Tessera caerulea - commentariolum. . Tessera viridis - translatio


ELEGIA SCRIPTA IN COEMETERIO RUSTICO LATINE REDDITA blue

AD POETAM

Nos quoque per tumulos et amica silentia dulcis
Raptat amor. Tecum liceat, divine poeta,
Ire simul, tacitaque lyram pulsare sub umbra.
Non tua securos fastidit musa penates,
Non humiles habitare casas et sordida rura, spacer5
Quamvis radere iter liquidum super ardua caeli
Caerula Pindarica non expallesceret ala.
Quod si te Latiae numeros audire Camoenae
Non piget, et nostro vacat indulgere labori,
Forte erit ut vitreas recubans Anienis ad undas bluespacer10
Te doceat resonare nemus, te flumina, pastor,
Et tua caerulea discat Tiberinus in urna
Carmina, cum tumulos praeterlabetur agrestes.
Et cum pallentes inter numeraberis umbras,
Cum neque te vocale melos, neque dulcis amici spacer15
Colloquium, neque naturae mirabilis ordo blue
Ex humili poterunt iterum revocare cubili,
Quamvis nulla tuum decorent insignia bustum,
At pia Musa super, nostrae nihil indigita laudis,
Perpetuas aget excubias, lachrymaque perenni spacer20
Nutriet ambrosios in odoro cespite flores.

ELEGIA

Ingeminat signum occiduae campana diei,
Iam tardo per prata boum pede flectitur agmen,
Mugitusque ciet. Vestigia fessus arator
Aegra domum trahit, et solus sub nocte relinquor.

Iam rerum species evanida cedit, et omnis spacer5
Aura silet, nisi quo pigro scarabaeus in orbes
Murmure se volvat, nisi tintinnabula longe
Dent sonitum, faciles pecori suadentia somnos,

Aut nisi sola sedens hederoso in culmine turris
Integret ad lunam ferales noctua cantus, spacer10
Visa queri, propter secretos forte recessus
Si quis eat, turbetque antiqua et inhospita regna.

Hic subterque rudes ulmos taxique sub umbra,
Qua super ingestus crebro tumet aggere cespes,
Aeternum posuere angusto in carcere duri spacer15
Villarum patres, et longa oblivia ducunt.

Non vox aurorae croceos spirantis odores,
Non quae stramineo de tegmine stridit hirundo,
Non galli tuba clara, neque hos resonabile cornu
Ex humili poterunt iterum revocare cubili. spacer20

Non illis splendente foco renovabitur ignis,
Sedula nec curas urgebit vespere coniux.
Non patris ad reditum tenero balbutiet ore
Certatimve amplexa genu petet oscula proles.

Illis saepe seges matura cessit arista, spacer25
Illi saepe graves fregerunt vomre glebas.
Ah! quoties laeti sub plaustra egere iuvencos!
Ah! quoties duro nemora ingemuere sub ictu!

Nec vitam, utilibus quae incumbit provida curis,
Nec sortem ignotam, neque rustica gaudia temnat spacer30
Ambitione tumens, nec honore superbus avito
Annales inopum quoscunque audire recuset.

Sceptri grande decus, generosae stirpis honores,
Quicquid opes aut forma dedit, commune sepulchrum
Opprimit, et leti non evitabilis hora. spacer35
Ducit laudis iter tantum ad confinia mortis.

Nec tamen ut culpa dignos urgete, superbi,
Nulla quibus memori surgunt insignia busto,
Qua longos per templi aditus, laqueataque tecta
Divinas iterare solent gravia organa laudes. spacer40

Inscriptaene valent urnae sperantiaque aera
Ad sedes fugientem animam revocare relictas?
Dicite, solicitet cineres si fama repostos?
Gloria si gelidas fatorum mulceat aures?

Forsitan hic animos neglecta in sede quiescat spacer45
Qui prius incaluit coelistis semine flammae.
Forsitan hic tolerasse manus quae pondera nossent
Imperii, magicumve lyra elicuisse canorem.

Annales sed nulla suos his Musa reclusit,
Dives opum variarum et longo fertilis aevo. spacer50
Paurperies angusta sacros compescuit ignes,
Et vivos animi glaciavit frigore cursus.

Saepe corsucantes puro fulgore sub antris
Abdidit oceanus, caecoque in gurgite gemmas.
Saepe etiam flos in solis qui nascitur agris spacer55
Neglectus rubet, inque auras disperdit odorem.

Hic aliquis forte Hamdenus, qui pectore firmo
Obstitit imperio dominantis in arva tyranni,
Miltonus tumulo rudis atque inglorius illo
Dormiat, aut patrii Cromvellus sanguinis insons. spacer60

Eloquio attenti moderarier ora senatus,
Dura pati, saevique minas ridere doloris,
Per patriam largos fortunae divitis imbres
Spargere, et in laeto populi se agnoscere vultu,

Hos sua sors veuit, tenuique in limite clausit spacer65
Virtutes, scelerisque simul compescuit ortum.
Ad solium cursus per caedem urgere cruentos,
Atque tuas vetuit, clementia, claudere portas,

Conatus premere occultos, quos conscia veri
Mens fovet, ingenuique extinguere signa pudoris, spacer70
Luxuriaeve focos cululare, aedemque suprbam
Thure pio, quod Musa suis accenderat aris.

Insanae procul amotis certamine turbae
Sobria non illis didicerunt vota vagari.
Securum vitae per iter vallamque reductam spacer75
Servabant placidum, cursu fallente, tenorem.

His tamen incautus tumulis ne forte viator
Insultet, videas circum monimenta caduca,
Qua numeris incompositis rudibusque figuris
Ossa tegit lapis, et suspiria poscit euntem. spacer80

Pro moestis elegis, culto pro carmine, ponit
Quicquid Musa potest incondita, nomen et annos,
Multaque queis animum moriens soletur agrestis,
Dogmata dispergit sacrai scripturae.

Sollictae quis enim, quis amatae dulcia vitae, spacer85
Taedia sustinuit mutare silentibus umbris,
Deseruitve almae confinia lata diei,
Non desiderio cunctantia lumina flexit?

Proiicit in gremium sese moritura amicum,
Deficiensque oculos lacrymas, pia munera, poscit. spacer90
Quinetiam fida ex ipso natura sepulchro
Exclamat, solitoque relucent igne favillae.

