Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ARTAXERXES

ARGUMENTUM

spacerRegem contemptui iam habens, ad imperium adspirans, Artabanus interemit, scelusque suum occulaturus Darium Xerxis filium apud Artaxerxem natu minorem huius parricidii insimulat. Artaxerxes fratrem e medio tollit. Re tamen melius explorata, per Artabani filiorumque eius mortem tot iniurias ultus est.

PERSONAE

DARIUS, ARTAXERXES Xerxis filii
ARTABANUS †praferonorum† blue
PHILASTER, CARILLUS Artabani filii
BACCHABASUS nobilis Persa
XERXIS UMBRA
MILITES

SCENA PRIMA

Sublato Xerxe, Artabanus cum filiis sibi gratulantur. Interveniente Artaxerxe Darium fratrem eius huius parricidii accusant.

spacerARTAB. Hucusque blanda votis nostris arrisit Fortuna, et secunda colludentis
zephyri adspirante aura tam felicem navis cursum tenuit ut nec insanis
oppugnata fluctibus, nec ad saxa unquam illisa, secura iam periculi ad portum
appulerit, ne minimo quidem itineris sui, quo facinoris auctores
deprehendi possint vestigio post se relicto. spacer5
spacerPHIL. Est ista gubernatoris peritissimi laus non infima, cum ad clavum
sedens ita eundum pro arbitratu suo, ita cursum flectere, ita navem temperare, ut
nec elatis aquarum molibus obruatur, nec in caecas impingere rupes aut in
latentia sese brevia et syrtes induat. Ne graveris igitur hanc tibi ipsi
ascribere honorem, cui duntaxat operis huius gloria iure optimo debetur. Quid spacer10
tibi in partem laudis tuae levem illam et inconstantem deam, prudentiaeque
hostem implacabilem adsciscas?
spacerCAR. Ne superos, frater, temere incuses. Probra namque in coelum
emissa nec deos tangunt et offensi interim numinis iras provocando debita red
sceleribus fulmina fabricamus. Rerum quae nostro in orbe geruntur spacer15
promenta suo fortuna librat et moderatur nutu, gratum acceptique memorem
beneficii novis honorum cumulat accessionibus, dum quos auxilii sui
immemores offendit, etiam concessis ultro bonis spoliat. Quid inanem hanc
leviunculae gloriam deae invides, dum hac contenta solidum nobis commodum
verumque facti honorem concedit? Hac illa sibi applaudat, dum sceptris manus spacer20
et fulgentibus capita nostra coronis decorentur.
spacerARTAB. Laudo indolem generosam Artabani dignam filiis, mundique habenis
regendis non imparem. Tales decerent esse quae sceptra torquerent manus. red
Non nisi talibus gemmata regum diademata capitibus deberentur. Sed
triumphale carmen, nisi iusta prius reportata victoria, decantare non convenit. blue spacer25
Iacet quidem Xerxes, suoque sanguine primum nobis, quo ad Persarum thonum
concendamus, gradum constituit. Sed gemini adhuc supersunt nec nisi per strata blue
principum corpora conscendendi gradus. Dum Xerxem solum interemptum
conspicio nihil actum arbitror. Lernaeae feracitatis aemulus pro uno resecto
duplex in damnum nostrum caput substituit. Haec dum spirantia cerno elusam spacer30
operam et laborem nostrum iudico.
spacerCAR. Quae solidum altis nixum radicibus succidit, eadem generos levi
negotio ramusculos resecare poterit securis. Xerxe prostrato Gordius solutum
nodum autumo. Qui superest cum pueris facilis futurus labor. Nobis haec red
provincia demandetur. Tu patrem pater, nos liberi obsistentes filios amoveamus. spacer35
spacerPHIL. Quid duos tantum post se reliquit Xerxes liberos? Utinam Tantalide blue
fecundior extitisset genetrix, atque Belidibus numerosiores in lucem sobolem
dedisset! Iuvaret vel Briareum quemque eorum esse quinquaginta scuta et red
gladios ostentantem quinquaginta. Cresceret mehercule tot oppositu hostium
regnandi ardor, totque aemuli additi acriores virtuti stimulos admoverent, spacer40
efficierentque ut expedito magis ad purpuram cursu properaret.
spacerARTAB. Sed timendum ut festinans nimium inoffenso ad calcem usque pede
perveniat.
spacerPHIL. Casum virtus nescit, et si impegerit fortasse, quo minae proprior visa,
eo resurgit semper animosior. Crescit ad nemora opposita, et obsistentes allisus spacer45
montes ventorum flatus, per aequos campos et mollia prata mitius spirat.
spacerCAR. Quid fando tempus ducimus? Quin remoras istos propere amoliamur?
Omnis ad regnum properantibus invisa est mora. Properemus, frater,
superba illa papaverum capita demetere. Ardet in venis sitis, non nisi principum blue
sanguine restinguenda spacer50
