Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.
Panurgus Theaginem, qui ex Aristobuli famulo confosso, sed necdum mortuo, scelus Basilindi intellexerat, vafre eludit, ac moribundum famulum impie necat.
PAN. Occidimus omnes. Mico, patebunt doli.
565
Redux ab Orco vile mancipium indicat,
Teque, Basilinde, caedis auctorem canit.
O lenta sica! Vulnus o nimium leve!Diducto medio cipario, cernitur famulus moribundus in lecto cum Theagine astante colloquens.
Occisa res est. Sceleris exponit modum
Theagini.
THEAG. Basilindus hoc ausus nefas?570
Quid monstra narras? Certa stat dictis fides?
FAM. Quam vita summis excidens labris probat.
THEAG. Aeterne superum rector, hoc lentus vides?
PAN. Quod hic stupesco? Est aliquod audendum nefas.Hic se poenitentem fingens quasi non viso Theagine ita tamen, ut videatur, medium theatrum deiecto vultu obambulat.
Quae terra, quis me pontus excipiat reum
575
Sceleris nefandi?
THEAG.Fare, quod scelus gemis?
PAN. O spes superstes, et unica imperii salus,
Miserere, princeps. Saeva Basilindi manus
Aristobulum stravit, et regno imminens
Dirus Thyestes torsit in fratrem scelus.580
Ora scelerata mortis impulsus metu
Hucusque pressi, sero nunc facti pudet.
THEAG. Non segnis audit suppolicum preces Deus.
Lachrymas coerce; respuit nunquam suum
Virtus clientem.
PAN.Pessimum abiuro nefas.
585
Proceres per omnes scelera Basilindi cane.
Vox perduellem nostra damnatum dabit.
PAN. Testis pudendum geminus evincet scelus.
Adibo proceres, omnia sub auras feram.
Tu cruda miseri vulnera interea fove.590
PAN. Sedulus amica vulnera fovebo manu.Exit Theagenes. Ipse solvit sub genu fasciam.
Suaviter amica fascia elisas premens
Fovebo fauces. Fare, num spes est super
Tibi nulla vitae?
FAM.Nulla.
PAN.Quam lente micat
Moribunda vena! Patrium nunquid polum595
Et supera regna corde nunc toto expetis?
FAM. Huc aegra fertur anima.
PAN.Ne metue, tuam
Minimum est quod animam reddere beatam potest.
Mortalitatis vinculo exutus gravi
Patriam perennem serica scandes via.600
Fascia tollit, quam collo aegri circumdat.
Effare, molle num placet lethi genus?
FAM. Ah pereo! Scelus! Oh!
PAN.Ut video parum placet.
Hac tamen eundum est. Scelera tu demum cave,
Redux ab Erebo, Stygius ut testis probes;
Habet. Peractum est. Temet in pedes cito.605
Theagenes dum Basilindum apud proceres accusat, ipse a Panurgo de caede Aristobuli falso accusatus in vincula coniicitur. Basilindus rex ab omnibus salutatur.
NEOB. Meliore fato scande fraternum thronum,
Basilinde, ferus expendat ut capitis minor
Supplicia scelere digna Basilius.
ANDR.Polum
Testor labantis columen imperii novum,
Basilinde, stabis. Perfidam siquis manum610
Fratri scelesto tendat, hoc ferro cadet.
PHIL. Subsidat ira, melius emoto videt
Animus furore. Falce ne rigida metat
Libitina regem, ni prius reum canat
Astraea.
BASILIND. Coelum clamat et tellus reum,615
Et adhuc tueris? Nemesis ultrices dum
Cessare poenas queritur.
THEAG.In caput tuum
Lentum tonantis fulmen haec queritur dea.
Fraterna proceres sceptra Basilindo datis?
Cuius nefando scelere prostratus iacet,620
Quem flemus omnes, impio cuius dolo
Basilius aeris onere sub iniquo gemit.
BASILIND. (Tacite.) Periimus. Astus patuit. Audacem decet
Praeferre vultum. / O insolens linguae probum!
Mene innocentis regiam letho domum625
Maculasse clamas! Semper o verae comes
Invidia laudis! Magne divorum parens
Hominumque rector, quem vides sontem feri,
Imoque flammei merge Phlegetontis vado.
NEOB. Theagenes sat sanus est?
THEAG.Quis
630
Effatuat, o Neobule? Basilendi manus,
Tractare nobile quam iubes sceptri decus,
Aristobulum stravit. Haud dubia cano.
