220 ** Welcome to the CAL FTP Site ** 4.01 Transitional//EN"> Text

Tessara glauca — translatio. Tessera caerulea — commentariolum.

ANDREAS AMMONIUS LUCENSIS G. MONIOIO VIRO CLARISSIMO S. P. D.

EMPER optavi, clarissime Monioie, ubi gratiam referre non possim, saltem non ingrati animi et esse et haberi. Quare tum a te, altero Maercenate, tum a multis aliis benignissimis litterarum patronis in hac vestra Britannia, quae tot annos me fovet ut iam et meam non iniuria appellare posse videar, nullo non genere humanitatis affectus, cum paupertas, quae (ut ille ait) blue ἀγνώμονας πολλοὺς ποιεῖ, vias alias persolvendi gratiam mihi praecluderet, quam potui sum ingressus, laudare coepi quibus me plurimum debere arbitrabar. Quod officium Plinius iunior ita gratum olim fuisse ait, blue ut qui singulorum laudes vel urbium scripserant, honoribus aut pecuniis moris esset ornare. Siquidem Cherlius ab Alexandro, blue

spacerincultis pro versibus et male natis
Rettulit acceptos, regale numisma, Philippos.

Et P. Corn. Scipio Africanus Ennium arte utcumque rudem intimum habere, suum pulcherrimum triumphum laureatum sequi, et Corneliorum monumento demum inferri, non fuit dedignatus. blue Sed mortales praetereo. Deus opt. max. quam pro suis immensis erga nos beneficia a nobis gratiam reposcit? Nempe laudem. Qua victima nos sibi facere iubet? Non alia profecto magis quam laude, nimirum quod haec una nostrum munus est, cetera autem illius sunt.
spacer 2. Hanc ergo ipse gratiam meae altrici Britannicae, hanc tibi, hanc aliis meis patronis habere sum conatus. Vestra bona, vestra virtutes, non satis sed quod potui laudavi. Quod si pulcherrimae materiae parum decoris addidi, scis illud in magnis et voluisse satis. blue Istas vero meas qualescunque ineptias ideo tibi nominatim dicare audeo, quod te hominem minime fastidiosum esse novi, et pro tuo illo mirifico candore meas nugas non omnino nihil existimare perspexi. Proinde quicquid hoc est, ea velim hilaritate qua rustica et vilia munusciula soles accipias, et, quod facis, non rem sed animum offerentis expendas. Vale, Londinii xv. Kal. Iunias.

bar

1. AD GULIELMUM MONIOIUM ANGLIAE BARONEM ANDREAE AMMONII LUCENSIS CARMEN ASCLEPIADEUM blue

Monioi, procerum, iudice me, decus,
Aut quos Albioneus Nereus alluit, blue
Aut quaevis regio culta viris alit,
Qui cunctis merito diceris omnium
Maecenas, Clarii fautor Apollinis, blue spacer5
Non tu turba tui quod facit ordinis
Doctae posthabitis Pallados artibus
Elumbam Veneris militiam colis,
Damnosamque avide non iacis aleam
Nec noctes posito continuas mero. spacer10
Sed cum sis proavis nobilibus satus,
Et census tibi cum suppetat — haud tamen
Istis par animis et meritis — dies
Et noctes operam das studiis bonis,
Post exercitium atque id breve Martium. spacer15
Electi in manibus sunt tibi codices,
Quo praeclarius aut suavius est nihil.
Namque aut sancta legis dogmata Socratis
Quis nos ad superos evehimur prope,
Aut spectas hominum saecula et est tuis spacer20
Subiectum omne oculis, dispositum velut
In quodam amphitheatro, Iapeti genus,
Immo et principium quo tegimur globi.
Cuius si libeat discere fabricam,
Spectas ut bonitas summa Deo insita spacer25
Formam turpe Chaos sumere iusserit
Et pugnam veterem dispulerit suum
Rerum seminibus constituens locum,
Ornarit variis ignibus aethera
Impleritque suis cuncta animantibus, spacer30
Nec mundi vacuam particulam incolis
Esse ullam dederit, maxima portio
Humanos oculos effugiat licet.
Spectas ut figulus praeterea bonus blue
Divum finxerit et nos in imaginem, spacer35
Atque ignem aethereis sustulerit plagis.
Morborum segetes unde homini volunt blue
Aerumnasque datas, saecula ut aurea,
Mox argentea, dein aenea, plenaque
Postremo scelerum sint sata ferrea, spacer40
Ut quae Marte pari cum Vitio diu
Pugnavit Probitas se dederit fugae.
Hic si humana velis nostraque persequi,
Cernis bella hominum perniciem gravem
Fortunaeque vices et varios iocos, spacer45
Ut sceptrum Assirio Medus ademerit,
Ut Perses itidem hunc sub iuga miserit,
Et Persen Macedo et rursus Agenoris blue
Sparten sede gravi proruerit nepos,
Terrarum imperium quod fuerat vagum spacer50
Diffractis Libyes viribus aemulae
Ut demum Aeneadis cesserit omnium.
Ut nec perpetuum hic constiterit quoque,
Dirus nam framea sanguinea Gethes, blue
Istri colluvies, e Capitolii spacer55
Ac rerum Aeneadas culmine depulit.
Tum ferro datus est orbis et ignibus,
Tum dextris data sunt cuncta rapacibus.
Tum Francus, toties sanguine quod suo
Conatus fuerat dis renuentibus, spacer60
Tandem agros tenuit sceptraque Gallica,
Ungrus Pannoniam, Scotus Hiberniam, blue
Quaeque nunc habeat tesqua Caledonum
Hyblaeis apibus gens numerosior, blue
Stlavus Dalmaticum tunc tenuit solum. bluespacer65
Est et sceptriferae olim Italiae plaga
Quae tunc impositi signa tenet iugi
Longobardia adhuc, cepit ab Angliis
Tunc nomen quod habet, vestra Britannia.
Sic est, longa dies innovat omnia. spacer70
Verum propositi quid vagor immemor?
Haec spectacula sunt, haec studia, hi loci
Oblectant quae animum praecipue tuum,
Haec te praeterea iuncta modestiae
Candorique tuo regibus intimum spacer75
Et suavem faciunt omnibus ac mihi
Patronum et dominum et, si pateris, deum.

ECLOGA blue
INTERLOCUTORES: LYCAS ET AMMON
Qui si parum silvas et pascua redolere videbuntur, adverte illos a caula ad aulam transisse

AMMON

Tune ades, o dulcis Lyca? Iucunde sodalis,
Tune ades? Extremis quis te deus attulit oris
Terrarum, et tantos iussit penetrare recessus?
Luminibus vix credo meis. Sed tempore nullo
Nec meliore loco poteras occurrere nobis. spacer5
Hic nam sceptra tenent pulsis nunc gaudia curis,
Ac scelus et grande est hilares non claudere soles.
Alma Venus, pharetrata cohors, et pronuba Iuno,
Et satyri, et Dryades, montanaque numina saltant.
Pulcher Hymen hoc agmen agit. Comitatur Iacchus, bluespacer10
Et sequitur pleno colludens Copia cornu.
Pan quoque multiplici, modulatur, arundine, carmen
Personat aurata Triton sed litora concha.
Naiades e liquidis excitae fontibus, udo
Clune micant, crispantque latus, Tethynque secuta bluespacer15
Glaucarum petulans Nympharum turba movetur.