spacerARTAB. Cohibe furorem. Quam tu invisam canis, saepe properanti nimium haud
fuit damno mora. Aristas istas metere, si lubet, dabitur, sed ista nondum maturavit
felicibus surculis seges.
spacer
CAR. Vel immaturas iuvat radicitus evellere, iuvat, si succrescenti spei nostrae
officiant. spacer55
spacerARTAB. Evulsas dabo, nec vester interim operi insudabit labor.
spacerPHIL. Foret hoc expetendum, nisi gratior forte post labores et pericula collectas
laboranti fructus existeret.
spacerARTAB. Desipit quisqus arbore conscensa periculo sese exponit, si aliena usus
opera depluentia in sinum poma tuto liceat possidere. Si nobis Persiae corona spacer60
invitis ac quasi reluctantibus in capita venerit, quid illam per infamiam
quaeramus accersere? Insipidus enimvero fructus illa, et saluti noxius, cui non red
aliud quam perfidiae manifestae condimentum adhibeatur. Fidi adhuc habemur,
nullusque obsequium nostrum in dubium audet vertere. Hoc si apud omnes
nomen conservemus, tuto sublatis principibus regnabimus, ipsos autem ipsorumspacer 65
manibus usi movebimus. Modum excipite. Artaxerxi, credulo adhuc iuveni et
doli nescio persuadebimus, immenso Darium regnandi inflammatum desiderio
violenter patri manus intulisse, eumque ad vindictam excitabimus.
spacerCAR. Fratris apud fratrem natura causam aget, quae facile tam nefandi criminis
reum innoxium damnari sinet innocentia. spacer70
spacerARTAB. Haec si successerint minus vestras vos demum manus amovetis. (Intrat
Artaxerxes.
) Sed venit in casses fera. Salutat cliens unicum mundi decus.
spacerART. Tibi sempiternam apprecor salutem, Artabane. Mea post patris fatum
naufraga iam fluctuat. Ludicus quandam syderis nostri ortus serenum pollicebatur
diem, sed ferruginea nunc involuta nube gloria luctuosum nimis occasum spacer75
minitatur.
spacerARTAB. Illustriorees haud unquam radios emittit Phoebus, nec languenti
gratior mundo lucet, quam cum fugatis tenebris e nubibus erumpit.
spacerART. At quis diffusam nobis caliginem amovebit? Hebes caligat acies nostra,
nec quis aut unde hanc emiserit valet despicere. spacer80
spacerARTAB. Haec si te tantum cura solicitum tenet, princeps, dolorem exue. Sat
constat unde hic inficit caelum vapor. Sume te dignos animos, et parricidae
sanguine perempti patris manibus lita. Tibi nisi hanc vindictam debitam
scivissem, haud tanto parricada laetus scelere vitales carperet superstes auras.
spacerART. Ne metue, alias brevi ducat auras quicunque fuerit. Nomen exprime. spacer85
spacerARTAB. Vereor ne cum prolatum fuerit nomen, iste subsidat furor.
spacerART. Patris insepultos manes, et quicquid ultra Stygem est Diti sacram testor, blue
peribit. Nomen actutum profer. Fuerit licet Xerxe parente genitus, occumbet ista
peremptus dextera.
spacerARTAB. Da veniam, princeps, et impera silentium potius. Referre tanti sceleris spacer90
auctorem horreo. Utinam quae Xerxis hausit sica cruorem, eadem vitae mihi
stamina praescisset! Ne tam nefandi conscius parricidii viverem.
spacerART. Effare ocyus. Crimen qui loqui iussus reticet, suum fatetur.
spacerARTAB. Meo utinam expiandum sanguine! Si Dario tamen amabile minus red
patre regnum, adhuc superstes viveret, quem mortuum lachrymis prosequimur, redspacer95
Xerxes.
spacerART. Superi vestram fidem! Darius igitur tam sacrum est ausus nefas? Ingrate!
Sic vicem reddis patri? Tibi reddam eandem sceleribus dignam tuis. Sed quid
silens murmure natura intus suggerit? Et gelo et ardeo. Totus inauditum odi,
et totus tamen patris ad nomen pavidus tumescit animus. Dum filii in patrem spacer100
debitum obsequium tacitus reputo, odi parricidam. Ac dulce ubi fratris nomen
insonuit auribus, filium rursus exuo, fratremque totus induo. Poteris amare patris
infectum sanguine? Odiisse poteris Xerxe prognatum fratrem? Fraterno poteris
tingere cruore manus? Amare Xerxis patris parricidam filius? Potero parenti
quisquis sceleratas intulerit manus odisse tandem. Potero fratrem licet Darium spacer105
diris distractum in partes modis feris vorandum obiicere. Adesto ex inferis umbra
lamentabilis pater, caede fraterna manibus parento tuis. Fruere hac vindicta. (Exit.)
spacerARTAB. Excessit?
spacerPHIL. Furiis evectus fugit.
spacerARTAB. Quam levi attritu arida haec materies concepit ignem, regia quo spacer110
pereat domus! Sed quam orsi sumus nos interim scite texamus tela.