Ad te, cui curae tumulo sine honore iacentes
Incomptoque memor qui pingis agrestia versu,
Si quis erit tua qui cognato pectore quondam spacer95
Fata roget, sola secum meditatus in umbra,

Forte aliquis memoret, canus iam tempora pastor:
“Illum saepe novo lucis conspeximus ortu
Verrentem propero matutinos pede rores,
Nascenti super arva iugosa occurrere soli. spacer100

“Illic antiquas ubi devia fagus in altum
Radices agit, umbroso sub tegmine, lentus
Solibus aestivis se effundere saepe solebat,
Lumina fixa tenens, rivumque notare loquacem.

“Saepe istam assuetus prope sylvam errare, superbum spacer105
Ridens nescio quid. Nunc multa abnormia volvens,
Aut desperanti similis nunc pallidus ibat,
Ut cura insanus miserove agitatus amore.

“Mane erat, et solito non illum in colle videbam,
Non illum in campo, nota nec in arboris umbra. spacer110
Iamque dies novus ortus erat, neque flumina propter,
Nec propter sylvam aut arvis erat ille iugosis.

“Tertia lux aderat cum portatum ordine moesto
Vidimus, et tristes, qu semita ducit ad aedam,
Rite ire exequias! Ades huc, et perlege carmen spacer115
(Nam potes) inscriptum lapide sub vepre vetusto.”

EPITAPHIUM blue

Hic famae iacet inscius, nec haeres
Fortunae iuvenis, super silenti
Telluris gremio caput reponens.
Non cunas humiles laremve parvum spacer
120
Contempsit pia Musa, flebilisque
Iussit Melpomene suum vocari.

Huic largum fuit integrumque pectus,
Et largum tulit a Deo favorem.
Solum quod potuit dare, indigenti

Indulsit lachrymam, Deusque amicum,
Quod solum petiit, dedit roganti.

Virtutes fuge curiousus ultra
Scrutari. Fuge sedibus tremendis
Culpas eruore, in patris Deique spacer
130
Illic mente sacra simul repostae
Inter spemque meteumque conquiescunt.

bar

FABULAE SELECTAE blue

AD LECTOREM

ABULARUM hanc selectionem, quas Anglice dudum excogitavit Ioannes Gay, multis abhinc annis in usum filiorum suorum (quos literas domi docebat) editor Latine reddit, et seorsim positas usque ad hunc diem nullo in pretio habuit. At quoniam opuscula sua recognoscendi antequam e vita discedat otium datur, limatius hoc denuo in lucem restituit, et iam nepotibus uis nec iniucundum nec inutile fore munusculum confidit. Quod si hic lectori erudito pueriliu suorum studiorum non inamabilis animum subeat recordatio, aut si adolescentulis Latinam poeticen discentibus simplex haec et fida interpretatio vel utilitati sit vel oblectamento, adeo non editorem poenitebit tam humilis negotii in se suscepti, ut etiam a minoribus hos poetis laudari, auctori octogenario non levi erit senectutis suae solamini et laborum praemio.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerA. C.
spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBATHONIAE 1805

AD FABULAS PROEMIUM
PASTOR ET PHILOSOPHUS

Simplex et nullo lucri vexatus amore
spacerPastor secretos duxit ab urbe dies.
Sparserat argento crines longaeva senectus,
spacerAtque usus nulli feverat arte sophum.
Sole sub aestivo, gelidaeque sub impete brumae, spacer5
spacerPavid mane suas, vespere clausit oves.
Exors invidiae et misera ambitione soluta,
spacerFugit quaeque suo laeta labore dies.
Per totum extulerat nomen venerabile pagum
spacerSincerae vitae mos rigidusque tenor. spacer10
Instructus morum studiis (academia vitae
spacerCui dederat normam consiliumque) sophus
Limen ad obscurum pastoris tendit, et ultro
spacerSic petit ingenium scire animumque senis.
“Quo tibi fonte fluit sapientia? Tene labore spacer15
spacerNocturno veteres erudiere sophi?
An Latiae tibi scire artes Graiaeque Minervae
spacerContigit, aut totum mente Platona capis?
Num tibi Socraticae formarunt pectora chartae,
spacerAut praecepta gravi quae Cicerone fluunt? spacer20
Anne per ignotas, fatis urgentibus, oras
spacerPrudentis carpens, instar Ulyssis, iter,
Singula lustrasti regio quos protulit usus,
spacerQuos coluit mores, quae sibi iura dedit?”
“Non mihi sorte datum est doctrinae exquirere calles,” spacer25
spacerSubmissa pastor voce modestus ait.
“Non hominum ad mores, aut ura artesve legendas
spacerMutavi patriis extera regna focis.
Nam tacitos celans falsi sub imagine sensus
spacerPerscrutantum oculos fallere novit homo, spacer30
Anne aliquis studio fiet sapientior isto,
spacerCum neque nos ipsos noscere sorte datur?
Quae mihi, parva quidem, parta est doctrina, fatebor
spacerNaturae dono cimplice sola venit.
Haec mihi fonte fluunt vitae precepta beatae, spacer35
spacerHinc odium vitii crevit et usque manet.
Quae solet assiduous patienter inire labores
spacerMe vocat, adque meos sedula suadet apis.
Quis cernit formica quot urget provida curas,
spacerNec caveat vitae quid sibi portet hiems? spacer40
Me meus (accepti quo non minus immemor alter
spacerMuneris) ingratum non sinit esse canis.
Blanditias sine fraude artesque admiror honestas,
spacerObsequiumque imitor, fide Lycisce, tuum. blue
Quid sit Hymen, quid Amor, quid honesti foedra lecti spacer45
spacerAdmonet irrupto iuncta columba iugo.
Quae pullos, pia mater, alit gallina tenellos,
spacerExpansaque teget plumina, abigetque gelu,
Et volucris quaecunque vagis secat aethera pennis,
spacerMe tenero fungi patris amore docet. spacer50
Unde etiam risus, iusta et fastidia vitem
spacerRegula naturae munere certa datur.
Non me praeponens, quos colloquor inter, amicis,
spacerCensoris partes imperiosus ago.
Anne sophum faciant habitus, moresque severi, spacer55
spacerContemptum bubo cum gravitate movet?
Attentas quoniam dat nemo loquacibus aures,
spacerImposui linguae vincula iusta meae.
Flumina verbosae fugimus torrentia linguae:
spacerQuis strepitum curat, carrula pica, tuum? spacer60
Non ego per tacitam quidvis abscondere fraudem
spacerVicinive sacrum ius violare velim.
Hinc odio est genus omne rapax, iustaque videmus
spacerPlecti caede lipos, accipitresque mori.
Nonne pari rationemovet fastidia bufo, spacer65
spacerSerpentumque affert squamea turba metum?
Ast odium et livor, tetroque calumnia morsu
spacerTabum infert gravius, deteriusque malum.
Sic quodcunque manus naturae daedala finxit
spacerQuo moneatur homo, quod speculetur habet. spacer70
Rebus et ex minimis morum studiosa bonorum
spacerMens praecepta sibi consiliumque legata.”
Cui sophus haaec contra, “merito sapientis honorem
spacerSolus habes, Virtus te probat ipsa sophum.
Fastus saepe regit calamum scriptoris inanem, spacer75
spacerScriptor, ubi vaa est pagina, vana sapit.
At quicunque cupit naturae discere leges,
spacerPraecepta ex veri fonte sequenda trahit.
Sic bonus et prudens, sic denique fiet honestus,
spacerNec sophiae studiis plura docendus erit.” spacer80