LYCAS

Non ita defessis longis ardoribus, Ammon,
Grata quies, patulae si contigit arboris umbra,
Et prope gemmanti rivus si murmuret unda,
Quam tua nunc facies, tua vox, amplexus, et ora spacer20
Grata mihi, tu causa viae non ultima nostra es.
Postquam Romuleos liquisti, perfide, colles
Candida lux nostras fulsit rarissima caulas.
Crescebant, soli et tristi, noctesque diesque.
Saepe mihi de te questa est deserta Camilla, spacer25
Saepe meas clamor miserae pervenit ad aures,
Cum te per saltus ingratum rauca vocaret.
Saepe ego te stultum dixi, qui certa reliquens,
Natalemque casam, pecudes et pascua laeta,
Spes quoque tam pronas, incerta ignota petisses. spacer30
Ecce autem obduci densa ferrugine caelum
Incipit et pigris instare caloribus auster.
Continuo miseranda lues invadit ovile,
Labitur infelix mihi grex, cui vellera tergo
Fulgebant. Vidi duris in cautibus illum spacer35
Exalantem animam, atque extinctis matribus haedos
Ubera ducentes. Hic terque quaterque vocavi,
Te fortunatum procul his qui cladibus esses.
Quid quod Tyrrheno tardatus litore Tybris, blue
Per campos et prata furens, summisque minatus spacer40
Collibus? Has clades, si pectus corque fuisset,
Veridicus vates monuit nos ante cavere.
Insatiabilium irrepsit mox turba luporum
Quos nec pastores infestis pellere telis,
Nec rabidos acres poterant arcere molossi spacer45
Quin rapere e nostris auderent ruribus haedos,
Nec deerant saevi scelerantes cuncta latrones.
Hac ego iam tandem superatus mole malorum,
Fortunae adversae cessi, paucasque Menalcae,
Quas mihi tot casus reliquas fecere capellas, spacer50
Donavi, atque hominum varios perdiscere mores, blue
Oppidaque, et positus statui spectare locorum,
Ut demum, unanimis, vitae quod restat, amice,
Exigerem tecum, quacunque in parte lateres.
En te post magnos terrae pelagique labores spacer55
Convenio, quodcumque tuli iam dulce videtur.

AMMON

Ista mihi pridem cecinit praesaga mali mens
Et tibi, si memores, praedixi plurima, Lyca,
Cum tu forte pedum dextra, laevaque teneres
Subnixus mentum, veteris sub tegmine quercus, spacer60
Cumque meam quererer diverso flumine cymbam
Iactari, aut pigram stagnis haerere, nihilque
Iratis mihi sideribus succedere posse.
Multos praeterea, contra, sine pectore, et omnis
Ignaros pecoris, Bacchi Venerisque ministros, spacer65
Et vaccis haedisque simul florere videbam,
Inque dies ovibus tenerisque augerier agnis,
Fortunaeque vices nunquam sentire malignas.

LYCAS

Istas saepe tuas memini me audire querelas.
Sed quis sepositos tibi suasit adire Britannos? bluespacer70
Ede, rogo, et fidum cur me celaris amicum.

AMMON

Haec olim propter mecum stomachabar ad aram blue
Pacis, ubi niveo candentia flore nitebant
Lilia, cum subito, mirum, vox perculit aures:
“Ammon, ad extremos, ne cessa, tende Britannos. spacer75
Illic te deus aspiciet, caenoque levabit.”
Horridus obstipui; tum mecum multa revolvens,
Constitui nulli divinam prodere vocem,
Quod nocuit multis, et ne si multa ferenda
Ante forent aut quam fines tetigisse Britannos, spacer80
Numinis aut tanti possem meruisse favorem,
De me iure comes quid cur quereretur haberet,
Solus iter capio. Supero montesque nivesque
Et mare traicio quod cingit ditia regna. blue
Plana, ingens, fecunda mihi sese Albion offert. blue spacer85
Ingredior dextris avibus, tum lumine lustro
Oceanus quanta circumfluat undique fossa,
Quam varios aestus moveat quantisque natetur
Piscibus et quot velivolis sulcetur ab alnis.
Pergenti porro occurrunt mihi pinguia rura, spacer90
Ascensu faciles colles, et amoena vireta,
Quales depictas in templis cernimus oras.
Illic quae armenta aspicio! Quam mitia! Quamque
Grandia! Et extentas crurum tenus ubera vaccas!
Occurrunt et oves imitantes tenuia Serum spacer95
Vellere fila suo vel quod Pagaseius heros blue
Rettulit in patriam rapta cum Phaside quondam.
Miror ut omne pecus, nullo custode, vagetur,
Lascivique procul vituli sine matribus errent,
Lunatisque agitent nascentia frontibus arma. spacer100
Miror ut in pratis, nulloque docente magistro,
Sponte sua, bellator equus tam mollia crura
Ponat ut ad numerum credas incedere ductum.
Non herbam hic nocuam, furesve luposve timeri
Audio, sed solum hoc magnum discrimen haberi, spacer105
Ne, si non pecudes a grato pellere pastu
Curent, dissiliant nimis pinguedine ruptae.
Plurima praetereo, inclusis leporaria dammis
Plena, et fulmineo saltus non dente carentes,
In quibus ipse die medio saltare Napaeas bluespacer110
Silvanumque patrem vidi, Satyrosque bicornes.
Horrentes variis hinc cerno frugibus agros,
Et loca, quae quondam fulvo fluxere metallo,
Nunc non argenti argentoque simillima plumbi blue
Pondera producunt, liventisque adice massas. spacer115
Oppida cum subeo, quae bellis apta iuventus
Offertur latos humeros et martia colla
Specto: giganteo visa est de semine proles.
Nec forma cedunt matres: formosus uterque
Sexus, hic uxori bene iunctus, et illa marito. spacer120
Templa deum viso. Divos ea sola decere
Censeo: perstringunt oculos radiantia gemmis
Signa, trabes aurum tecto iaculantur ab alto.
Privatas contemplor opes: sic fervere cuncta
Divitiis cerno ut nec nostra mapalia facto spacer125
Argento careant. Haec, Lyca, est illa beata
Insula, ubi fessos fertur recreare iugales
Cynthius, hesperias postquam descendit ad undas, blue
Coniuncto movet orbe rotas ubi lucida Phoebe.
Hic semper blandi vernat clementia caeli, spacer130
Hic longus iuveni vigor est, hic tarda senectus,
Et mors vix dubiis maturisque advenit annis.

LYCAS

O fortunatos, Ammon, quibus astra dedere
Ad tam felices olim divertere campos!

AMMON

At mihi promissus cuncta haec miracula vincit spacer135
Ille deus, sacer aspectu facieque verendus,
Qui regit innata fortes gravitate Britannos.
Verum alios tantum reges supereminet omnes, blue
Coniferae quantum superant arbusta cupressi.
Hic regnis, et prole potens opibusque beatus spacer140
Ducit amicitiis sibi nexum et sanguine mundum.
Huic par Nestoreo distillat nectar ab ore. blue
Quare fide Attilios aequat, probitate Catones, blue
Religione Numam, Decios pietate, suamque blue
Tam sibi devinxit patriam quam Codrus Athenas. bluespacer145
Cunctorum hic pater est, ulnas venientibus offert,
Exceptosque fovet, nec qua tellure creati
Sed meritum quaerit. Citius numerabis aristas
Aegypti, et verno niteant quot tempore flores,
Quam quot hic ignotos humilique in sorte iacentes bluespacer150
Erexit, fecitque homines, ornavit et auxit.
Aspice quam nulli liceat sine sanguine et aestu
Ad summum eniti solium stabilique sedere.
Hic idem caelo genitus, cui semper adhaeret
Mavors, et totum quem Pallas gorgone velat, blue spacer155
Exilium teneris et multa pericula ab annis
Pertulit, inde ferum calcavit Marte tyrannum. blue
Mox cum iam sedem regnumque teneret avitum,
Mentitos vicit partus, ludumque prehendit blue
Fortunae mortique dedit bellumque peregit spacer160
Infami laqueo. Nec agrestis Hibernia cessat,
Sed subitis turmis, et nudo Marte lacessit. blue
Verum ovium in morem caesae cecidere catervae.
Incolit hic regni partem gens aspera bello
A cornu cognomen habens. Haec omnis in arma spacer165
Consurgit, regemque petit, quem tendere contra
Ut tunc aspexit, subito disiecta fugatur,
Non secus ac volucres aquila veniente minores.