SCENA SECUNDA

Patris mortem luget Darius, et inter dormiendum a fratre occiditur. Artaxexses a Bacchabaso de Artabani perfidia certior redditur.

spacerDARIUS (Solus.) Quis me reductus telluris hiante sinu capiet recessus? Ubi
sempiternus noctis perpetue horror sacris involutum tenebris ab inviso arceat
conspectu aetheris? Invidum, ingratum, barbarum, immite coelum! Cur tot
nocturno tempore flammentium explicas syderum cohortes? Aut cur diurno spacer115
permeat labore coelum oculatus ille luminis aeterni sator, nisi ut saluti
regum invigilet? O pigra coeli lumina! Cum regum capiti imminent pericula
nullum de tanto numero excubias agit? Amove infidas posthac vigilum turmas,
[...]ve informi inutile monstro lumen. Occidit coelo inspectante, aut inertes
potius ducenti somnos sole, Persarum decus, solisque cultor Xerxis in paucis. spacer120
Quis ultra Phoebo et poplite summisse colet, aut gratos amplius thuris imponet
amplius Sabaei odores? Fundere quis demens volet cum surdo preces numini,
aut tam imbelli credere salutem deo? At iras deorum, si qui sint, in me provoco,
dum deitatem solis inerte globo impius effingo. Melius est igitur nullum posthac
agnoscere numen, surda cum preces bibunt aure clientum. Valete, inanes umbrae, spacer125
mihi deus ipse imposterum, et qui meas morsu perrenni lacerat fibras dolor.
(Apparet umbra Xerxis et manu signum facit.) Quod gelidum totos percurrit artus red
frigus? Labascit animus, occupat membra tremor, subitusque invitas surrigit
horror comas. (Respicit.) Quis ille tristis Tartariae noctis incola? Nostrum male
faustum inficit adventu diem. Gemmeum squallentes complicit diadema crines, spacer130
livida coruscum dextera sceptrum rotat. Pater est. Sed cur silente me manus
motu vocat? Advenit genitor. (Exit umbra.) Pigrum quod membra gelu constringit?
Gravantur oculi. Aeternus utinam misero obrepat sopor. (Exit. Intrat Artaxerxes.)
spacer<ART.> Ignavus! Tam placidam sibi necem horridi conscius sceleris auguratur
parricida? At senties brevi quam falsus augur fueris. Tu qui innocenti patri, spacer130
vigili, videnti, et filii affuso genibus, mortemque deprecanti, immanis barbaro eripuisti
vitam chalybe, sceleribus gravem spiritum afflare ronchos inter in plumis petis?
Rotae, catastae, equilei, flammarum globi huic expiando sceleri haud pares ferrentur.
Sed detur hoc fraternae pietati, ut quoniam times vigil perire, mortem somno red
occupa. Age mucro, regium poteris cruorem bibere? Extremas audax exhauri guttas. spacer135
Patris parenta manibus, dolor, meo. (Exit. Intrat Bacchabasus.)
spacer<BACC.> Et tantam potuit fovere sinu fraudulentus pestem Artabanus? Meque
infidelem adeo habuit, cui tuto posset credi perfidum? Perfidi perfidiam superet
maior in principem fides. Quid ais, Bacchabase? Poteris amici perfide salutem
