Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.
BASILINDUS
SIVE
AMBITIO SUMMUM GENTIS HUMANAE MALUM
TRAGOEDIA
Ambitio et hominem ipsum, quem invasit perdere solet, et regna, illum dum sano consilio repudiato et rectae rationis excusso iugo, fortidine ad audaciam, prudentia ad fraudem abusus in omnia vitia ultimamque perniciem se dat praecipitem.Regna vero quemadmodum evertat declarabit tragoediae argumentum; quod sic se habet. Basilindus homo ambitiosissimus, cum statuisset, deiecto Basilio fratre, tyrannidem occupare, primo Aristobulum ambitionis suae obstaculum de medio tollit. Tum caedis invidia in regem derivata hunc in vincula conieciendum, imperium sibi deferendum procurat. Verum Basilio mox fuga elapso, comparatisque utrimque copiis, ita fit, qua vi qua dolo et errore, ut utriusque factionis principes omnes intereant. Itaque et tragoediam universam fingimus et exitu luctuosissimo eandem terminamus. Utrumque ex mente Aristotelis De Arte Poetica, quo etiam tristiores habet exitus †ambitio,† et detestabilior pestis ambitio, per quam editas strages multo hac tetriciores ex omnia memoria accepimus.
BASILIUS rex (recta ratio)
BASILINDUS Basilii frater (ambitio)
THEMISTARCHUS Basilii filius (iustitia)
ARISTOBULUS primus regni administer (consilium sanum)
NEOBULUS Aristobuli filius (imprudentia seu prudentia
nondum matura)
ANDRONICUS Aristobuli frater, militiae praefectus (fortitudo)
THEAGENES domus regiae praefectus (prudentia)
PHILOCRATES architriclinus (temperantia)
PANUGURUS Basilindi minister (dolus)
THRASYMACHUS Basilindi minister (audacia)
EPHAEBUS (curiositas)
<SUPERBIA>
<SATELLES percussor>
FAMULUS (fides)
<NUNCIUS>
<CUSTOS>Persona muta
Nomina ad regnum, interpretatio ad singulos homines referuntur.
Basilindus inter varia studia aliquandiu animo pendens tandem regnum per Basilii caedem occupandi certus, primo Aristobulum praecipuum ambitionis suae obstaculum, Panurgi dolis removendum statuit.
Aperta scena stat Basilindus de vitae suae ratione deliberaturus. Hinc Virtus et Sapientia, haec globum philosophicum, illa crucem intuens. Illinc Voluptas aureum pomum ludicre iactans et diva Pecunia marsupia praeferens.
BASILIND. Incerta bivio mens in Herculeo labans
Utroque fluctuatur. Hac Pietas vocat,
Illac Voluptas. Daedala hinc Sophia trahit,
Retrahit at illinc India tota potens,
Plutique proles aurea nummorum dea.5
Pars utra vincet? Neutra. Sic litem seco.
Nam quid Voluptas mollis aut sordes opum
Lectumve docto pulvere Minervae decus
Afferre dignum mente generosa queant?
At solida Pietas gloriae aeternae bona10
Verosque honores spondet. Haec sero tamen
Cineri est datura. Vivus hic malim frui
Pretio laboris. Fonte nimis aspera riges
Caperata, Virtus: lauream incertam paras
Ventura merces, certus ac praesens dolor.15
Placabo superos corde compuncto senex.
Neque haec neque illa corde quae nostro calet
Explere valeant decoris immensi sitim
Amata vulgo numina. Perurit meus (Clauditur scena.)
Potior medullas ardor, immanis quatit20
Libido pectus. Agimur, ex quo nescio.
Sed agimur.Deducta media cortina cernitur tyrannus ab una parte, quem flexo genu proceres venerantur. Ab altera tenditur velum, quod reliquuum loci, quasi arcanum aliquod obvelat.
Ast hic fronte diducta patet
Quae scena rerum! Fallor, an fultum throno
Cerno tyrannum, quem genu prono cohors
Purpurea adorat? Nosco terrarum deum25
Votique portum. Fulgor ardentis togae
Nostros calores nutrit, et gemmans ebur,
Dignum vibrante pondus et digna tua,
Basilinde, dextra. Sed quid arcani rear
Praetenta vela clepere? Quicquid est, iuvat30
Prodere sub auras. Summe proh superum parens!Diducto a se velo refugit. Eminet sublime solium; via ad hoc sanguine spargitur, iacentibus passis temere caesorum membris; tribus gradibus ascenditur; primus et infimus Aristobuli corpore sternitur, alter et medius Themistarchi, tertius et summus Basilii fratris; solium ipsum humanis ossibus fundatur et seditur in solio Superbia, stipata hinc atque illinc Dolo et Audacia; supra caput e lacunari dependet corona et sceptrum.