LYCAS

Haud facile emergunt, quae duratura creantur
Et pulchro cuicumque operi natura laborem spacer170
Apposuit. Quid enim non pastor Romulus olim
Ante tulit, flavam ad Thusci quam Tybridis undam
Moenia fundaret mundo impositura catenas?

AMMON

Parta deo hic nostro pax est, clavoque trabali
Instabilis fixus fortunae lubricus orbis. spacer175
Inde animum adiecit mores formare suorum,
Tutari leges primas, punire nocentes,
Protegere ac ornare bonos, componere lites,
Seque per innumeros longum renovare nepotes,
Et nata iam factus avus, quam Scotus amore bluespacer180
Coniunctam parili reginam amplectitur heros,
Hinc quoque connubio natum coniunxit Hibero. blue
Indole, proh, quanta iuvenem, qui nomine patrem
Nec minus ore refert, referet mox fortia facta.
Divina est iuvenis species, prudentia cana, spacer185
Nil mortale sonat, deus est occultus in illo.
Restabant Mariae minimae sponsalia natu, blue
Lactea quae nimium, tedae nondum apta iugali,
Associata pari thalamo est, teneroque tenella
Uxor iuncta viro, quo non generosior alter, spacer190
Pluraque nec cuius dextrae se sceptra reservent,
Utraque servitium cui primum Hispania debet, blue
Et torto celebris tellus Balearica plumbo
Sardoique maris litus Campanaque regna,
Aetnaeaeque domus Cereris fecunda Triquetris spacer195
Et Veneri praelata Papho Flandrentia rura, blue
Australisque assueta iugo Germania avito,
Hunnorumque truces populi, quos Paeanas olim blue
Dixerunt, nostro et demum pars maxima mundi.

LYCAS

Felix coniugium, similes utrique parentes, spacer200
Ut narras, et par aetas, par forma, potenti
Iuncta potens. Quid enim gigni nisi numen ab istis
Unquam seminibus poterit? Sed dic, age, nomen
Istius, qui tot populis dominabitur unus.

AMMON

Carolus, ex illo deductum fulmine nomen, bluespacer205
Gallorum quod fregit opes regemque coegit
Promere captivas voces. Burgundia vincit,
Sed patrem, heu mors, heu, mors immatura, Philippum
Eripuit primo succisum flore iuventae.

LYCAS

Imminet egregiis cunctis haec illa rapina. spacer210

AMMON

Noster at ille deus genere praestabit utrumque,
Et soceri et patris munus, damnumque levabit
Sentiat ut nulla sibi raptum ex parte parentem.
Hunc quoque tutatur vigilanti pectore et armis,
Undique Caesar avus, Romani maximus orbis blue spacer215
Rector, virtuti cuius si iusta faveret
Fortuna, haud alii nomen praeclarius esset,
Quippe Antonini probitas, sapientia Marci, blue
Traiani robur bellorumque usus in illo est,
Et fuit Augustus dextra non largior ullus. spacer220
Quod si Roma frui tam sancto Caesare posset,
Septenos iterum colles florere videres.

LYCAS

Dum nimium optato fruimur sermone, relictum
Phoebeo splendore tenent iam sidera caelum.

AMMON

Hospitium, video, fessus petis. Eia, age, nostrum, spacer225
Namque licet, numen submisso poplite adora.
Agna deinde cadet pro salvo victima amico,
Proque hymenaeo, mox genio indulgebimus ambo.
Salve prudentum, rex prudentissime, regum,
Qui vincis probitate bonos, opibusque potentes, spacer230
In quo praesidium virtus sibi cauta locavit. blue

LYCAS

Sic validus Pylii videas tria saecula regis blue
Longaque sic superes Cumaeae tempora vatis. blue
Sic dii praeveniant faciles tua vota, tuaeque
Perfida sic stringant Turcarum colla catenae. bluespacer235
Sicque recepta sacro Solymorum terra sepulchro
Atque salutiferi plaudant tibi signa cruoris.
Aspice nos, servosque tuos nos esse memento.

3. ELEGIA DE OBITU REGIS HENRICI VII ET FELICI SUCCESSIONE HENRICI OCTAVI blue

Nunc, nunc flebilibus caelum clamoribus imple,
spacerMaerentesque genas nunc, elegia, seca. blue
Nunc teneras complode manus, nunc velle capillos,
spacerTristia nunc largis fletibus ora riga.
Par fuit haud alias unquam tibi causa dolendi spacer5
spacerCausaque non lacrimas iustior ulla dedit.
Occidit Henricus, regni qui septimus Angli
spacerHoc rexit valida nomine sceptra manu.
Occidit Henricus magnorum gloria regum
spacerEt iubar et splendor praecipuumque decus. spacer10
Occidit Henricus, pepulit qui nubila caelo,
spacerAspexit laeta sicubi fronte Iovem,
Vivida cui miti radiabant lumina flamma
spacerIucundusque inerat, si tuerere, timor,
Inque omni gravitas et summa modestia motu, spacer15
spacerMaiestas vero quae solet esse deis.
Hei mihi tunc moritur, cum armis opibusque pararet
spacerSub iuga Turcarum mittere perfidiam!
Humanis inimica bonis, o invida fata,
spacerHoc saltem vobis debuit esse nefas. spacer20
Deses cur potius plebes et inutile vulgus
spacerNon sensit vestra vulnera facta manu?
Scilicet invictum ne nos possemus ab omni,
spacerSi vos vicisset, parte vocare virum.
Sed nihil egistis, vivet post rupta, superstes, spacer25
spacerStamina, et illius gloria maior erit.
Illius ingenium, et rerum prudentia vivet,
spacerVivent illius dulcis et oris opes, blue
Ingentes vivent animi, et quae gessit in armis,
spacerQuam parvi innumeros vicerit ille manu, bluespacer30
Ut sibi conexum, quo vellet, duceret orbem
spacerUtque vereretur terra fretumque virum.
Haec quoque fac pereant, non vera, Henrice, peribit
spacerNomine te referens natus, imago tua
In nato vivens, celso spectabis Olympo spacer35
spacerScandat perpetuus sanguis ut astra tuus.
Hic plebem proceresque sibi iuvenesque senesque
spacerVinciet, humani delicium generis,
Externi hunc metuent reges, venerabitur orbis,
spacerMortali credens veste latere deum. spacer40
Quae regio est aut quam vastus perlabitur Indus
spacerAut Tartessiaci litoris unda quatit
Quaeve sub ardenti squallens male culta leone
spacerQuaeve trucis boreae flatibus ora rigens,
Hunc quae non cupiat dominum, cui libera colla spacer45
spacerFestinet grato subdere sponte iugo?
Indole quae tali pepererunt saecula regem?
spacerTot constans numeris quis, rogo, vidit opus?
Pectora felle carent, studiis imbuta Minervae,
spacerQuis vacat ut Marti tempora iusta dedit. spacer50
Sic animum corpusque colit, sic praestat utrumque
spacerUt natum studiis omnibus esse putes.
Bistoniam digitis cytharam fac pulset eburnis blue
spacerSemideumque canat fortia facta patrum
Aut animi interdum causa admoduletur amore. spacer55
spacerPelide nato praeferet ipsa Thetis. blue
Tendat Ithiraeos arcus credetur Apollo,
spacerNamque manus Phoebi pectus et ora gerit.
Sternacem si frangat equum, iam Castora Lede
spacerSpernet et huic mallet Iupiter esse pater. spacer60
Si, Venus, hunc spectes, oblivisceris Adonin,
spacerEndymionque tibi, Cynthia, turpis erit.
Ignea quae iuvenis species! Subnigra flagellat
spacerCrispaque pauxillum lactea colla coma;
Unde supercilii frons regia pingitur arcu, spacer65
spacerLumina sidereo clarius igne micant,
Candentes rutilas suffundit purpura malas,
spacerEt decorant nares ora verenda bonae;
Unio pro nivei dentis stat plurimus orbe
spacerEt patrias vincunt aemula labra rosas. bluespacer70
Assurgunt humeri torulis et robore pectus,
spacerMavorti puero quale fuisse reor. blue
Brachia conectunt teretes tum longa lacertos,
spacerHi roseos digitos marmoreasque manus;
Cruraque contractis surgunt exilia suris spacer75
spacerLataque subductus non loca venter habet.
Denique procero nulla est in corpore menda
spacerEt nihil est quod quis pulchrius esse velit.
At cum tot dotes animi, tot corporis una
spacerConveniant, vires, forma, iuventa, calor spacer80
Cum quicquid libeat liceat, constringit habenas blue
spacerPermittitque aliis, quod negat ipse sibi,
Et nihil a populis poscit nisi pectus amicum
spacerDatque operam patriae, vel puer, esse pater.
Quare, age, iam sicca lacrimas, elegia, cadentes. spacer85
spacerAmissis longe plura relicta vides.
Pro Henrico Henricum octavum pro septimo habemus
spacerEt pro mortali numen adesse vides,
Nec fas rupta semel subnectere fila sororum
spacerNec leti iniqui frangere iura licet. spacer90
Cernis ut expulso sumat iam gaudia luctu
spacerTellus, et laetus rideat omnis ager,
Neglectasque diu terras Astraea revisat, blue
spacerEt profugas artes cogat abire malas.
Cernis ut incipiant fluvii candescere lacte, spacer95
spacerArboribusque fluant roscida mella cavis.
Aurea, si nescis, rediens Octavius orbi
spacerSaecula restituit. Fausta precemur ero:
Octavius Pylios Henricus vivat ad annos blue
spacerEt cumulum superet, cana Sibylla, tuum. spacer100
Sit melior Nerva, Augusto felicior ipso,
spacerRobore Traianum praestet et imperio.
Quicquid agat summus fortunet Iupiter, albas red
spacerPuniceasque colat Phoebus uterque rosas.