FABULA I
LEO, TIGRIS, ET VIATOR

Regia progenies, morale hoc accipe carmen,
spacerFabellisque homines intueare meis.
Mature ingenuo virtutes insere cordi,
spacerEt vitii perstet mens inimica dolis.
Princeps, egregio ceu praedita nympha decore, spacer5
spacerHeu! tenero veri nescit ab ungue sonum.
Disce, docendus adhuc, laudem contemnere, nescis
spacerQuot mala adulantis perfida lingua fovet.
Suavis amicitiam monstrat censura fidelem,
spacerRara quidem soliis invenienda comes. spacer10
Namque ibi qui verum nemo profitetur amicum,
spacerRaro haec libertas officiosa placet.
Principibus ceu scripta viris qui dedicat auctor,
spacerQuas tibi det laudes aulicus omnia habet.
Ast ego adulantis sequar exemplaria turbae? spacer15
spacerSeria mene decet vertere dicta ioco?
Sermones blandos, quibus utitur aula potentum,
spacerSpernit Apollineis Musa referre modis.
At merita, o princeps, ergo tua vera solebo,
spacerQuidve putat de te terra Britanna loquar? spacer20
Illa tibi in tenero virtutum pectore cernit
spacerSemina, magnorum nomine digna patrum.
Te mitem facilemque novo iam mentis in ortu,
spacerIndole te ingenua munificumque videt.
Te cupidum afflictis succurrere, te generosum spacer25
spacerSentit, et humanis indoluisse malis.
Macte animis. En laeta boni te ad culmina virtus
spacerVoce vocat! Patriae perfice vota tuae.
His etenim auguriis, cum firma adoleverit aetas,
spacerCernere sit qualis fama virilis erit. spacer30
Verae laudis amor flammis te accendet honestis,
spacerEt magnum agnoscent facta futura patrem.
Ignavi feritas animi est. Praestare iacenti
spacerAuxilium et miseris parcere fortis amat.
Saeva viatori deserto in tramite tigris spacer35
spacerInsolit ut spolii lustrat avara nemus.
Praedae incumbentem cernit, rabidumque tyrannum
spacerDesuper erumpens corripit ungue leo.
Commisto resonat fremitu nemus, undique rivis
spacerTingit purpureis ora pedesque cruor, spacer40
Donec fauce cadens et vi graviore leonis
spacerHorridus in maculis sternitur hostis humi.
Hirsuto supplex dat verba precantia regi,
spacerEt vitam implorat poplite pronus homo.
Dat vitam, fortisque ultro sic incipit heros, spacer45
spacerDum sua captivum ducit ad antra comes:
“An dubitare meas audebit strenua vires
spacerBellua, vel mecum conferet ulla suas?
Pugnae testis eras, virtutem animumque necesse est
spacerEt ius et vires confiteare meas. spacer50
Hic procul a patriis iamdudum sedibus exul
spacerTurpi enecta fame bruta caterva fugit.
Has inter sylvas solus mea sceptra capesso,
spacerMe dominum agnoscunt haec loca vasta suum.
Me gentes tremuere ferae, gravis ursus et acres spacer55
spacerRegia tinxerunt antra cruore lupi.
Quae dextra laevaque exanguia corpora cernis,
spacerIsta queis albens ossa repletur humus,
Haec antiqua tropaea, et facta priora fatentur
spacerFaucibus his domitae quot cecidere ferae.” spacer60
“Vera refers,”respondet homo. “Genus omne ferinum
spacerVis tua (testis eram) sola domare potest.
At sibi tam falso splendentem lumine faman
spacerCaptabit fortis rex, similisque tui? “
Vicinos spoliant fures. Tibi laus sit amari, spacer65
spacerIustitia vires tu moderare tuas.
Qui caesas iactant acies vastataque regna
spacerPrava agit heroas laus et iniquus honor.
Imperium acquirit sibi caede et sanguine praedo,
spacerRex sapiens miti corde et amore regit. spacer70
Haec tua, quam nuper sensi, clementia monstrat
spacerQuam solio virtus sit tua digna frui.
Regum sola venit superis commissa potestas,
spacerUt superis similes sint miserosque levent.”
“Res manifesta patet, lusit laus prava iuventam, spacer75
spacerRex ait,”et falsi luce fefellit honor.
Agmen adulantum, genus heu servile ferarum,
spacerImperii mores instituere mei.
Me recta ratione mones. Sed dic mihi, regum
spacerTune aulas nusquam, dulcis amice, colis? spacer80
Scilicet humanos omnis mea turba fatetur
spacerHeroas sceptrum moe tenere meo.”