prodere tam sancte tibi creditam? Aut innocentis poteris vitam principis spacer140
perfidorum telis inermem obiicere? Ut bina inter Siculi freti monstra, aut vagas blue
instabilis Euripi fluctuat undas animus, aut his aut illis mox obruendus. Hinc
princeps, amicus †Nona† instat illinc. Hinc amicitia, illinc obsequium et fides.
In hunc perfidia concitat animum, illius causam supplex perorat innocentia. In
principem obsequium cum vita solvitur, ast amicitiae nodus post funus spacer145
remanet. Quid, laeve, in scirpo tam anxie nodum quaeris? Debitum amicitiae blue
vinculum prior solvit perfidiam quisquis suaserit. Sibi igitur Artabanus imputet
si geminas sceleris poenas dederit. Servetur innocens, perfidus, ut dignum est,
pereat. (Intrat Artaxerxes). Sed ecce princeps furias vultu praeferens.
spacerART. Habet. Applauda furia, debitam pridem patri victimam immolavi spacer150
fraterno fuso sanguine. Sic parricidae pereant.
spacerBACC. O sortem bonis semper invidentem! Plectuntur innocentes et scelerum
artifices alienis aucti spoliis triumphos agunt.
spacerART. Cuius tu sortem gemis?
spacerBACC. Tuam, princeps, fratrisque et patris et regni et meam, qui sera extremis spacer155
remedia adhibuite malis. Nunquid recenti sanguine imbutam geris dexteram?
spacerART. Nuper interempti patris ultus sum necem.
spacerBACC. Cuius cruore? Fratris?
spacerART. Imo parricidae.
spacerBACC. Innocentis potius dixeris. spacer160
spacerART. Quis tam nefandi sceleris artificem audet insontem nominare?
spacerBACC. Suum quique cum alteri affinxit scelus probat innocentem.
spacerART. Sua qui patri vitam eripuit manu sat se nocentem arguit.
spacerBACC. Non nego nocentem qui crimen hoc commiserit. At non Darium novit
hoc auctorem scelus. spacer165
spacerART. Quis ergo Xerxem sustulit, si hoc Darium non novit aucturem scelus?
spacerBACC. Qui Artaxerxem pariter e medio cupit tollere, ubi se fraterno sanguine
nocentem reddiderit, Artabanus.
spacerART. Fraudulentus ergo sceleris sic crimen transcripsit alteri, ut nocentem
perderet meamque pari scelere pietatem luderet? Qui dum parentis vindicem me spacer170
arbitror, interimo fratrem, et paricidii ultor fio parricida? Hanc maculam tuo brevi
cruori eluam. Hanc artem primus me docuisti, reddam mercedem, tuamque morte
disces quam peritus evasere.
spacerBACC. Fraus fraude eludenda est. Haud in patentes subdolus casses venit. Meam
si ad hoc requires operam, spondeo fidelem. spacer175
spacerART. Grates, Bacchabase. Tu natos tantum alio avocatos patris a praesidio amove,
et motos fidis custodiendos trade cohortibus, donec aliud sententia nostra
protulerit fatum. Mihi Artabanus debetur soli. Patri, fratris ab eo vindictam exigam.
Sed unus vix in tantas sufficiet poenas.
spacerBACC. Pareo. spacer180
spacerART. Fidelem ingens manebit merces opem.