4. EPITHALAMIUM IN NUPTIIS REGIS HENRICI OCTAVI ET REGINAE CATHARINAE blue

Immensi arbiter aetheris,
Divorum atque hominum parens,
Alma et tu volucrum Venus
Mater casta Cupidinum,
Tuque, Hymen, ades et faces bluespacer5
Huc, huc legitimas feras.
Huc pulchrae rosea manu
Tollant flammea Gratiae.
Nostrae laetitiae polum
Et quicunque habitant vacent. spacer10
Iuno mulceat aera blue
Veris tempora proferens.
Ventos comprime ceteros
Antris, Hippotade, tuis, blue
Solum emitte Favonium spacer15
Qui spargat genitalios
Omnis divitis Angliae
Tractus nectare proprio,
Quo fecundet humum ac levi
Semper flamine murmuret, spacer20
Et perfundat odoribus
Late suavibus omnia,
Ut Panchaia divite blue
Quamquam se efferat arbore
Nidusque alitis unicaespacer25
Anglis invideat plagis.
Nullus non hilaris locus
Laeto gramine pubeat
Nullus non ager induat
Albam et purpuream rosam, spacer30
Omnis vallis et arduus
Clivus, planities, nemus,
Saltus et leporaria
Plaudant et faveant ero.
Fontes, flumina, rivuli spacer35
Blandis luxurient aquis,
Primus sed Tamesis pater
Ulvam crinibus auferat
Rubris et niveis caput
Incingat vitreum rosis, spacer40
Ac urnam refluam premens blue
Largo flumine profluat
Crispo gurgite lacteis
Et colludat oloribus
Saltanti ad numerum gradu. spacer45
Huc, huc, currite Tethyos blue
Nymphae progenies vagae.
Castae ludite virgines,
Intonsi et pueri simul,
Vos vestris etiam novae spacer50
Nuptae ludite cum viris,
Et Lucina quibus fuit blue
Praesto parturientibus,
Incurvos iuveniliter
Saltare haud pudeat senes. spacer55
Alba et punicea rosa
Sed cunctis niteant comae.
Non sit laetitiae modus,
Nullum non canat organum,
Partes vindicet et suas spacer60
Fescennina procacitas, blue
Henricus iuvenum decus,
Idem gloria principum,
Ducit regis Hiberiae blue
Praeclaraeque viraginis spacer65
Natam et praecipuam iubar.
Quare candida vellera
Ducant lanificae aurea
Germanae propere colo.
Faustum dum reliquae neunt spacer70
Hoc fatum Lachesis canit
Phoebi lampade pulchrior:
“Henricus facile omnium
Regum maximus optimus
Cum consorte tori, tria spacer75
Vivet saecula Nestorea,
Verum non senii mala
Non incommodum sentient,
Aetatis validae bonis
Hos semper volumus frui. spacer80
Lux his proxima quaeque erit
Praecedente beatior.
Vix prae laetitia tui
Compos ludere parvulos
Henricos aliquot cito spacer85
Cernes aula Britannica.
Tunc heros statuet feros
Turcas sub iuga mittere,
Et dicam ut semel omnia,
Magnis tunc, video, sacris redspacer 90
Sudor vatibus imminet.
His quae nunc canimus sequens
Aetas astipulabitur.”

5. AD DOMINUM RICHARDUM EPISCOPUM VINTONIENSEM blue

Ledeos olim fratres per vota vocabant blue
spacerAequoris et caeli cum timuere minas,
Et nunc cum surgit tempestas navita Erasmum
spacerInvocat, hunc praefert omnibus ille deis.
Ad te ego confugio, praesul, dignissime sacrum spacer5
spacerCui pridem cingat trina corona caput,
Per quem crudeles multi evasere procellas,
spacerAequora tu nostrae mitia sterne rati,
Saevis iactatam ventis tu dirige cymbam,
spacerIn summo velo prospera flamma mica. bluespacer10
Huius me vestri ubertas et maxima rerum
spacerCopia cunctarum famaque multa soli,
Regis et in primis commovit plurima virtus
spacerDesererem ut patriae moenia cara meae
Desererem ut magnae iucunda palatia Romae spacer15
spacerNec paucis annis parta sodalitia
Ut magnum metirer iter, vicinaque caelo
spacerTransirem Scythica saxa adoperta nive, blue
Traicerem oceanum, et cete insana viderem
spacerRuctato nobis eripere imbre diem. spacer20
Ne tunc haec temere dicas me adisse, fuere
spacerQui me promissis allicuere suis,
Omnia quae venti cum spe per inane tulerunt
spacerInque istis inopem me statuere plagis.
Quod tua ni bonitas, miserae pater optime turbae, spacer25
spacerSpem mihi praeberet, vita molesta foret.
Tu facis ut ventos ausim sperare secundos,
spacerPrendere et ut portum me quoque posse putem.
Nam quid ego a tali non sperem praesule? Cuius
spacerPectora religio cum pietate colit, spacer30
Quem sacrae tenerum formarunt Pallados artes,
spacerQuis vacuum studiis non sinet ire diem.
Quod raro invenias qui certus amicus amico est,
spacerPromissam gaudet qui superare fidem,
Qui tot humo erexit mortales, quot neque longo spacer35
spacerConnumerare die lingua diserta queat,
Qui sit apud regem summus, qui plurima possit
spacerSed prodesse velit plus tamen atque potest.
Hanc quoque ne temnas, oro, pater optime, laudem
spacerMeque tuo dignum duc, precor, auxilio. spacer40
A te servatos inter me pone clientes;
spacerSi meritus non sum, laus tua maior erit.
Non ego magna peto, modo sint alimenta, benigne,
spacerEt servus dicax regius esse sat est.