Gemino revincam teste, quem facio, reum.
Adsit Panurgus. Vulneribus et qui tuis635
Fossus satelles praestat etiamnum suo
In morte medio, quam decet, domino fidem.
BASILIND. (Tacite.) Me vox necavit ista. Caucasaeum gelu
Venas oberrat. Vivit in poenas meas
Tam vile terrae pondus? O pigram manum!640
NUNCIUS Frigida reliquit membra, cum letho diu
Luctatus animus.
THEAG.Nempe languentis scidit
Megaera crinem, pastus ut gremio suo
Hic pugil Averni scelere congeminet scelus.
Perierit iste. Sat impios domini dolos645
Hic prodet auctor.
BASILIND. (Tacite.)Consciae mentis pavor
Animusque culpa plenus, immani sinum
Verbere fatigat.
PAN.Dextram appello tuam,
Neobule, tuto liceat authorem necis
Prodere paternae. Livida Panurgum licet650
Fortuna miserum finxit, haud vanum tamen
Iniuriumque finget.
NEOB.Incolumen chalybs
Praestabit iste, caedis infandae refer
Fabrum execrandum.
PAN.Caedis infandae faber
Dirique structor criminis Theagenes. (Resiliunt omnes.)655
Aristobuli, regio armatus stylo
Hausit curorem.
NEOB.Fictus hoc morum rigor,
Hoc nix serenae frontis occultat nefas?
ANDR. O vita mendax!
THEAG.Ultimas procul fugam
Fides in oras carpsit, ambitio, dolus660
Erebroque vacuo emissa vitiorum cohors
Incubuit aulae.
BASILIND. (Tacite.) Gaudio exultant fibrae.Mentientem confirmat vulto oculoque Basilindus.
Animose Ulysses.
PAN.Efferi at patuit adhuc
Pars quota facinoris? Fraudis invidia suae
Mox innocentes onerat, ac praesens mihi665
Lethum minatur, regis in fratrem scelus
Transferre ne profitear. His puerum quoque
Mortis propinquae tentat incassum minis,
Minasque precibus miscet. At recti tenax
Perstabat ille, donec effoso sinu670
Stridere sensit vulnus, et letho obrutus
Veram curore praetulit et animo fidem.
BASILIND. Quis barbarus, quae Phasida aut Tanaim bibens
Gens iuris experis ausa tam ferum scelus?
THEAG. Nunc, pater Olympe —
ANDR.Bubo funerea sile.
675
NEOB. Cito perduellem ferreus domet rigor.Panurgum seorsum manu plaudit.
BASILIND. O auree puer! Ungue Tartareo meum,
Neobule, nomen rodat ut livor vides.
NEOB. Sedebis alto testor in throno.
ANDR.![]()
Fremat
Cum Dite quamvis tota furiarum cohors.680
Inferuntur insignia regia singula a singuilis pueris, offerendi officium praestante Neobulo.
NEOB. Regale pondus dextra, Phaeniceos gerat
Humerus amictus, stemma gemmiferum caput.
Basilindus orbem, fratre deiecto, regat.
OMNES Basilindus orbem, fratre deiecto, regat.Exeunt omnes nudo capite cum pompa, Basilindus ultimus.
CUSTOS Amore, princeps, vincor, informi manum
685
Nexe expedimus regiam. Hinc liber fuge.
BASIL. Rubebis ostris iuro, si tantum polus
Fortunet ausum. Propius huc turmas movet
Me regio indignatus eiectum throno
Anaximander, si qua sors miseros iuvet.690
Haec castra meditor fratris ulturus dolos. (Exit.)
Basilindus fit certior de fuga Basilii et adventu Anaximandri cum exercitu ad eundem regno restituendum, contra quos et ipse suas copias emittit.
BASILIND. Regna, triumphas, summa votorum tenes,
Basilinde, Vixdum mentis inflatae capit
Pectus tumores. Gaudiis rumpor meis
Ut dirus imo Tartaro erumpens vapor695
Celsum cruenta grassor ad solium via.
Iuvat, iuvat iam crimine rubentem meo
Videre mundum, decore purpureo iuvat
Spoliasse vel fratrem. Iuvat stratum mea
Aristobulum fraude. Basilindo cruor,700
Cruor ille puri cordis hoc ostrum dedit.Intrat Aristobuli umbra manibus cruore oppletis.
Cohorret animus, membra quatit ingens pavor.