FABULA II
MATER, NUTRIX ET LAMIA

Dii, date filiolum. Misso sibi munere felix
spacerO! quam progenie gaudet uterque parens!
Quid falsus non suadet amor? Sapentior hercle
spacerNon fuit aut toto pulchrior orbe puer.
Surgit, et Aurora laetos referente labores spacer5
spacerHaeredem genetrix officiosa petit.
Contortis stabat, seu perita daemone, palmis
spacerNutrix, singultu concutiente sinus.
“Ecquid,” mater ait, “male contigit? En age, quid sit
spacerDic, nutrix. Vivit spero valetque puer.” spacer10
“Ne mihi, ne tribuas, domina o carissima, culpam.
spacerAdfuit hic oculos clam scelerat meos,
Adfuit hic lamia, et vita tibi carior infans
spacerTollitur, et supplet plumbeus iste locum.
Lumina quo matris sylvestris aemula pruinis, spacer15
spacerQuo patrius fugit nasus et oris honos?
Hic adverte oculos, deforme hoc aspice monstrum.
spacerTotus hebet, stultum tota figura sapit.”
“Foemina,” mater ait, “caeca est. En qualis ocello
spacerVivida scintillat vis animique vigor.” spacer20
“Per superos,” respondet anus, transversa tuetur.
spacer“Iam nunc hic lamiam nullus adesse neget.”
Dixit, per clavis cum lapsa foramen imago
spacerPygmaea ante oculos ocyor igne volat,
Erectumque caput cunarum in vertice tollens spacer25
spacerStultiam his visa est increpitare modis.
“Unde haec vana hominum surgunt commenta? Quis unquam
spacerNos orbi stultos suppeditare putet?
An nostrum sublime genus mortalibus aegris
spacerCompositisque luto posthabuisse decet? spacer30
Nos quoque progeniem vix aequo lumine nostram
spacerCernimus, et falsus nos quoque ludit amor.
Quae genetrix, puerum si commutare liceret,
spacerPingue caput fatui nollet habere sui?
Gentis at humanae sobolem praeponere nostrae spacer35
spacerStultorum nobis nomina iure daret.”

FABULA VIII
PUELLA ET VESPA

Quot patitur vanos virgo formosa susurros!
spacerStultitiae quoties ludit in aure sonus!
Quicquid agit, quoquo veneres radiantia pandunt
spacerLumina, inepta subest solicitatque cohors.
Quam, si non tenerae caperent praecordia nugae, spacer5
spacerArceret gravior frons tacitusque pudor.
Stultus terga daret iusta gravitate repulsus,
spacerVel minimo carpit verbere musca fugam.
Quis tamen innumeram cogat discedere gentem?
spacerAltera supplebit quem vacat una locum. spacer10
Qui stultum novit, fratrem quoque noscat oportet.
spacerQuos comitem quem non laudet ineptus habet?
Et primo quaecunque aurem dedit ardelioni
spacerHanc poenam merita peste puella luit.
Officio, Doris, studioque operata diurno, spacer15
spacerAd speculum formae dum studiosa sedet,
Nunc hilari sibi fronte placens, nunc ore severo,
spacerAestivos fallit desidiosa dies.
Hic ubi lenta sedet, gyro secat aera circum
spacerLascivam carpens vesta proterva viam. spacer20
Nunc reprimit, nunc urget iter, nunc oscula figit
spacerCervici aut roseas appetit ore genas.
Verbera non inct defendunt ora flabelli,
spacerIlla novo rediens corda timore movet.
Pulsa eteim fit mente audacior, inque labellum spacer25
spacerInsidet, et rorem luxuriosa bibit.
Nympha fremit, frontemque trahens, “Proh! numina,” clamat,
spacer“Muscarum crucians hoc prohibete genus.
Quotquot habent pestes, non importinius ullum
spacerTirpibus his vespis dii tribuere malum.” spacer30
“Tene mei capiunt fastidia,” voce querenti
spacerVespa ait, “et fidus sic tibi sordet amor?
Haeccine culpa movet? Quae si tibi culpa videtur,
spacerNon mihi sed formae est attribuenda tuae.
Hoc tibi purpureum, quod spirat thura, labellum, spacer35
spacerQuaeque sedet roseis laeta iuventa genis
Impulit, ut pomo, quo non speciosius unquam
spacerPersica terra tulit, sit mihi posse frui.”
“Ah! Ne, Iana, neces, neu muscae ignobilis intar
spacerAurea vespa neci sit data,” Doris ait. spacer40
“Nam quamvis animal sit paulo audacius, hercle
spacerUrbanos mores ingenuosque sapit.”
Exultans animis ille agmina conscia iungit,
spacerNymphaque quam facilis, quam sit amica docet.
Se gustasse theam cum virgine iactat odoram, spacer45
spacerSuaviaque in labris signa notare iubet.
His monita indiciis et sorti fisa secundae,
spacerHuc omnis subito turba proterva volat.
Participat mensae luxum importuna diurnae,
spacerEt circum aerio ludit ubique sono. spacer50
Nunc agitata fremit, nunc paulum immota quiescit,
spacerNunc iterum ascendit pervolitatque sinum.
Nec cedit, vespis dum sentit inesse venenum,
spacerIctaque crudeli cuspide nympha dolet.

FABULA XI
PAVO, MELICA ET ANSER

Parvus in egregio prodit se corpore naevus,
spacerIn nive vel minima est conspicienda nota.
Venerat esurie compulsus ad horrea pavo,
spacerAtque ibi dum socias pascitur inter aves,
Invida continuo iaculatur lumina circum spacer5
spacerHospitis ad pompam tota caterva novi.
Viles ille animos inhonestiaque iurgia temnit,
spacerDum recolunt proprium conscia corda decus.
Quin digno splendore patet, caudamque superbam
spacerSolis in adversum dat rutilare iubar, spacer10
Quae veluti, stellante polo, laquearia coeli
spacerMille micat radiis, lumina mille iacit.
Perstringit visus plumarum splendidus ordo,
spacerEt variis acies lucibus icta dolet.
Iam celeres linguae dat cuique calumnia flammas, spacer15
spacerCertatimque animos bilis acerba movet.
“En!” melica exclamat, “qua maiestate superbum
spacerGrandibus hoc animal passibus urget iter?
Quis bilem retinere queat? Me iudice, nunquam
spacerAltera tam fastu turgida vixit avis. spacer20
Sin meritis sit honos, virtusque interna patescat,
spacerPulchrior est melicis candidiorque cutis.”
Linguam lingua ciet. Quin mox strepit improbus anser,
spacerIlle etiam risu sibila colla quatit:
“O! Quam turpia crura. Et quos, proh Iupiter, ungues! spacer25
spacer(Nolo equidem in culpas durior esse leves).
At qualem, quam raucam expromit guttere vocem!
spacerVel bubo horribilem contremit ipse sonum.”
“Vera quidem,”pavo exclamat, “mihi crimina formae
spacerHaec datis. Ut vox est, sint quoque crura ioco. spacer30
At, critici, frustra me caecum carpitis agmen.
spacerAn nulli radians cauda notata nitet?
Si pedibus melica ista meis foret usa, vel anser
spacerIste suum nostro poplite ferret onus,
Si vestrae strepitum voces peiore sonarent, spacer35
spacerHaec vitia in vobis nulla reperta forent.
Invida sed labem mens lustrat acutius omnem,
spacerDum caeca est meritis, negligiturque decor.”
Sic ubi formi habitu placens, ut saepe notavi,
spacerFoemineos intrat nympha vnusta choros, spacer40
Singula continuo movet ora informia livor,
spacerEt strepit infami garrulitate locus.