6. AD EUNDEM CONSOLATORIA blue

Pontificum, Ricarde, decus, tutela bonorum,
spacerEt dum vita fuit maxima cura mihi,
Haec tuus Elysiis mittit Grastocus ab oris
spacerQuae, rogo, deposita perlege maestitia.
“Ex istis postquam discessi faecibus orbis spacer5
spacerInvitusque tuum deserui obsequium
Corporis exutus spoliis et mole caduca
spacerActutum campos ducor ad Elysios,
Sic loca nunc dicunt, ubi parva piacula, mitti
spacerPost paulo in caelum qui meruere, luunt. spacer10
Hic mihi purgato non est mora longa futura,
spacerAscendam summi templa beata Iovis.
Haec me felicem vel nunc spes maxima reddit
spacerOraque auctoris spero videre mei.
Ergo, pater, laetare, precor, grateris alumno. spacer15
spacerHac fuit optandum morte obiisse mihi blue
Quae me nec longis torsit cruciatibus aegrum,
spacerNec subito arreptum mi secuit iugulum,
Sed mitis largis solvit sudoribus artus,
spacerMeque per humoris iussit abire vias. spacer20
Et venit cum nondum longae taedia vitae
spacerNec mala morbosi pertuleram senii
Cum nondum tua cura, pater, tenerique sinebant
spacerAnni me vitiis praecipitare caput,
Luctando, fateor, corpus iuvenile reliqui, spacer25
spacerNon tamen illa velim nunc ego vincla pati
In quibus assidue torquebant gaudia luctus,
spacerSpes, timor, humani carnifices animi
Sescentaeque aliae, quas nunc diiudico pestes,
spacerCernoque quam miserae conditionis eram. spacer30
Nec secus ac rector qui longa per aequora vectus
spacerPropositum parvo tempore fecit iter,
Gaudeo iam fragili incolumem superasse carina
spacerTot maria, et portum me tenuisse brevi.
Si quem igitur cepit pietas tua, pone dolorem spacer35
spacerEt noli fato tristior esse meo.
Non alia poteram fieri ratione beatus,
spacerIn caelum sola ianua morte patet.
At tu qui regi et regno percommodus isti es,
spacerVivere quae poteram tempora, vive, pater, spacer40
Vive, pater, longumque vale mundique precare
spacerArtificem ut superis me cito consociet.”

7. DE EODEM blue

Huc Indi, huc Daces, huc gentes accedite cunctae,
spacerspacerChristum Deum quae creditis.
Omnibus exactum numeris monstrare verendum
spacerspacerVobis episcopum queo.
Hic est quem, dives pecorum et fecunda virorum, spacer5
spacerspacerBritanna tellus protulit,
Vintoniae praesul Ricardus, cultor honesti,
spacerspacerVirtutis exemplar novum,
Summa fides, labor infractus, prudentia rerum
spacerspacerQuem vexit amplos ad gradus. spacer10
Cuius si faciem spectes, gravitas ea fronti
spacerspacerIntegritas modusque inest,
Vel denis mixtum nosces in millibus unum
spacerspacerHunc omnium sanctissimum.
Quem si divinis videas incumbere, dices spacer15
spacerspacerHumana prorsus temnere.
Astat mane, sacris operatur et ipse diurnis
spacerspacerEt multa pensis adicit.
Et licet a proprio disiungant publica ovili
spacerspacerGregem suum non negligit, spacer20
In sua namque iacit vigilantia lumina membra
spacerspacerAegrotet et ne quid cavet.
Cernit oves si errare suas, in saepta reducit
spacerspacerLupus voret ne callidus.
Et pater hospitio cunctis largitur egenis, spacer25
spacerspacerHumoque lapsos erigit.
Consilio rebusque iuvat quemcumque fatigant
spacerspacerErae impotentis fulmina.
Audit praeterea causas litesque suorum
spacerspacerPius sed ut natos parens. spacer30
Aras, templa, sacella, domos, praetoria, villas
spacerspacerExornat, instaurat, facit.
Hunc rursum humanis videas si incumbere, dices
spacerspacerDivina prorsus temnere,
Sic ipsum assiduum utilitas communis in aula spacer35
spacerspacerTotos habet ferme dies.
Lis oritur cives inter si magna potentes,
spacerspacerRegisve adest negotium
De bello seu pace agitur, seu foedere, seu quis
spacerspacerLegatus advenit recens, spacer40
Sive quid emergit parvum ut lubet atque minutum,
spacerspacerDum publicae intersit rei,
Aulae custodes hunc primum et curia cernunt;
spacerspacerAmor iubet sic patriae.
Si in terram quamvis densus ruat aethere nimbus spacer45
spacerspacerAmnesque concrescant gelu
Sibilet et stridens Boreas cana tempora circum
spacerspacerAgrosve Sirius coquat
Ne dubita ad patriae venturum in tempore curas,
spacerspacerPraefert saluti quas suae. spacer50
Abstrusas quidam didicerunt prodere causas
spacerspacerNaturam ut autumes loqui,
Quid deceat quid non, num discrepet utile honesto,
spacerspacerScrutantur et quidam Deum,
Perplexarum alii solvunt aenigmata legum spacer55
spacerspacerPapiniano doctius. blue
Nil ultra norunt ad agenda negotia, bardi
spacerspacerRudes, inepti, et bubali,
Noster at hic ita disciplina expertus in omni est
spacerspacerUt nescias praestet magis spacer60
Doctrina an rerum usu an iuxta excellat utroque,
spacerspacerQuod ipse verius puto.
Districtusque licet sit tantis undique curis
spacerspacerClientibus non dest suis,
Sed quos est semel amplexus non deserit umquam spacer65
spacerspacerNec esse in abiecto sinit,
Partiturque aliis sibi quam sudore paravit
spacerspacerAuctoritatem et gratiam,
Partiturque etiam quicquid fortuna benigna
spacerspacerIndulsit illi dextera. spacer70
Blandiri et vero me dicere plura putatis,
spacerspacerAt portio veri haec quota est?
Tantaque sunt hominis merita, ut quae non sine palpo
spacerspacerDe ceteris dici nequeunt
Huius non possint benefacta aequare, sed illis spacer75
spacerspacerEst summa quaevis laus minor.
Pontificem ostendi vobis, vos nosse potestis,
spacerspacerSed quatenus licet deos.