Quae cerno monstra? Funeris dubii (quid hoc?)
Divulsa membris membra portendunt atrox
Omen. Tremiscit animus, incesto nefas
Dignum Thyeste cerno. Sic paritur thronus?35
Omnis rubescit sanguine ad sceptrum via.
Haec mutila membra, fusus hoc docet cruor
Fraterna vel per viscera cruentam sibi
Ambitio pandit semitam: membra amputat
Truncumque versat imperium saeva vice.40
†Pes degener dominetur, et regni notas
Capite recluso et corpore inverso gerat.†Descendit Superbia et fastidioso pede iacentium corpora transit, media inter Dolum et Audaciam.
<SUP.> Foeminea remove verba. Quos fingis metus?
![]()
![]()
Hac foedat aulam strage Basilius, pigra
Male auspicitatum dum rotat sceptrum manu.45
Te mundus aeger Poeona reposcit. Cui
Compone regni membra. Disiectas loco
Restitue partes, ipse quis debes caput.
Quid torpet animus? Regna si nescis, petis.
Solii hic columnas cernis Herculeas tui.50
Indicat Dolum et Audaciam. Sic dicens magno gradu exit, Panurgus et Thrasymachus se Basilindi lateri adiungunt.
BASILIND. Adeste, socii, consili egregii duces,
Faecunda fraudum capita, par dignum Styge.
Thrasymache nodum hunc mentis ambiguae seca.
Validus lacertus, pectus an foetum dolis
Securiore scandat ad solium via?55
THRAS. Rape sceptra, princeps. Stet Medusaeis
Armata Gorgon anguibus, hiatu latret
Canis trifacue Stygius, inveniam viam.
PAN. Grassaris astu. Fraudis artificem vides.
Peius Panurgo duplici haud lingua potens60
Saeviit Ulysses. Peius haud vafer Sinon
Lusit epulantes arte gentili Phryges.
BASILIND. Vulpi dolosae robur adiunget leo.
Revirescit ardor, rursus invicto flagrans
Succendor igne pectus et famulo pudet65
Tolerare collo vinculum fratris. Pares
Natura genuit, iure regnandi pares
Aut altiores erimus, hoc animo sedet.
Ergone regis saeva purpuream bibet
Bipennis animam, frater an fratrem potes70
Transcribere umbris? Potero. Stat votis mora.
Honoris ardor sanguinis nescit modum
Etiam paterni. Quisquis excelsi petit
Diadema capitis, aequora cruento legat.
Gemmea coronae sydera, Oebaliam togam75
Regum fibris effosus exsaturet rubor.
Panurge.
PAN.Princeps.
BASILIND.Divitem fraudis sinum
Concute. Sagacem pectoris gazam tui
Res poscit ingens. Regis obvallat lares
Humerisque pondus regni effulcit suis80
Aristobulus. Primus hunc artis tuae
Convelle labor: totus impulsu levi
Axis ruinam, Atlante subducto, dabit.
PAN. Ne metue, princeps. Hoc Atlantaeum brevi
Firmamen aulae mole cum tota ruat.85
Aristobulus pueri sui fidem explorat, Panurgumque ad detegenda Basilindi consilia metu mortis impellit.
ARIST. Quas aula curas nutrit, et quantum gravat
Ducum lacertos pondus haud novit satis
Nisi qui ferendo didicit. Imperii salus
In me recumbit tota. Continuo meas
Obtundit aures vulgus. Ego solus vigil90
Partes in omnes excubo, et rerum exitus
Venor futuros, si quis imperium ambiat,
Et rege celsum poscat excusso thronum.
Prius ille nostrum destinat letho caput.
Nunc Stygia rumpens claustra furiarum cohors95
Famaeque sitis insana Basilindum impio
Stimulat amore purpurae, ut crudam mea
Per viscera eluctetur ad solium viam.
