filiorum vestrorum aliquis occidisset lugetis, et me quem filii obsequentissimi immatura morte afflictum existimatis, consolatum eximia cura vestra laboribusque ingentibus venistis. Verum, ut super ea re gratiarum actiones ac relationes in aliud differamus tempus, quo vobiscum liberius agere atque opportunius licebit, nunc satis sit me confiteri quicquid usquam habeo terrarum, et quicquid ipse sum, totum me vobis, animum pariter et corpus debere. Caeterum quod ad eam rem attinet, quamobrem huc ultro omnes humanitatem erga me vestram ostendentes advenistis, paucis accipite. Ita me parentes mei, quos pro divis habeo coelosque virtute sua penetrasse et fructum laborum nunc pulcherrimum accipere confido, ab ineunte aetate et a teneris unguiculis instituerunt, sicque docuerunt uti Deum, horum quae videmus omnium sapientissimum creatorem atque eorundem guberantorem providentissimum, summa semper veneratione colerem, nihilque fieri ab eo frustra existimarem quod non summo suo et imperscrutabili consilio in usum aliquem bonum disponeret dispensaretque. Itaque meditanti mihi praecepta parentum meorum noctesque et dies recolenti atque ea quaecunque fiunt adversa, secunda, prospera, felicia, omnia aequo gratoque animo amplectenti ac in meliorem interpretanti partem, principio faciliora quam caeteris solent evenerunt et afflixerunt minus. Sed consuetudine roborato atque ad omnia adversa firmato, non modo non gravia acciderunt, sed etiam iucunda atque expetenda.
spacer 67. “Neque enim leviter me in his rebus exercitari contigit. Vidi enim patrem meum vel hac luce mihi chariorem, nec minus universo huic populo utilem quam desideratum, nec tamen eum amor populi aut suorum ab illa fatali necessitate asserere potuit. Cognovi matrem (ut de me nihil dicam) orbi etiam terrarum ob singularem probitatem conspicuam, eadem hac fatorum via tandem ingredi vel sponte sua coactam. Nonne fratres meos omnes et mei amatissimos et mihi suavissimos, atque uxorem meam mortalium omnium multo charissimam morte succumbere necesse fuit, eiusque durum, ut aiunt, perferre iugum? Ita profecto se res habet, neminem adhuc contigit illius ingruentis declinare impetum, omnes aeque illi semel vitam hac debemus, sed id nobis grato accipiendum animo, quod benevolentia nobis divina largita est, ut immortales omnes essemus nisi nos ipsi vitiis, velut morbis contaminatos aeternae morti adiudicassemus. Quamoberem iure mihi gaudendum potius existimavi quod singularis Dei favor talem mihi filium largitus est, qui omnium hominum iudicio dignus est habitus, quem praesentem amaremus et nunc absentem desideraremus. At nunquid hoc magnopere dolendum agerrimeque ferendum, quod is cuius ille erat, quique cum nobis mutuo dederat repetiverit, atque id quod suum est receperit? Nam quae iniuria est, quod tu beneficio meo aliquando possedisti, si id mihi reddi cum libuerit postulem? Neque illo me diu cariturum spero, se perinde nos atque optimamus, divina prosequetur clementia. Brevi enim me supremi illius regis imperio evocatum iri confido, ac in coetum illum coelestium ad parentes meos ac fratres filiumque ac coniugem evolaturum, ubi illos longe alios quam hic eos cognovimus effectos comperiam. Itaque ut mihi repetere idem liceat, oppido laetor me superna id assequutum gratia in filio, ut spe certa illum eo pervenisse credam quo nos omnes pervenire obnixe votis optamus omnibus, annitimurque viribus ut dum illud veniet tempus quo animae nostrae ex his corpusciulis velut e carceribus emittendae sunt, dignae inveniantur eo consortio in quo illum perbeate iam agere pie confidimus, nisi adeo nos invidos quispiam existimet ut eam ob causam nos dolere arbitretur, quod in his adhuc sordibus immersi atque involuti haereamus, hisque spinis impliciti, quas ille iam curis omnibus expeditus evaserit. Quin potius vestigia eius atque aliorum sanctorum sequentes in hoc dies noctesque invigilemus ut eo superis bene fortunantibus evadimus, quo illum auxilio divino ac virtute sua pervasisse pie arbitramur.” Hs dictis ac gratiis deinde Deo ob munificentiam ipsius solleniter peractis, convivium solutum est, omnesque de regis ingenti sapientia in stuporem rapti, in suam quisque domum abiere.