8. AD REVERENDUM. D. THOMAM RUTHALLUM A REGIIS SECRETIS,
MODO EPISCOPUM
DUNELMENSEM blue

Thoma, delicium soli Britanni,
Sic rex maximus optimusque regum
Henricus magis in dies benignus
Secretum tibi pectoris recludat,
Sic quos mente colis bona piaque spacer5
Donent te Pylia dei senecta blue
Votorum et faciant reum tuorum,
Me turbae annumera tuae clientem
Et Croeso facies beatiorem.
Has nam divitias puto supinas bluespacer10
Tanti praesidio tegi patroni
Cui largi bona di dedere cuncta,
Quorum particulam brevem referre
Ut morem hunc animo geram vel ipso
Adversante tuo sinas pudore. spacer15
Est primum facies tibi serena,
Ridentes oculi, color virilis,
Vivax strenuitas, impigerque motus,
Sollers ingenium, quod alta quaeque
Actutum peragit labore nullo, spacer20
Nativi eloquii benigna vena,
Acris iudicii sagax acumen
Et mentis memor illa vis tenacis,
Qua leges populi potentis olim
Et decreta patrum tenes sacrorum spacer25
Sed tamquam articulos tuos et ungues.
Vatem Threicium ferunt poetae blue
Mellitis citharae modis canorae
Instantes olidis lupos capellis
Immoto solitum tenere rictu, spacer30
Amnes sistere, commovere saxa
Et deducere montibus cupressos.
At tu si organa subsequente voce
Tangis, non lapides ferasve solum,
Aures attonitas potente plectro spacer35
Ipsas sed potes Orphei tenere.
Nec, quod non solet evenire multis,
Hae dotes opibus carent beatis.
Nam lassant oculos tui suppellex
Ornatusque abaci, polita fabre spacer40
Et docte omnia vasa, cedit arti
Dives materia. Inde si reflecto
Cervicem, inspicio novos tapetes,
Aulaea Attalicis superbiora, blue
Tusci serica pectinis labores. bluespacer45
Cultus denique regius, quod ille
Vero verius esse non negabit
Aedes qui subiit tuas forenses
Cum rex hospitio est tuo receptus.
Sed ne sit nimium tuis severis spacer50
Hic sermo magis auribus molestus
Prudens nunc alias opes reliquo
Quis tu non timide uteris, sed illis
Iucunde frueris, ipsas <servire>
Vis, non ut dominas tibi iubere. spacer55
Nec si di meritos dedere honores,
Idcirco tumidus magis superbis,
Immo humanior in dies haberis.
Causis num levibus peto tuorum
Ascribi numero et gregi clientum? spacer60

9. AD EUNDEM blue

Thoma, praesidium meum, denique
His Iani patris omnium calendis
Hinc illinc tibi dona congeruntur:
Hic dat Phasidos impiae volucres, blue
Perdices, merulas, grues, at ille spacer5
Ingentes fluvii marisve praedas;
Hispanas alii ferunt olivas,
Ficus, citrea, saccarique metas,
Implent ast alii cados Lyeo
Creta aut quod tulit aureis racemis, spacer10
Aut quod Callaicae tulere vites,
Aut quod Gallica prela reddidere.
Dat pictos alius cliens tapetes,
Princeps aurea vasa, vel smaragdos,
Verum quid tuus Andreas, Ruthalle, spacer15
Ex his mi nihil est, dabit, nisi illas
Quas nosti illepidas ames Camenas?
Has ergo tibi, se simulque donat.
Se ipso dat pretiosiora nemo.

10. HYMNUS AD DOMINUM HENRICUM VI blue

Sancte, qui auxisti numerum deorum
Nuper, Henrice, ad sacra templa magni
Quam Iovis duxti memorare pulchram
spacerDa mihi pompen.

Maximus vasti moderator orbis spacer5
Huic diem laetum statuit triumpho.
Iustus Henricus meritum pararet
spacerScandere currum.

Astra se magna Thetide abluerunt blue
Aether ut flammis liquidis micaret, spacer10
Gratius Titan solito refulsit
spacerPulchraque Phoebe.

Multus hinc illinc erat apparatus
Qua triumphalis rota permeabat,
Nectare et totus redolebat aer spacer15
spacerAmbrosiaque.

Praeferebantur laquei, dolique
Quolibet ferro arma nocentiora
Tum id genus multae exuviae et trophaea
spacerOrdine longo. spacer20

Inde praeduro superata bello
Turba successit, subiere maesti red
Mox duces multi, validis revincti
spacerFunibus armos.


Ibat et primus gravium imperator spacer25
Criminum Fastus tumido ac protervo
Pectore et gressu nihil huc catena
spacerSorteque motus.

Iunctus huic livor comes ibat ore
Pallido, limis oculis, gravique spacer30
Spiritu dirum iaciens venenum
spacerSeque perurens.

Postea praeceps properabat Ira
Fronte rugata, tremulis labellis
Sparserant cuius furiae tremenda spacer35
spacerLumina flamma.

Ibat et fulvi sacer Ardor Auri
Sordido vultu, digitis aduncis,
In viis fixos oculum reflectens
spacerSemper ad asses. spacer40

Tum Gula ardenti titubans Lyaeo
Tota et hircosa et pedicosa et uncta
Aegra vix foeda sanie morante
spacerCrura trahebat.

Ultimo dirum lutulentus agmen spacer45
Torpor urgebat graviter subinde
Oscitans nares nisi cum culinae
spacerNidor adibat.

Ecce sublimi residens in axe
Ipse mox heros radiabat ostro, spacer50
Clara fulgebant redimita Eois
spacerTempora gemmis.

Caritas grato rutilans pyropo
Et Fides Indo nivea unione
Spes et arctoo viridis smaragdo spacer55
spacerPlaustra trahebant,

Virgo quam iustae decorant bilances
Quaeque nil frangit, subigitve quicquam
Quaeque divino procul affutura
spacerPectore cernit spacer60

Et modum rebus quae adhibet gerendis
Currui collum hae quoque subdidere,
Deinde virtutum comitatus omnis
spacerAgmine magno.

Fusus et circum chorus angelorum spacer65
Interim dulci geminabat ore:
“Christe io caelum, bone, qui probatis
spacerCivibus imples,

“Iustus hic iusto datus est triumphus
Qui feros motus animi subegit spacer70
Qui voluptates pedibus potenter
spacerStravit amaras.

“Purpura Henricum gremio cadentem
Matris excepit, teneraque dextra
Gallicum sceptrum tulit et Britannum spacer75
spacerBimulus infans. blue

“Sedit in patris solio puellus
Nec tamen solvit vitiis habenas
Fervidam vasto impete quae iuventam
spacerAggrediuntur. spacer80

“Sobrius posto abstinuit Falerno,
Regias spernens epulas, secundo
Pane ieiuni imperiosa abegit
spacerMurmura ventris.

“Prompta cum Cypris foret undecunque spacer85
Usus est casto thalamo suoque,
Liberos tantum sobolemque dulcem
spacerGratia habendi,.

“Mitis offensas tulit et remisit,
Neminem irato gladio petivit. spacer90
Id sibi demum voluit licere
spacerQuod decuisset.

“Iam pius, comis, facilisque cunctis
Orphanos fovit, viduas levavit
Pavit et turmas inopum benigni spacer95
spacerMore parentis.

“Fecit hoc illi diadema carum
Usui multis poterat quod esse
Quodque tutari innocuum a nocentis
spacerFraude valebat. spacer100

“Ipse contentus modico nec assis
Sceptra terrarum faciebat orbis
Sed Deum semper meditans superna
spacerRegna inhiabat.

“Non tamen caelum tenuit priusquam spacer105
Ignibus coctum Altitonans probasset
An foret purum sine labe et ullis
spacerFaecibus aurum.

“Perdidit regnum, cecidit ferocis
In manum hostis, fuit et superbi spacer110
Pompa victoris, fuit in maligno
spacerCarceris antro,

“Donec ad caedem genitus satelles blue
Gurges humanum sitiens cruorem
Sacra crudeli sceleratus hausit spacer115
spacerPectora ferro.