Indocile novi turgidi ingenium viri,
Aut nullus esse, aut Caesar hic diu velit.100
Hinc mens Solonis provida, hinc manus tua,
Caesar, quot Argo tribut et coniux Iovis,
Tot purpuratos lumina ministros decent.Puero manu significat ut propius adsit.
Fidem gerisne mente vel lingua, puer?
EPHAEB. Utraque.
ARIST.Caute.
EPHEB.Quod lubet, princeps, velim
105
Utriusque sumas specimen.
ARIST.Animosus puer.
Erit ergo fidei testis egregia tuae
Haec parva pyxis, nulla quam firmat sera.
At cave recludas. Facta si fidem negent
Poena severiore mulctabo reum. (Intrat Panurgus)110
EPH. Vel capite mulcta, dicta ni factis probem. (Exit.)
PAN. Age nunc, Panurge, vota quem petunt vides. (Tacite.)
Hinc auspicandus pectoris ficti labor.
O grande regis columen et populi salus,
Revocata per quem remeat in terras Themis,115
Et Pax beata regna componit vice,
Profugo benignum ne renue princeps larem.Hoc inclinans baculo dicturus est Aristobulus.
ARIST. Quae causa profugum flectere huc gradum?
PAN. Domini arrogantis fugio Basilindi iugum,
Vesana cuius furiat Aambitio fibris,120
Nec famula turba spiritus tumidos queat
Heri insolentis ferre, queis semper novus
Labore nexus et catenato labor,
Nec fessa somnus membra, nec dies levat.
Te sanctiorem deposcant herum125
Cui parte quinta nectaris sui Charis
Aspersit ora; pectus Astraeae bilanx
Libramine aequo ponderat; mentem incolit
Apollo Pythius; omnium in sedem artium
Minerva tota, ditis ingenii parens130
Iovis cerebro lapsa defluxit caput.
ARIST. Nisi fallat animus, aliquis hic artus latet.Deposito baculo, brachium Panurgi prehendit.
Haec arte Graeca structa, Basilindi dolo
An sponte fingis?
PAN.Fulmine trisculco cremer,
Si ficta refero.Aristobulus pugnionem sub veste tectum extrahit.
ARIST.
Fulminis trifidi modo
![]()
135
Cuspidis auctae fulgur explebit vicem.
Hunc cernis aciem? Hic mucro Vulcanum sectat.
Ni vera pandas, intimas dicto ocyus
Haurio medullas. Quas struat techas mihi
Quod machinetur regium in fratrem scelus140
Basilindus effer.
PAN.![]()
Parce, praecipitem cave
Innoxio cruore ne temeres manum.
Artes nocendi mente si struerem mala
Basilindus astu primus oppeteret meo.
ARIST. Fraus natat in oculis, proditur vultu dolus.145
Tetros Averni testor umbrosi lacus,
Extrema per tormenta membratim emori
Cogam tacentem.
PAN.Testor insontem necas.
ARIST. Fatere fraudes, perfide, aut iam nunc peris.
PAN. Heu! Labra coeptis obstruunt dictis viam.150
Agor in dolosas ipse quas struxi plagas.
ARIST. Mussas? Medullis scelera dissectis legam.
Adigatur ensis.
PAN.Siste, cognosces dolos.
Basilindus ambit fratris imperium sui
Tuumque, princeps, pariter et regis caput155
Demetere ferro statuit, ut gradus sibi
Muniat ad altum regii culmen throni.
ARIST. Haec vera narras, Ithace. Proh dirum nefas!
Haec fata regum? Caede regali manum
Basilindus incestare fraternam potest?160
Quae monstra, quae portenta non cudat sinus
Cui dominandi Stygius incessit furor?Monente turba regis adventum, Panurgum in reducto angulo a latere theatri occludit. Rex canente tuba proceribus cinctus prodit.
Sed rex propinquat. Tu cave hinc moveas pedem.
Aptare verba tempori et vultum decet.
Basilius cum proceribus de regno rite gubernando agit, ac Basilindum ne ambitionis coetu arbsorberi se sinat fraterne monet.
BASIL. Salvete regni lumina. Corcuscas meae
165
Gemmas coronae nosco. Per vos stat loco
Basilius. Ingens iubare sed primo emicat
Aristobuli gloria, ut vincit faces
Cinthia minores. Stante quo, regni salus
Stabit, ruente pariter in praeceps ruet.170
ARIST. Placuisse summo praemium est primum Deo,
Tibique, princeps, proximum Deo caput,
Placuisse laus est proxima.