FABULA XIII
CERVUS MANSUETUS

Dum iuvenis tendit dumeta per aspera cervus,
spacerRamorum ohibent brachia densa caput.
Nequicquam impicita luctantem fronte colonus
spacerCernit, et in inecto cornua fune ligat.
Ille tenet laqueo, praedaque superbus opima spacer5
spacerCaptivam domino donat habere feram.
Accepta gaudet dominus, gaudetque colonus
spacerSplendidus in promptu cum sibi nummus adest.
Cervus ad uxorem vertur, rogat illa maritum
spacerSuaviter ut vita donet alatque feram. spacer10
“Quam teres haecce cutis! Non mus maculosior hercle
spacerPonticus est. Animal suavius ecquid erat?”
Clauditur exigui cum primum in limite septi,
spacerGressum habitumque hominis vitat et ora fugit.
Mox animum capiens, obtutu fixus in uno, spacer15
spacerLuminibus tacitus singula cautus obit.
Prandia lauta sibi, linis pendentia mordens
spacerLintea, ventrali pileolove facit.
Crustula ab armigero captat sibi fraude tenello,
spacerSpeque dapum famulos gestit ubique sequi. spacer20
Vicinus magis at magis nunc omnibus astat,
spacerPlaudentesque subit laetus ovansque manus.
Mox panem impatiens palma sibi poscit ab omni,
spacerCedere et indignans, saepe repulsus adest.
Muitua directo vocat in certamina cornu, spacer25
spacerLudibrioque hominem, quem metuebat, habet.
Haud secus agrestis trepidat formidine virgo,
spacerCoccina cum primum percutit ora chlamys.
Pne fores faciem obnubit, mox longius abstat,
spacerPraetextamque auro spectat amatque togam. spacer30
Nunc formidato sese offert fortior hosti,
spacerNec pressam graviter fert retrahitve manum.
Ludere in amplexu nunc intima gaudet, et omnis
spacerCreditor illecebras miles habere suas.
Singuila dispergit mox per tentoria flammas, spacer35
spacerNam pudor atque metus more subactus abit.

FABULA XIV
SIMIUS

Qui mores hominum multorum vidit et urbes. Hor. blue

Ut fratrum emendet mores et corrigat aevum,
spacerArdet in extgernum simius ire solum,
Quippe hominum mos est gentes lustrare remotas
spacerUt patriam urbana rectius arte colant.
Ergo iter aggreditur. Nulla illum incommoda terrent, spacer5
spacerQuisqui suis discit cutior esse malis.
In laqueos tandem cadit, et deductus ad urbem
spacerPauper in ignota venditur hospes humo.
Venditur, at pacto quis vendi nollet eodem,
spacerEmptus adit pulchrae cum penetrale Chloes? spacer10
Servitio exultans, ut amator, vincula iactat,
spacerInque dies blandae gratia crescit herae.
Mimicus exercet ludos, ubicunque puellam
spacerAd speculi studium cura diurna vocat.
Colligit in nodum vittas, digitisque flabellum spacer15
spacerIncrepat, urbani more modoque viri.
Foemineos etiam delectat acumine coetus,
spacerRisum saepe, ioco deficiente, movet.
Plausibus inflatur, dum se diplomate dignum
spacerCultus in aularum funditus arte putat. spacer20
Tum patriae pius urit amor, tunc ardet, ut Orpheus,
spacerIndigenarum animos arte polire rudes.
Temporaque apta ptens, vincli retinacula rumpit,
spacerEt nemus ad patrium notaque lustra redit.
Mirata incessum gestumque hirsuta caterva spacer25
spacerConcersat patriis praecipitata iugis.
Pars nitidis plaudit manicis, pars serica laudat
spacerTegmina, queis limbos daedala pinxit acus.
Concinni nil non delectat forma galera,
spacerNigraque ab ambrosiis pendula cauda comis, spacer30
Terga superiecto redolentia pulvere adorant,
spacerTerga pruinali candidiora nive.
Fimbria sed laevo quam dat volitare lacerto
spacerArridet cunctis, invidiamque movet.
“Me, me, adsum,” petulanter ait, “me audite, catervae, spacer35
spacerUt sapiat monitis natio tota meis.
Proximus humanae est cum simius ordine genti,
spacerQuisque suum merito vindicet usque decus.
Ipse diu vitam versatus in urbibus egi,
spacerAt hominum mores ingeniumque scio. spacer40
Sumite in exemplum gestus habitusque decoros,
spacerAd normam regni ius stabilite meam.
Discinte adulari, si sit tibi cura peculi,
spacerSic bilem atque odium dissimulare licet.
Se totum dare quisque suis videatur amicis, spacer45
spacerDum sua privatim commoda sola petat.
Ut decet et par est, mendacia fingite, nunquam
spacerIngenii nimia vena sit arcta fide.
Sit labor alterius meritis inducere labem,
spacerColloquio vires dant maledicta novas. spacer50
Discite cuncta audere, et nil nescire videri,
spacerLaudabitque sagax mentis acumen homo.
Cum magnis vixisse meum est, mea iussa secutus
spacerSimius humano more politus erit.”
Dixit, et incurvatus humi est. Horrenda cachhinans spacer55
spacerEloquium rictu tota corona probat.
Rodere quisque suos hinc simius ardet amicos,
spacerUltricesque iras invidiamque fovat,
Atque hominum pravas imitari sedulus artes
spacerUsque agit insidias, invigilatque malo. spacer60
Suc hebes atque homeris schola cui male convenit altis
spacerStultitiam externo perficit orbe puer.
Vestibus inservit, ludit, bibit, omnia foeda
spacerPerpetrat, ut belli sit sibi fama viri.
Seria derident, studia aversatur honesta, spacer65
spacerIngenio vitium convenit — et sequitur.