“Vicit has Christi patiendo fortis
Miles aerumnas superumque regi
Gratias egit, tulerat quod omnes
spacerFortiter aestus. spacer120

“Quare ei sedem tribuit beatam
Cuncta qui large benefacta pensat
Et dedit regnum nequeat quod hora
spacerEripere aut vis.

“Et dedit caecis revocare lumen bluespacer125
Et dedit morbos varios fugare
Et dedit satis animare functa
spacerCorpora rursus.”

Ista dum sancti volucres canebant
Gemmeum summi ad solium tonantis spacer130
Venit Henricus posuitque cinctam
spacerFronte coronam,

Et Deo longa est prece gratulatus.
At Deus contra reducem, peractis
Strenue rebus, patrio recepit spacer135
spacerPectore natum.

Supplices ergo iuvenes, senesque
Omnis Henricum populus precemur:
Da tuis pacem et solidam Britannis,
spacerSancte, quietem, spacer140

Aut in hunc usum moveantur arma
Ut suos nostris fateantur arcus blue
Impares Turcae, et fugitiva cedat
spacerTurba Canopo.

Fac malis nos illecebris linitos spacer145
Callidi Ditis laqueos cavere,
Fac humum nos spernere, fac in altum
spacerTollere mentem.

Exige hinc pestis rapidae venenum, blue
Pelle sudorem subito necantem, spacer150
Semper hoc caelum Zephiro et salubri
spacerRideat aura.

Larga sit nobis pecorique tellus,
Crescat in primis bona sed iuventus,
Sancte, dum membris validis fruamur spacer155
spacerMenteque sana.

Principem nostrum unanimamque serva
Coniugem, ut, cum Methusalem senectam
Vixerint, sero repetant beati
spacerGaudia caeli. spacer160

Annuat nobis pater atque natus
Quique procedens ab utroque magni
Spiritus sese paraclitus orbis
spacerCorpore miscet.

11. ARGUMENTUM DE REGIO EQUO CANICIDA APPELLATO blue

Hospes, cernis equum placidis qui ludit habenis? red
spacerInnumeros stravit calce vel ore canes,
Quorum ubi latratu petitur, consurgit in iras,
spacerEt Lybicae attollit colla iubasque ferae. blue
Tum ruit huc illuc versans spargensque molossos, spacer5
spacerIpsas ut superet nobilitate leas.
Infelix canis est huius qui a dente tenetur,
spacerMitius infesti fulmen haberet apri.
Actaeon in equum foret hunc si versus ab ira
spacerDictynnae, canibus non foret esca suis. blue spacer 10
At nunc tam placidus? Mores a principe sumit,
spacerCui mite ingenium, sed stimulare cave.

12. IN QUENDAM blue

Britanni proceres, videtis illum
Incurvis humeris, tumente ocello,
Multo qui gravidus madet lyeo,
Qui nares habet Atticae volucris,
Refert qui faciem trucis molossi,spacer 5
Cui tres vix superant utrimque
Atque idem croceo luto referti. blue
Βαστάζων Italas valens per urbes,
Portavit modo cursitans ad assem
Solus pondera non decem ferenda. spacer 10
Mox, cum deficeret virens iuventa,
Intactum quid enim impudens relinquit?
Totam contemeravit Hippocrenem,
Legit rhetoricos τόπους profanus,
Invasit quoque principis tabellas, spacer 15
Verum non tamen hunc labore multo
Quivis rex potuit docere lustris.
Hunc ipsum, moneo, cavete nequam.
Fallit, peierat, involat, rapitque,
Nullum non scelus hic patraret auro, spacer 20
Allatrat pariter bonos malosque,
Ipsum dilacerat subinde regem.
Britanni, moneo, cavete pestem.

13. AD GRIPHUM blue

Quid de Britannis, docte Griphe, sentiam
Quaeris? Leones mansuetos arbitror.
Quos si benigne vellices ponunt iubas,
Manumque lambunt et iubenti obtemperant.
Verum minaci si flagello provoces,spacer 5
Antiqua flammat sanguinem ferocia,
Non tela, non tormenta quae laedant vident,
Sed perciti ira caeci in illa proruunt.
Verum quod esse non negabit Francia.

14. AD ABBATEM FESCANUM GALLORUM ORATOREM blue

Qui Gallos Anglosque inter crudele canebas
spacerBellum, num belli tristia signa vides?
Legatos mittit Francus quos excipit Anglus
spacerUt fratrem frater, quem pia vincla tenent.
Talia tum celebrat convivia qualia Perses spacer 5
spacerAssuerus, Lagi seu Cleopatra pudor. blue
Demens, quo tendat Fescanus, bella futura
spacerSperas? Qui si adeat, Tartara pax aderit.

15. AD REVERENDUM PATREM RICHARDUM VINTONIENSEM EPISCOPUM blue

Mos olim patribus fuit,
Regnabat bona cum fides,
Phoebi quo renovat die
Ianus perpetuam orbitam
Optandi a superis sibi spacer 5
Quod quisque expeteret magis.
Hinc quendam memorant rei
Qui iratus fuerat suae
Optasse a Iove murmure
Claro, voceque certa spacer 10
Centum millia debiti
Et belle, decies quia
Centum milia debuit.
Hunc morem veterem probans,
Annis servo ego plurimis, spacer 15
Non quod caelicolas putem,
Illo praecipue die
Aures arrigere ad preces,
Verum quod venerarier
Cunctis principiis Deos spacer 20
Sit par, atque precarier
Ut felicia sub manum
Cedant nostra negotia.
Dum ergo hoc principio novi
Anni quaero quid expetam spacer 25
Sane nil aliud subit,
Quam te, mi domine ac pater,
Certum praesidium meum,
Et vivum, et validum diu.
Ultra vix potis est tibi, spacer 30
Large cetera sic dedit,
Quicumque Iupiter addere.
Mi vero satis et super
Te vivo arbitror adfore.
Quare te, omniparens, precor, spacer 35
Picti conditor aetheris,
Qui certa vice temporum,
Aevi praecipitem fugam
Iussisti tacite rapi:
Da tot Vintoniae pio spacer 40
Nosti quem bene praesuli,
Ianos cernere candidos, blue
Quot regi Pylii dies,
In meta quot arenulae
Cumaeae fuerant anus, spacer 45
Quot ver floribus enitet,
Quot pisces mare ponticum,
Quot caelum volucres capit.
Sed sit viribus integer,
Robustus, viridis, valens. spacer 50
Hoc omnes precibus boni,
Hoc rex, et proceres simul,
Hoc omnis petit Anglia,
Iustis, optime maxime,
Votis, annue, Iupiter. spacer 55

16. AD D. ALOYSIUM MARLIANUM DE EIUS ADVERSUS FORTUNAM LIBELLO blue

“Terrarum dea, cui fuere plura
In septem geminis iugis Quirini,
Quam ulli caelicolum dicata templa,
Dic cur squalida, nuda, maesta, sola,
Et contempta iaces? Ubi rota illa spacer 5
Et talaria regibus verenda?”
“Singultu impedior loqui et pudore.
Vicit me miseram ille Marlianus,
Nec vicisse satis ferus putavit
Ni, ni me laceram, et pudendam adusque spacer 10
Discissa interula omnibus notandam
Spectandamque probe, ut vides, dedisset.”
“At quisnam, rogo, Marlianus?” “Arte
Phoebi qui medica nepos habetur,
Natura egregie peritus ille,
Caeli qui numeros, et astra callet,
Omnes qui historias refert, et orbis
Incunabula fabricamque novit,
Rhetor quem latet et poeta nullus
Immo quem nihil asserunt latere.” spacer 20
“Qui mirum te igitur fuisse victam?
Res cum semideo fuit, quod oris
Maiestas, gravitas, decora membra et
Procerum est potis indicare corpus.
At scis (ni hoc quoque vindicare quaeris) spacer 25
Iuris te nihil in deos habere.”