NEOB.Aeternus, precor,
Basilius orbem temperet, nostri fluet
Cui famularis semper in venis cruor.175
BASILIND. Neque Basilindum stirpe degenerum sua
Natura peperit. Toties evulsis ruat
Cardinibus aether, fragile supposita feram
Cardine caelum, frater ut fratrem tegam.
ANDRON. Quamvis nigrantum furvus umbrarum arbiter180
Ad arma coniurata laxatis trahit
Phlegraea vinclis agmina, hac fusus manu
Torrente repetet foeta sulphureo vada.
BASIL. Placet fidelis ardor. Auratae fabros
Agnosco sortis, nivea remigio beat185
Dum Pax secundo regiam, imperii decet
Fundare vires. Sero nimbosam cavet
Navita procellam, fracta ludibrium Notis
Cum prora fluitat. Vocis oraculum tuae,
Aristobule, sitio. Quem regem vocas?190
ARIST. Rex est habendus quisquis Astraeae cliens
Fixit tenacem tramite in recto pedem,
Colitque primus lege quos mores sua
Inscripsit aliis. Regius vitae tenor
Dubio sequendam praeferat vulgo facem.195
THEAG. Religio sceptris grande firmamen, metu
Cultuque populos fraenat. Istac puros trahas
Sine nube soles arte.
BASIL.Quae virtus levem
Amore populum regis incendit sui?
ARIST. Modo incruenta sceptra moderaris manu,200
Nec temere fusus civium e venis cruor
Delectet oculos, multa sed poenae metu
Iraque ficta, pauca supplicio geras,
Quodcunque promtum vulgus imperium feret.
THEM. Quis gignit altam nominis famam labor?205
Neobule, mentis sensa desposco tuae.
NEOB. Virtus honores, quos parat, veros puta,
Solidamque laudem.
THEM.Nulla laus unquam datur
Nisi falsa regi.
NEOB.Quippe quem cogit metus
Laudare, mentis vera laus ultro datur.210
THEM. Quo quisque pretio traditur honoris gradus?
NEOB. Venalis auro praestet haud unquam favor.
Ne trade nummis curiam, virtus ferat.
BASIL. Sed fac rebelle vulgus exemplum ducis
Sequi recuset.
ARIST.Ducere ubi nequis, trahe.
215
BASIL. Ullumne veniam penitus excludit scelus?
ARIST. Ambitio sola. Quisquis hanc princeps suam
Impune desaevire per regnum sinit,
Excutere collo sero nitetur suo
Quod blandiendo subiit incautus iugum.220
Poenae minoris caetera, ubi regni notas
Ambitio prensat, ni necas regem simul
Populumque perdis. Summa regnandi tenes.
Nam sponte veniet caetera appendix sua.
BASIL. Tenore regni prospero fluet status,225
Modo, Basilinde frater, aetatis premas
Ignes virentis viridos. Fratri grave
Haud gesto sceptrum: sorte contentus tua
Ne celsa poscas busta Phaetontis monet.
BASILIND. Ne metue, frater, anxius frustra pavor230
Regale pulsat pectus. Hacce trabeae rubor
Capitisque luce dives †ora† nitor
In his medullis odium, sed amorem creant.
ARIST. (Tacite.) Ut scelera vulpes veste verborum tegit.
BASILIND. Nam quem fatigat livor, aurato diem235
Quod revehat axe Phoebus, aut superas Deus
Moderetur arces? Non capit regnum duos.
BASIL. Nisi regnum amoris, hoc duos capit pares
Pietate fratres. Gordio nodo, precor (Amplexatur Basilindum)
Natura quos coniunxit, annectat fides.240
Basilindi consilia regi aperit Aristobulus, ab eoque syngrapham, qua Basilindus vinculis addicitur impetrat.
Egressis ordine caeteris, Basilius qui ultimus exiturus erat ab Aristobulo ante ipsum proximo retinetur.
ARIST. Rex! (Quid ingens verba praecludis, dolor?)
BASIL. Quae versat animum cura?
ARIST.Faecundo nimis
Capite dolores pullulant.
BASIL.Vulnus refer.