FABULA XIX
LEO ET PROLES

Quam prava imperiiqu elocique cupidine flagrant,
spacerTalia ab infami qui sibi plebe petunt!
Ferre parem ignorant, et se prope cernere taedet
spacerClarior ex merito quos decoravit honos.
Hos insulsa iuvant vulgaris dicta popinae spacer5
spacerEt vappi et fumo turpiter acta dies.
Illic sordidulum regere inter pocula caetum
spacerVilis agit fastus gloriolaeque sitis.
Quinetiam totas cum stultis sumere noctes
spacerIngenio primi si videantur amant. spacer10
His ego (si tales artem didicere legendi)
spacerHis scribo, ut merita stet sibi luce decus.
Degener et turpi iuvenis leo pectore fertur
spacerOmne leoninum deseruisse genus.
Sordida, laudis avens, petiit convivia vulgus spacer15
spacerQuae dedit, et viles instituere ferae.
Tota asinis vitae devovit tempora, constans
spacerMensarum praeses, symposiique caput.
Quin ora atque habitus paulatim sumere, donec
spacerAuribus exceptis totus asellus erat. spacer20
Si lepidum vellet quid dicere, rictibus omnis
spacerCaepit inaudito plaudere turba ioco.
Ast ubi verba dabat, quot tollere laudibus! O quam
spacerNativa rudit hic voce, asinumque sonat.
Blanditiis gaudens, proprioque elatus amore, spacer25
spacerTendit ad augusti regia lustra patris.
Ingeniumque ardens proferre, dat ore ruditum
spacerMagnifico — resilit concutiturque leo.
“Vah! Insulse canis! Vox execrata sodales
spacerIndicat ista tuos et mala lustra notat. spacer30
Semper amant stripitu blaterans genus, ardeliones
spacerIn sua praecones probra sonare tubas.
“Cur mihi,” natus ait, ”pater, haec tam dura? Senatus
spacerMe noster magni pendit habetque sophum.”
“Heu! Quam delirat fastus,” pater inquit, ”inanis? spacer35
spacerQuem fatui laudant, quisquis superbit hebes.
Disce tamen, quicquid stupidi mirantur aselli
spacerLudibrio esse mihi magnanimisque feris.”

FABULA XXIV
PAPILIO ET LIMAX

Vir novus, inque novo nimium se munere iactans,
spacer Plebeium cogit nos meminisse genus.
Papilio, superas vix iam bene naus in auras,
spacerAurora nitidum restituente diem,
Flore super roseo sede,t et caput erigit altum, spacer5
spacerEt tumet, et proprio raptus amore calet.
Tegmina pennarum, ferruginis instar et auri,
spacerCaeruleoque simul tincta colore micant.
Ipse patet soli, nitidusque repercutit imber
spacerFulgentes oculos versicolorque decus, spacer10
Sub lare dum proprio, spretus per gramen amicus
spacerCoenoso limax tramite signat iter.
Quem simul ac cernet, custodem protinus horti
spacerAdvocat, atque ira sic furibundus ait:
“Dic, operae incumbit cur rusticus iste diurnae, spacer15
spacerUt foedo herbarum semine purget humum?
Cur matutinas exerces tu quoque curas,
spacerAtque anni fructus corrigis arte nova?
Coccineo fervent cur persica mala rubore?
spacerAut cur caeruleo pruna colore nitent? spacer20
Istius ut saturent sunt haeccine culta palatum,
spacerIstius ut vermis sint placitura gulae.
Tardam dede neci, furacem tunde catervam.
spacerSic horti meritus restituatur honor.”
“Et tibi,” ait limax, “haec unde superbia venit? spacer25
spacerQuam tuaa nunc fastu corda repente tument!
Opprobrii causam nisi tu prior ipse dedisses,
spacerPectore me cogens impatiente queri,
Nollem ego te nullis dixisse parentibus ortum,
spacerAt genus ex ipsis faecibus esse tuum. spacer30
Nam celeres vix nonus adhuc sol protulit horas
spacerUt foveant fructus dentque rubere rosas,
Ex quo cernere erat turpem te degere vitam,
spacerAbiectumque habitu sordidiore tegi.
Impurum, deforme animal, tum vile trahebas spacer35
spacerSqualenti obductus syrmate corpus humi.
Foetida tum nebas, ceu turpis aranea, fila,
spacerOre vomens uteri stercora foeda tui.
Non humili inficior natum me stemmate. Limax
spacerNatus eram et limax victima mortis ero. spacer40
Et quid papilio est? (Peius nihil addere vellem)
spacerNil nisi vermiculus lautior esse potest.
Et genus omne tuum, turpis sine fine propago,
spacerVremiculos referet sordidulosque patres.”

FABULA XXVIII
PERSA, SOL, ET NUBES

Estne qui puro calet igne vates?
Estne cui vocis strepitum canorae
Temperat ductor fidium lyraque
spacerAuctor Apollo?

Audit audaces numeros sonantem, spacer5
Audit invita gravis aure Livor.
Frendet, infestasque agitat maligno
spacerPectore flammas.

Per caput diro tumidi veneno
Sibilant angues. Genus ille foedumspacer10
Concutit, venale pecus, nigroque
spacerEvocat Orco.

Paret inferni monitis magistri
Daemonum quotquot fovet impiorum
Turba, quae chartis scelerata vendit bluespacer15
spacerProbra diurnis.

Cogit infames Bavii catervas blue
Fama clarorum celebrata vatum,
Purus ut Phoebi radius nigrantes
spacerParturit umbras. spacer20

Lucis ad aethereum sincero corde parentem
spacerFervida prostratus vota precesque pias
Persa dabat. “Tu diffundis, laudande, deorum
Munera, tu, lux o mundi genialis origo,
Alme parens, sol o pulcher, qui singula lustras, spacer25
Foecundisque foves radiis, nostram accipe laudem,
Haec meritas tibi dona preces. Sis mitior arvis,
Sis pater et laetum da volvere frugibus annum.”
Pectoris haec grati deridens munera nubes
spacerPerfudit tenebris invidiosa diem, spacer30
Et subito e nimbis vox fastu inflata maligno
spacerTalibus audita est intonuisse sonis:
“Quis tuus est imbellis et aureus ille deorum,
spacerQui iacit arbitrio lucida tela meo.
Nullane vota meas neque thura ferentur ad aras? spacer35
spacerHic etiam laudi debitus adsit honor.”
Raptus amore pio, fastumque perosus inanem,
spacerImprobat indignans hoc grave Persa nefas:
“Qui tibi dat formam, quique ista in sede locari
spacerTe sinit, hic deus est, huic ego vota fero. spacer40
Cum tegit ipse caput velamine, planior extat
spacerCorporis effigies conspicienda tui.
Te flabrum quodcunque rapit, glomerataque circum
spacerAgmina praecipitem cogit inire fugam.”
Assurgunt zephyri. Tenuatus in aera cedit spacer45
spacer(Ludibrium ventis) discutiturque vapor.
Lux purgat Phoebea diem. Sic transit inanis
spacerInvidia, et meritus luce refulget honor.