Hiatne mundus? Monstra tellure obruta
Hic revomit Orcus? Repete Tartareos specus,
O umbra mortis filia, Megaerae nurus.705
UMB. O sanguisuga! Stirpis o probrum tuae!
Cruor hic tonantis vindicem armavit manum.
BASILIND. Aristobule, vincis. Admisi nefas,
Fateor, quid ultra territas? Procul amove
Vultus tremendos, sanguine exuror tuo.710
Haec pretia diadema sceleribus emptus tulit?Intrat festinans Panurgus.
PAN. Basilinde, fuge. Super omnis in fuga est salus.
BASILIND. Aliosne lemures Stygius evomuit lacus?
PAN. Styx tetriores alia nunc manes vomit.
Carcere recluso frater arripuit fugam.715
Tibi procellam ferream ultor admovet
Anaximander principem ut amicum throno
Reponat.
BASILIND. Aures vulneras, mentem eripis
Strix ominosa. Mille me flagris secant
Furiae cruentae. Natus an patri comes720
Fugam capessit?
PAN.Alter hunc clusum premit,
Theagenemque carcer.
BASILIND.Evinctos cito
Retorta nodis brachia, huc nostro trahe
Eviscerandos chalybe. Neobulum huc quoque
Et Andronicum siste.
PAN.Praevertam Notos.
725
BASILIND. O viperino sanguine ambitio sata!
Materna dente quae venenato exedis
Viscera, medullis sentio hanc imis luem.
Sed sero nimium sentio. Hinc saevus timor,
Hinc odia, desperatio et demens furor730
Exulceratum pectus in partes trahunt.
Tanta, Basilinde, scelera nequiquam patras?
Sic fraudulentus periit incassum labor?
Pereat parum interest, remolitus simul
Peribit orbis, regna cum populis ruam.735
Eatur, arma, flamma, Tartarea lues
Et quicquid ingens volvit in sinu furor
Paratur hosti.Intrat Neobolus et Andronicus et in duo in catenis cum Panurgo.
Rebus extremis opem
Fer, Andronice. Fratris excitus dolo
Anaximander fulminat in armi. Huic740
Basilindus urbe elapsus adiunxit latus.
Age, Neobule, ferreas vindex trahe
Sub signa turmas. Patris innocui cruor
Nobile favilla pectus ultrici coquat.
Communis et quodcunque Mavortis furor745
Statuet in acie huc nuncius citus advola,
Ut haec Averni pignora agnatas prius
Mittam sub umbras quam iugo insulter meo.
Exasperati fratris hostili manu
Ambigua vulgi studia componam domi.750
ANDR. Peracta mandas, vota praeverti tua.
Stat tectus aere miles et ferri seges
Itura in hostem.
NEOB.Excubat in omnem tubae
Caterva sonitum densa.
THRAS.Degeneram procul
Fuga timorem. Hoc ense Basilius cadet.755
ANDR. Manus Andronici victimam hanc Erebo sacrat.
NEOB. Aristobuli filio debet suam
Tyrannus animam. Haec palma Neobulum manat.
BASILIND. I magne ductor, studia fortunet polus.Exeunt omnes prater Basilindum, qui se medium inter captivos locat armatus duobus pugionibus.
Vos hinc et illinc latera cingetis mea,
760
Devota Diris capita.
THEM.Ridemus tuas,
Tyranne, furias, mortis optamus manum.
BASILIND. Dabitur quod optas. Lucis invisae moras
Haec nitida rumpet sica, magnanime pugil!
THEAG. Spectat tyrannos ultor e caelo Deus. (Exeunt.)765
Victo Basilio Basilindus se victum credens Themistarchum et Theagenem peremit, ad id ipsum a Neobulo paternae caedis ulciscendae avido in errorem inductus, ex quo etiam errore fit ut et ipse Basilindus dignas sceleribus suis poenas expendat.
Pugnatur extra scenam cum tubis timpanisque et strepitu armorum, ita tamen ut a longe videantur audiri. Intrat a latere Andronicus et haec auditoribus.
ANDR. Anceps Gradivus cuspide ambiguo minax
Circumerrat acies.Redit in pugnam. Intrat Neobulus ab altero, pulvere foedatus et sudore, et sic auditoribus.
NEOB.
Instat heu! Quanta furens
Basilius ira, decoris amissi memor
Victore latum limitem ferro secat.