SCENA TERTIA

Exultat Artabanus rerum successu elatus. Postea per dolum ab Artaxerxe confoditur.

spacerARTAB. (Solus.) Conscende solum, Artabane, et mundi lora faelici dextera
tempera. Famulatur tuis fortuna votis, et lauru redimita plaudente triumphantem
penna circumvolans te tum paeana concinit victoria. Num aliquid ultra regnum
superest? Hic nostri finis et meta est voti. Hucusque pervenisse poenitet, unde spacer185
non plus ultra datur. Utinam, Artaxerxes, et plures pariter furori nostro
obsisteres! In tenuas abit extinctus auras ignis ubi pabulum deficit. At
laetiores pandere oppressa comas formosa Daphnis explicat. Demens
properavi nimis. Debuerem Xerxen hactenus superstitem, Dariumque
conservasse, qui iuncti huic mihi sese opponerent. Cadit in damnum, credo, spacer190
virtuti nostrae non esse quicum certer, nisi deum mixta vanitas victoria hac
me bearet. Forent viribus haec praelia nostris digna, in lucem ac diem modo fata
tales auderent faetus dare. (Intrat Artaxerxes).
spacerART. Artabane.
spacerARTAB. Principis imperium expecto. spacer195
spacerART. Rem omenm percepi tandem, et parricidae sanguine aspersam nostro
nomini labem elui.
spacerARTAB. Illustrior inde principis micabit virtus, teque fama Xerxe dignum parente
canet, Persarum dignum solio. Nestoreos precor numeres in regno dies. blue
spacerART. Tibi secundum fides promeruit locum. spacer200
spacerARTAB. Infimus merita superat.
spacerART. Hanc mihi relinque curam. Armatas habes in promptu copias? Ipsis fulti
convenit rationem reddere. Plaudente postea exercitu regalia induam insignia Persiae.
spacerARTAB. In aevum utinam non exuenda. Sollene hoc cunctis est votum.
spacerART. Laetum amplector omen. Quis ille lucis fulgor e sinu oritur? (Gemmam spacer205
indigitat.
)
spacerARTAB. Degeneri splendet adamas lumine in nocte nostra, hunc regius nobiliore
radio avendit dies. Dignare princeps — (Dum flectit genum porrecturus ab Artaxerxe
confoditur.
)
spacerART. Recipe mercerdem. Tuo adamanti reddam sanguine amissum decus, spacer210
nostroque honori. I, patris place fratrisque extincti manes. Dic integram expectent
brevea me vindictam, natos ubi reddidero patri. Vale, umbra detestabilis. Hac
gradimur ad solum via. (Per stratum Artabani corpus conscendit solum, coronam induit,
et sceptrum capit. Intrat Bacchabasus cum militibus.
)
spacerBACC. Aeternum vivat Artaxerxes. Artabani manes lugubres comitantur natorum spacer215
umbrae. Tibi laetus plaudit miles. Vos gaudii testes nunc triumphalem principi
plausum date. (Milites componunt corpus Artabiniin infimo gradu solii, soliumque red
circumducunt, repetentes
Io triumphe! Geminemus io. spacer215

Finis