spacer 68. Inde Malcolmus puellus nagtu Henrici filiorum maximus per Scotiam omnem circumductus a Duncano Fifae comite aliisque primoribus regni princeps declaratus est, omnibus in eius verba iurantibus. Wilhelmus autem proximus aetate filius ducibus iisdem Northumbriam petiit, ubi praesentibus illius regionis primoribus est comes nominatus. Post haec David rex Carleilum adiit, eodemque Henricus imperatricis filius, Matilde matre instigante, advenit et eques auratus ab illo factus est, dato iureiurando nunquam se Scotorum regno Northumbriam, Cumbriam, Hundintoniamque adempturum. Eaque paulo antequam in societatem regni Angliae admissus erat Henricus acta sunt. Nec ita multo post morbo quodam gravi correptus est David eidem ad finem usque vitae adhaerente. Itaque quum iam vitae terminum adesse sentiret, quoad aliquid virium supererat, totum se pietati tradidit. Nam indignum se reputans ad quem corpus Christi deferretur dum ipse ad templum accedere adhuc posset, inter duos sacerdotes medius debilitatem eius sustinentes sublevantesque ad templum cum ingenti cordis humilitate processit, cumque iam in templum pervenisset, peracta re divina sermonem ad suos ac circunstitentes habuit de pietate in Deum, quam beneficus et salutaris ipsum colentibus et illis conviventibus esset, ut non modo in praesenti vita suos cultoribus praemia largiatur magnifica, sed etiam post hanc vitam certo sperare faciat illa quae omnem humanum captum excederent longissime. Quo peracto in genua procedens et ardentibus aliquandiu precibus Christum dominum, venerabile eius corpus integra fide synceraque devotione suscepit. Inde in cubiculum reductus, convocatus primoribus, nepotes suos illis iam extremo commendavit, datoque singulis osculo, ut publicam semper utilitatem tuerentur precatus est, deinde, commendata Deo anima sua, mox obticuit, feliciterque migravit. Sepultus vero est Doumfermilem in regio parentum sepulchro, addito insigni monumento, anno ex quo regnum susceperat nono supra vigesimum, qui erat salutis humanae millesimus centesimus quinquagesimus tertius.
spacer 69. Quantus hic vir fuerit, quantumque omnibus ornatus virtutibus satius esse ducerem silentio praeterire quam paucis dicere, propterea quod ubi pauca narrantur, caetera vitio scriptoris aliquo omissa videri possint. Caeterum unum me res ipsa supra omnes eius virtutes ac singularem in pauperes misericordiam haud reticere sinit, quod prudentia admiranda sic aulam suam gubernarit ut quod apud omnes corruptissimum est, quodque omni vitiorum genere scatet, cura sua et exemplo non modo purgarit et ab apertis prohibuerit flagitiis, sed etiam in omne genus virtutis exercuit. Non illic impudicum verbum ullum ex ore cuiusquam audiebatur, non lascivus motus oculis occurrit, non compotationes ac commessationes ebriosorum crapulosorumque manduconum apparebant, nulla in domum corruptela unquam admissa, nemo flagitiosus illic delitescere potuit. Casta ac pura ubique omnium oratio, extra sermonem familiarem nil nisi pium inter se conferentium. Sobria et continens vitae omnis conversatio, nullae unquam rixae, nullae querelae, mutuo inter se omnes velut fratres amore prosequebantur, mutua inter se officia comiter deferebant. Itaque non monasterium ullum tanta concordia tantaque religione conspirat ut illius familia ac regia, charitatis vinculis atque reliquis omnibus virtutibus connexa devinctaque spectabatur. De reliquis autem vitiis, ut de superbia, fastu, contemptu, deque illis contrariis virtutibus humilitate, obedientia, et id genus aliis dicere multa non nunc habeo, quod sine mutua charitate concordiaque nullae virtutes consistere valeant, nec rursum, illis vigentibus, vitiis uyllis queat ese locus. Aliorum ea cura sit singula perscribere, qui vitas illustrium virorum decantandas sumpserunt. Mihi satis est, idque meum esse officium reor, res gestas describere ac carptim utcunque regum nostrorum mores ad aliorum imitationem delineare.
spacer 70. Regnante Davide, eruditione insignes aliquot vir claurerunt. Richardus a Sancto Victore Scotus natione, ordinis divi Augustini apud Parisios, ubi et sepultus, monachus, cuius opera atque eruditionem notiora arbitror quam ut hic multum sint commendanda. Petrus item Longobardus Sententiarum scriptor, episcopus Pariesiensis, cuius omnimodam sacrarum literarum scientiam testatur opus ab eo conscriptum Sententiarum, omniumque tritum manibus. Refertur et a quibusdam in hanc aetatem Gratianus, qui patrum decreta scite red in unum collegit volumen.

Perge ad librum XIII