Anaximander dexterum cornu premet.770
Haec ala fluitans strenuum poscit ducem.Exit iterum pugnatur<us.>
ANDR. Premetur hostis; terga nudavit, feri.
Haec ipse a longe audita voce, nec bene distincta. Tum omnes clamorem raucum
tollunt.
BASILIND. Horrendus aures pulsat exangues fragor.
Magis magisque terror armorum ingruit.
Variam tremisco sortis infidae rotam.775
Vincat tyrannus. Testor infernum Iovem,
Si quid paterni sanguinis hic habet puer,
Aget triumphum sanguine cruentum suo.Intrat denuo umbra Basilindo soli visa.
Quid ora terres rursus et diros mihi
Minaris ungues, umbra feralis?
UMB.Vocat,
780
Suprema lux te Tartaro ad poenas vocat.
BASILIND. O gravis Orco vita! Sic Stygiis reus
Addicor umbris vivus?
NEOB.O iustum polum!
Intrat Neobulus, qui visis duobus hisce sub ictu, admonitus eorum vitam aut mortem suo responso pendere, rem statuit mentiri, victum se caeterosque allaturus. Itaque quasi pavens et anhelus ad Basilindus stricto gladio accurit.
NEOB. Sic statuo. Saltem nullus eripiet mihi
Hos casus hostes. Error hos perdet brevis.785
BASILIND. Fare, Neobule, summa quo stat res loco.
NEOB. Basilinde, fuimus. Victor hostilis globus
Impendit urbi. Dum brevis sinit mora
Perimantur hostes. Bina pro multis luant
Nefanda poenas capita.
BASILIND.Lethifera manu
790
Dimitto vulnus. Ditis inamoeno specu
Ducite triumphos. Manibus sacri meis
Debita praeite iusta. Sic placo Stygem.His confossis de solio desilit, suum latus dat Neobulo feriendum.
Hostes peremi, nunc tuas partes age.
NEOB. Errore praeceps rapieris.
BASILIND.Erroris gravis
795
Sine te periclo liberem.
NEOB.Audi quae cupis.
Hiat Neobulus iam iam faustum nuntium, et rem totam ut erat indicaturus, cum ita praeceps et verba eius premens tempus demit, ipsique obstrepit.
BASILIND. Audi prius quod horreas. Diri fabricam
Sceleris, paternae caedis artificem vides.
NEOB. Hem! Quid ago? Ficto crimine accersis necem.
Caedis paternae vindicem agnosco manum.800
BASILIND. Testor tonantem <et> (quodque Basilindum magis
Iurare fas est) testor umbrarum chaos,
Aristobulum haec impia peremit manus.
NEOB. Potuisse tantum vix adhuc credo nefas.
Tu summe rector coelitum ad Averni ultimos805
Adige trisulco fulmine hoc caput lacus,
Scelus hoc inultum dextra si petitur mea.
BASILIND. Neobule, quid moraris? En patuit sinus.
NEOB. Refugit animus regios ferro sinus
Violare; vinctas forte si manus gerens810
Sic flagitaris lucis abrumpi moras,
Audaciori vulnus infligam manu.
BASILIND. En vinciendas porrigo promptus manus.
Necte, Neobule, fortiter.
NEOB.Digiti tremunt.
Neobulus trepidationem ac pavorem ostentans manus a tergo collectas fortissime funicula quadam constringit, tum gladium educit.
BASILIND. Nunc alligantur brachia, bipennem moror.
815
NEOB. Ictum moraris, impie? Invito tamen
Ferrum, tyranne, faxo recipias sinu.
Mihi iam coactus, quas velim poenas dabis.
Ruina laetis gravior e rebus venit.
Tua vicit acies. Hostium pulsi globi820
Captusque frater. Audin’ ut plaudunt tubae?
Audisse satis est. Impia victoria
Nunquam frueris.
BASILIND.Parce, da spatium breve.
NEOB. Non sceptra si Caesaria, non gazas Mydae
Si dederis omnes, vel brevis puncti moram825
Emas, tyranne.
BASILIND.Dexteram per ego tuam,
Per infulam te regiam et regni decus,
Tua quod superbo vertice imposuit manus,
Parce, Neobule. Quamque nullius pedes
Sensere dextram supplicem, hoc rigido sine830
Nodo exsolutam pedibus accedere tuis.
NEOB. Iam poena mors est, perdere iniustum iuvat.
BASILIND. Lingua praeceps lingua! Momentum unicum
Modo tacuisses, sceptra fundasset mea.