ARIST. Truculenta nubes, saepe quam metui tuo
Instare regno turbido tandem Iove245
Gravida tenebras cogit, et toto minax
Piceos Olympo parturit aquarum globos.
BASIL. Quos dubia nectunt verbo labyrinthos! Nigro
Regis ne amictu nebula circumdat domum!
ARIST. Sceptrum, coronam, purpuram, et regis caput250
Scelere nefando contumax frater petit.
BASIL. Sentina Ditis, Stygia furiarum soror
Ambitio! Frater poterit in fratrem nefas
Hoc machinari?
ARIST.Dubia si titubet fides.
Adest Panurgus. Chalybi quem stricto scelus255
Nuper subegi prodere.
BASIL.Sic meo latens
Hydra gremio voce me blanda necat?Producitur Panurgus ab Aristobulo.
Fare age rebelles armat in regem manus
Frater cruentus?
PAN.Armat in regis caput.
BASIL. Hunc inquieto pectore superbus coquit260
Aestum tyrannus?
ARIST.Comprimi flammam decet,
Vires eundo dira ne capiat lues.
Vulcanus arva victor ubi missis volans
Corripit habenis, tota non queat Thetis
Premere furentem.
BASIL.Fratris intingam manus,
265
Aristobule, sanguine?
ARIST.Immedicabile
Rescinde ferro vulnus. Haud unquam trahis
Securus auras, quando regale obsidet
Ambitio limen.
BASIL.Multa commendant virum,
Immensa laudum decora. Mavortis decus270
Canit per orbem fama. Magnatum favor
Et gemma populi fertur.
ARIST.At eundem improbat
Fraudum Charybdis. Bellica praegnat face,
Sed in ruinam regis. Indomitum caput275
Cito ni revellas, tota sanguineo flet
Mox aula ponto. Sero ne sapias, vide.
BASIL. Ut dubia cursu rapitur incerto ratis,
Cum saeva discors bella ventorum globus
Gerit solumque variat, ambiguus feror280
Partes in omnes: anxium nunc huc amor
Fraternus urget, ira nunc illuc rapit.
Quid, anime, cessas? Regiae decus comae,
Nostro quo ipse vertici imposuit Deus,
Volens vidensque ponis? Abiuro nefas.285
Testor tonantem, ferreo rigens gelu
Hostia favillae debita ultrici cadet.
Ilico citatum natus admoveat pedem.Exit unus ex ephaebis. Interim diducto velo a latere apparet mensa strata atramentario caeterisque paratis, stant cathedrae undique, in quibus rex et Aristobulus se collocant. Dum rex sua manu syngrapham praescribit, supervenit Themistarcus, qui se in vacua cathedra locat adfaturus scribendo.
Res agitur ingens, nate; sic plecto scelus.
Frater cruenta perfidus certat manu290
Fraenare mundi lora.
THEM.Basilindus labat?
ARIST. Patuere fraudes; nota mens, capitur sua
Fallax Ulysses arte.
BASIL.Supplicium dabit,
Suoque dignum scelere. Decretum placet.Syngrapham ostendit, quam <Themistarchus> legit.
THEM. Basilindus aulae pestis et procerum lues,
295
Regnique perduellis, aut collum iugo
Manusque vinclis subeat, aut ferro caput.
Quicquid parenti placuit, et nato sedet.
BASIL. Suum paterno natus adiungat stylum.Parentis nomini suum subscribit Themistarchus, tum reddita Basilio ab ipso regis sigillo signatur et Aristobulo traditur, qui exequatur.
Arbiter, Aristobule, tu mortis sede,
300
Fraudumque vindex.
ARIST.Sceptra firmabo tua.
Exeunt. Aristobulus rediens Panurgum extrahit.
Panurge, salvum esse cupis?
PAN.Salvum cutem,
Sanumque, princeps, semper optavi caput.
ARIST. Sapis. Sed ipsa lege non alia salus
Cutem caputque servet, Hesperios sinus305
Nisi ante Phoebi prona quam pulsat rota,
Basilindus aulam regis accitu petat.
PAN. Maiora manda, facilis erit isthic labor.
Basilinde, vitae limen extremae teris.Hoc carmen ultimum exeuntis Aristobuli a tergo sequenturus magna voce, ut ab ipso clare audiatur,
pronunciat, cum tamen aliud gestu significat auditoribus.