FABULA XXXVIII
MELICA ET FORMICA

Saepe in amicorum vitiis spectamus acutum,
spacerEt querimur falsa lumina nube tegi,
Non labes nos ulla fugit. Nec cernimus ipsi
spacerQuam nos interea fortior error habet.
Priscum exosa cibum melica, et vulgaria temnens, spacer5
spacerHorrea destituit nota nemusque petit.
Pone subit, trepidatque pedes aequare sequendo
spacerGranaque certatim turba tenella legit.
“Me prope,” mater ait, “soboles mea, sistite gressus.
spacerQuam lauta hic nobis fercula collis habet? spacer10
Cernite ut Aethiopum studiis intenta caterva est!
spacerMillibus en plena est, totaque nigret humus!
Quin mecum audaces epulis incumbite. Nulla est
spacerFormica stomacho gratior esca meo.
Impia si cohiberet atrox pullarius arma, spacer15
spacerAh! nimium nobis vita beata foret.
Ast homo, pravus homo, melicas praedatur, et omnis
spacerExitio turbae festa Decembris agit.
Ostrea nobiscum patina sociantur in una,
spacerPonimur aut salsae terga ad opima suis. spacer20
Vilis ab agricolae magnatum ad fercula mensis
spacerVix unquam melicae nidor odorus abest.
Septem inter peccata hominum non devovet ullum
spacerCretius ingluvies quam scelerata gulae.”
Formica, in celsum scandens, quae fugerat hostem, spacer25
spacerTalia sub fagi tegmine verba facit:
“Ante tibi alterius quam fas reprehendere crimen,
spacerPerscrutare tuum quid tibi pectus ait.
Tu rostro moderare, et cum ientacula sumas
spacerTe pudeat totis gentibus esse neci.” spacer30

FABULA XLV
POETA ET ROSA

Sit procul, o! famae alterius quicunque ruinas
spacerFundamenta cupit nominis esse sui.
Sic quoties meritos aliis subertit honores
spacerSese augere suos invida nympha putat.
Sic credit vates alios dum carpit ineptus spacer5
spacerTransferat ut propriis laurea serta comis.
Lege pari vates et foemina pulchra superbit,
spacerRivales pariter damnat uterque suos.
Quis laudare potest te, Lesbia, rite, sororis
spacerNi simul incuset formam habitumque tuae? spacer10
Blanda etenim bis lingua placet quae suppetit uni
spacerQuas laudet veneres, alteriusque rapit.
Mane fuit primum, dulce cum gaudia Maii
spacerFrigida dum spirant flabra, poeta petit,
Dumque horti fragrant, zephyrisque recentibus omnis spacer15
spacerFlos viget, omne novo germen odore fluit.
Ille rosam legit, et mirantia lumina fingens
spacerEliquat hoc, Musa praecipiente, melos:
“Vade, meam, rosa, quaere Chloen, gremioque venusto
spacerSis decus. Ah! felix terque quaterque forem, spacer20
Huic ego si nullo periturum tempore amorem
spacerOptato possem suppeditare loco!
Illic, ceu Phoenix, oculorum ardore perustus
spacerInvolvi liquido thure et odore mori!
Ah, nescis, flos, heu! nescis, infauste, quot illic spacer25
spacerSuavius halantes experiere rosas.
En! video livore et spe marcessere lapsa,
spacerLanguidulas frondes, deciduumque caput
Funus utrumque manet. Communi clade perimus.
spacerTu cadis invidiae victima, amoris ego.” spacer30
“Haec tibi tu serves stulta exemplaria,” dicit
spacerQuae prope crescebat, rapta furore, rosa.
“Ante alios pudeat te nos contemnere. Vates
spacerQuid faceret, nostram si renuamus opem?
Fervet quaeque rosis, quae fervet amore, poesis. spacer35
spacerHinc color, hinc vobis suppeditatur odor.
Tene putas, ingrate, Chloes augere decorem
spacerCum patimur Musae turpia probra tuae?
Huic ut aduleres, cur nos marcescere cogis?
spacerCur languere iubes invidiaque mori?” spacer40