NEOB. Nunc cum recusas, cum doles, plagam inferam.835
BASILIND. Scelus expiare liceat.
NEOB.Aeternum lues
Sub Styge scelus. Te vulnere hoc, Theagenes,
Aristobulus et Themistarchus premet.
Tecum furores, funera et pestes trahe.Cedens toto theatro Basilindus a Neobulo gladio urgetur, auditisque sibi plaudentium in limine vocibus iam iamque prodituris indignatus occiditur.
Cognito Basilindi nece et scelere, reliqui in mutua caedes ruunt. Philocrates ambitionis mala solus ex omnibus superstes colligit.
Breviter Andronicus, Thrasymachus et caeteri, militesque cum cruentis gladiis triumphabundi pompa magna intrant.
ANDR. Plaude Basilinde, sceptra securus tenes.
840
THRAS. Io triumphe! Sceptra Basilindus tenet.
NEOB. Heu Andronice!
ANDR.Quid gemis?
NEOB.Super astra […]
Basilius auras?
ANDR.Turpe detractum iugum,
Uterque rex occubuit.
NEOB.O sacrum nefas!
Scelus o pudendum! Saevus innocuam furor845
Mactavit hostiam. Istic Avernali satus
Furia tyrannus funere cruento meum
Aristobulum mersit. Istic fratrem suum
Unaque totum messuit regnum.
ANDR.Stupor
Attonuit animum.
PAN.Ergone Basilindus periit?
850
NEOB. Dolos fatentem, et voce damnatum sua
Hunc immolavi manibus functi patris
Plutone dignam victimam.
PAN.Agnosco scelus
Dignum Panurgo. Sum nocens, nixus meo
Basilindus astu clade funesta inclytam855
Excidit aulam. Ausum esse nec scelus hoc piget,
Sic perdidisse. Nunc meas damno manus.Inferunt corpora duorum regum lugubre pompa et per theatrum circumferuntur, flebiliter tubis canentibus.
ANDR. Lugubria videri spectra!
NEOB.Reliquias ducum
Cerno innocentum? Proh cruentatum caput!
Basilius hic est? Tantus huc cecidit decor?860
ANDR. Nunc fulmen ultor libret e caelo Deus
In me vel istos. Castus hic regum cruor
Nos damnat omnes. At tuum ego saltem caput
Regi litabo. Morere, detestabilis
Hecates ephaebe.
PAN.Oh! Pereo.
Distracto in occidendo Panurgo Andronico, Thrasmachus ex improviso Neobulum frustra se defendere conantem gladio occupat post siparia recedentem.
THRAS.
Basilindo, puer,
865
Te macto.
NEOB.Mene, proditor?
ANDR.Thrasmymacheque
Feris, cruente lanio?
THRAS.Basilindo hostiam
Immolo.
ANDR. Lacerto senties quantus meo
Vibretur ictus.
THRAS.Tela centenis vibret
Manibus Typhoeaus in gygantaeos lubens![]()
![]()
870
Ibo furores. Oh! Reus in Orcum trahor. (Uterque occiditur.)
ANDR. Ignosce, Basili, Parcat erranti Deus.Aperta omni scena Aristobulus cum Neobulo languens caput in paterno gremio reclinante. A latere Theagenes et Themistarchus nexis manibus procumbentes, ex altera parte famulus e percussor, alter alteri congestus. Duo in pheretris. Iacentibus passis in theatro Basilindo, Andronico, Panurgo, Thrasymacho. In mediis ruinis superstes Philocrates loquitur.
PHIL. Quantum cruoris hausit et quantas Stygi
Demisit animas dira regnorum lues
Hominum pestis ultima ambitio hinc liquet,875
Hac labe pectus quisquis afflatum gerit,
Regalis ille ut frontis audaci manu
Homine Deoque rapiat invito decus
Per fas nefasque lumina imperii obruit,
Commiscet aulam, sanguine haud parcit suo,880
Blanditur, insidiatur, arridet, necat,
Nec ulla pectus inter et linguam est fides.
Mundumque rursus vertit in priscum chaos,
Restinguit idem caelicam mentis facem,
Nescit pudorem, candidam eradit fidem,885
Virtutis odit iura, consilium fugat.
Dominaeque vincula ferre rationis negans
Inimica cunctis pessima sed hostis sibi
Ambitio summum gentis humanae malum. (Exit. Clauditur scena.)Finis