FABULA L
LEPUS ET AMICORUM COPIA

Uni iunge animum et fidas ibi comprime flammas
spacerAut, ut amans, vanum nomen amicus erit.
Infans quem multi poterunt agnoscere patres
spacerHaud unquam patris novit amore frui.
Sic in amicitia: multis qui fidit, amici spacer5
spacerOfficium raro qi bene praeset habet.
Quod potuit, studio lepus obsequiosus in omni
spacerOmnibus, ut vates, lector amice, tuus.
Notus erat cunctis quaecunque animalia sylvas
spacerLustrant aut campi pabula dente legunt. spacer10
Cura placere fuit nec quinquam offendere, et omnis
spacerBestia sinceram vovit amica fidem.
Ille, ubi prima novos Aurora effuderat imbres,
spacerDum, prata ut libet roscida, carpit iter,
Audit venantum ceu dira tonitrua voces, spacer15
spacerEt fremitus equitum quadrupedumque fugit.
Fertque refertque gradum, suspirat, et admovet aurem,
spacerEt trepidat lethi iam propiore sono.
Nunc cursus, si forte canes eludat, eosdem
spacerDuplicat, et gyros itque reditque pares, spacer20
Donec anhela metu confectus corpora, languet
spacerDebilis in media semianimisque via.
Spes quam grata subit, quae raptant gaudia pectus
spacerCum faciem noti iam prope cernit equi!
“Fas sit,” ait, “vel, amice, tuum conscendere dorsum, spacer25
spacerSitque salus fidei debita nostra tuae.
Cernis ut haec infida fugam vestigia produnt,
spacerSarcina amicitiae est quaeque ferenda levis.”
“Me piget,” inquit equus, “te cernere dura ferentem,
Te, sine fraude caput, te, mihi care lepus. spacer30
At tibi sume animos, certam proe cerne salutem.
spacerOmnis amicorum copia pone subest.”
Mox taurum implorat querebunda voce superbum,
spacerEt sic armenti rex venerandus ait:
“Quandoquidem quaecunque habitant animalia terras, spacer35
spacerNorint quam fida te pietate colo,
Libertate utar, qua tractat amicus amicum,
spacerSintque sine invidia quae sine fraude loquor.
Me gravis hinc amor urget, ad istum farris acervum
spacerMe vult, deliciae, pulchra iuvenca, meae. spacer40
Et scis, foemineas cum res agitemus oportet,
spacerFas est caetera dent, qualiacunque, locum.
Asperior videar, cum linquere cogor amicum.
spacerAt viden’! A tergo non procul hircus abest.”
Hircus ut impulsas rapido notat impete venas, spacer45
spacerTorpentesque oculos cernit, inersque caput,
“Hirsutum hoc noceat tergum tibni forsitan,” inquit,
spacerTe tepidum foveat vellus, et astat ovis.
Imbellam se dicit ovis, queriturque gravatam
spacerIam nomis et lanae pondera ferre latus. spacer50
Lenta etiam incusat crura agnoscitque timores.
spacerNamque ovis, ut lepus est, sit quoque praeda canum.
Tandem infelici mortem ut defendat amico
spacerCursanti vitulo fervida vota facit.
At vitulus, “teneris cum sim sine viribus annis, spacer55
spacerHoc mihi suscipiam tam grave pondus?” ait.
“Te modo praeteriit maiusque et fortius agmen,
spacerVis quam magna illis, quam mihi parva datur!
Quisque, nec immerito, mihi succenseret amicus,
spacerHinc te si proprio tllere Marte velim, spacer60
Da veniam. Te totus amo, sed acerba suorum
spacerFunera cuique dabunt debita fata pati.
Heu, quam flendus eris! Longum aeternumque valeto,
spacerCare lepus. Videas huc properare canes.”

bar

APPENDIX
AD
EDUARDUM JENNER M. D.
CARMEN
ALCAICUM

O! qui secundo natus Apolline
Incumbis arti Paeoniae, efficax blue
spacerNon ante vulgatos per usus
spacerspacerLethiferam prohibere pestem,

Jennere, laudes an sileam tuas, spacer5
Dum mente sanus, nec cythara carens
spacerTurpive succumbens senectae
spacerspacerRura vagor per amoena Cheltae? blue

Hic saepe mecum dum meditor gemens
Inter meorum funera, queis diu spacer10
spacerVixi superstes, quot veneno
spacerspacerFoeta gravi, maculisque tetris

Primis in aevi viribus abstulit
Infesta febris, lingua valet parum
spacerNarrare, quid debes supremo spacer15
spacerspacerQuanta Deo tibi danda laus est,

Furore quod non ante domabili
Tot dira pestis quae peperit mala,
spacerIn gentis humanae levamen
spacerspacerTe medico superata cessit. spacer20

Quippe arte mira quae tibi contigit
Puris benigna guttula ab ubere
spacerInserta vaccino lacertis
spacerspacerCorporeos penetrat meatus,

Brevique facta in vulnere pustula spacer25
Propulsat hostem, nec sinit amplius
spacerInferre morborum cohortes
spacerspacerInnumeras, comitemque mortem.

O! quas rependet patria gratias!
Quae te senatus cura Britannici spacer30
spacerMercede compensabit aequa!
spacerspacerAnnua quae tibi dona reddet!

Nam te Machaon hospes adit frequens. blue
Te pauper aeque, te locuples petit
spacerColonus, immunique gaudent spacer35
spacerspacerConsilium elicuisse palma:

Te mater ambit filiolo cavens
Ut tuto ab atra corpore sit lue.
spacerInnupta te virgo decentes
spacerspacerSint memori sine labe malae. spacer40

Utcunque nostris laudibus invidens
Gens quaeque grates dat tibi debitas.
spacerTe Gallus extollit, tuamque
spacerspacerObsequiosus adorat artem.

At dulcis, heu! quid filioli salus, spacer45
Quid vota matris, virginis aut decor,
spacerAut fama prodest, quid parumper
spacerspacerQuod volucres tua cura fati

Tardavit alas, si sibi gloriam
Fuso innocentum sanguine comparans spacer50
spacerHuc ducat infames triumphos,
spacerspacerGallicus hic dominetur hostis?

Et iam, coactis undique copiis
Naves adornans, oppositos parat
spacerTransire fluctus, Anglicisque spacer55
spacerspacerExitium minitatur oris,

Demens, inani qui petit impetu
Sceptro potiri, quod populi fides
spacerHonorque, et Augusti paternus
spacerspacerIn Britonas animus tuetur! spacer60

Quin cinctus omni milite barbaro
Se credat undis, quale aquilonibus
spacerMartique nostro, quale debent
spacerspacerLudibrium pelago carinae?

Audire toto iam videor freto spacer65
Tormenta longe dira tonantia,
spacerRaucumque bomborum fragorem,
spacerspacerOceanique cruore rubri

Videre Gallos fluctibus obrutos,
Missosque in ipsis criminibus duces spacer70
spacerFratres salutatum, daturos
spacerspacerTartareis nova iura regnis.

Invita cerno bella gerentium
Erecta dudum corpora Ibericum
spacerProstrata collectosque corvos spacer75
spacerspacerPingue super Batavi cadaver;

Cerno canoros, semivirum genus
Natare fractis viribus Italos,
spacerNulloque Delphino iuvante, blue
spacerspacerFunereos recitare cantus — spacer80

At non vel ipsis gaudeat hostibus
Has ominari Musa tragoedias,
spacerQuas ira praeceps, consulisque blue
spacerspacerAmbitio malesuada movit,

Nec longiori carmine te morer, spacer85
Mentemque curis utilioribus,
spacerJennere, seducam. Valeto.
spacerspacerTeque tuosque precor labores

Deus benigno numine prosperet,
et dum perennis gloria laureae spacer90
spacerInsignit heroas Britnnos,
spacerspacerCivica te decoret corona. blue

Finis