17. AD COLETUM THEOLOGUM ET CONCIONATOREM EGREGIUM DE SCHOLA QUAM PUERIS CONSTRUIT blue

Ferventes toleras, Colete, soles
In Christi bene vinea laborans,
Nunc multo subigis solum ligone,
Nunc sartor silicem improbam revellis,
Et certas sterili subinde messi spacer 5
Vites nunc vetulo libro resolvis,
Silvae luxuriemque palmitesque
Nunc ferro aggrederis nimis vagantes,
Curam sed modo vitibus novellis,
Et nervos adhibes potenter omnes, spacer 10
Ac praestas operarium valentem.
Faustae restate, plantulae, et Coleto
Praegrandes date protinus racemos
Ardenti fluat undique hac et illac
Christi spumeus ut lacus Falerno. bluespacer 15

18. INVITAT PUEROS AD SUPRADICTAM SCHOLAM IN QUA CHRISTI PUERI DOCENTIS IMAGO LOCATA EST blue

Christus te, puer, ad suum
Ludum ut formet et instruat
Appellat. Propera, puer.
Non est cur timeas senis
Praeceptoris ineptias, spacer 5
Non est cur timeas gravem
Frontis tristitiam et minas.
Nam pulcherrimus est puer
Et mitissimus omnium
Et doctissimus omnium, spacer 10
Brutae delicium plagae, blue
Summi delicium aetheris,
Et contendit amarier.
O tali ter et amplius red
Praeceptore beatule! spacer 15
Ne cessa, propera, puer.
Si veram sapientiam,
Si metron cupis aureum,
Seu post fata novissima,
Cum natura parens usum spacer 20
Abs te depositum exiget,
Phoebeam super orbitam,
Stellantem super et globum
Cunctis vivere saeculis,
Sive haec expetis insimul spacer 25
Ad Christi propera scholam.

19. DE LUDIS REGIIS blue

Iuppiter Henrici despexit ab aethere ludos,
spacerExcitus plausu clangisonisque tubis.
Vidit ut armorum radiis fulvique metalli
spacerGemmarum et vario spargier astra die:
“Hic aliquis nostra pugnat de plebe deorum.” spacer 5
spacerDixit: “Mortalis non movet ista manus.
Aut meus est Gethico natus qui venit ab Haemo, blue
spacerAut quae de nostro vertice nata fuit.”
Sed dum Henricus equo sese instar fulminis infert
spacerAtque illum in gyros quoslibet agglomerat, spacer 10
“Castor hic est,” inquit. Cum vero assurgere tantum
spacerFraxineasque videt frangere in hoste trabes:
“Non ego sum primo deceptus lumine” dixit:
spacer“Mars, Mars est, alius non facit illa deus.”
Verum ubi sidereos nudavit casside vultus, spacer 15
spacerHenricus titan visus adesse Iovi.
Tum demum Henricum novit vel voce faventem red
spacerTrisque uni est natos fassus inesse suos.

20. AD ERASMUM THEOLOGUM MISSO CRUSTULO QUOD MARSIUM PANEM VOCANT blue

Nil me lautius esse, suaviusque
Mensis pontificum est diu probatum.
Unum sed modo dulcius repertum:
Argute, eloquium tuum est, Erasme.

21. ANDREAS ARENA LUCENSIS DOMINO NICOLAO TEGRIMI ORATORI AD IULIUM II PONTIFICEM MAXIMUM blue

Antiqui phaleras, equos, coronas,
Arcus marmoreos, trophaea, signa
Loricata et equestria assolebant
Virtuti monumenta collocare.
At nos praemia, quae, Tegrime, digna spacer 5
Virtuti dabimus tuae, Vocaris
Qui recte populi decora palma?
Nec frustra superos tibi dedisse
Censendum puto tanta, totque bona:
Clares nobilitate, nec malignis spacer 10
Rebus aut opibus potens amicis.
Quam rarissima dignitas in ore!
Te si quis videat repente credat,
Talis est facies, ducem aut regentem
Magnos te populos. Sed haec relinquo, spacer 15
Quae natura tibi manu benigna
Indulsit. Meliora comparasti,
Ut comis, facilis, modestus esses.
Lingua melliflua eloquens, disertus,
Caesarum pariter patrumque sacras spacer 20
Leges ut digitos tuos recenses. blue
Annales veteres, novosque calles:
Quid quod fortia facta noluisti
Nostrorum populorum interire?
Si iudex placeat tibi aut potestas spacer 25
Mitti, iudicis amor timorque,
Et fervens animo fugatur ira.
Functo munere, cum libet reverti,
Nihil praeter populi refers amorem.
Usus si veniat duces, senatus, spacer 30
Reges, Pontifices sacros petendi,
Legatus quis eat repente norunt:
Ad te confugiunt, tuae petuntur
Linguae, divitiis potentiores,
Unde est utilitas, honos, decusque. spacer 35
Nuper quale refers diserte adorans
Urbis nomine Iulium secundum.
Virtutes numero togae minores
Non sunt, horrida cum moventur arma:
Miles si dubius pererret agros, spacer 40
Hostis si pedites equosve scribat,
Vulgus si trepidet timore belli,
Solus tu dubiae salutis auctor,
Tu firmos animos, serena reddis
Solus, quae modo nubibus latebant. spacer 45
Ergo praemia quae, Tegrime, digna
Virtuti dabimus tuae? Videbunt
Hoc patres, Ego civicam coronam, blue
Et me perpetuo tibi obligatum.
Nostri iam valeas decor senatus, spacer 50
Et vivas Pyliam precor senectam.

22. ANDREAS AMMONIUS ERASMO DESIDERIO SUO S. blue

Vis tanta, Erasme, carminis fuit tui,
Ἄμουσον ut me prorsus et lapidem merum
Certare tecum iambicis adegerit.
Sed vellit aurem Apollo continuo mihi,
Et "Rana bobus audet, aut oloribus spacer5
Certare corvus?" inquit, Extemplo manu
Delapsa nostra perculit solum lyra.
Refrixit ille mentis et brevis furor,
Ac paucula haec aegre potui ad te scribere:
Addam, sed haec Apolline invito tamen. spacer 10
Erasme, nostri saeculi decus, vale.

23. ANDREAS ARENA LUCENSIS AD LECTOREM blue

Docte liber, iam pande caput, te perlegat orbis.
spacerDebeat auctori candida posteritas.
Ne timeas nasos, Alabanto vindice tutus,
spacerRugosus, solus qualibet ire potes.
Et te livor edax et detractor obibit, spacer5
spacerLaedere te morsu nil tamen hi poterunt.
Zoile, iam fugias tristis repetasque latebras, blue
spacerNon haec materia est dentibus apta tuis.

24. EIUSDEM ANDREAE ARENAE AD LECTOREM

Daedalus ingenio, pictura primus Apelles,
spacerAlcides primus viribus immodicis, blue
Magnus Alexander bellis alterque triumphis
spacerMagnus Pompeius, sed Nero sevitia,
Moribus ingenuis Cato, luxu Sardanapalus, spacer5
spacerVirgilius versu, Tullius eloquio,
Artibus et medicis pria est Phaebeia proles,
spacerDicitur et sophia primus Aristoteles.
Stephanus in logicis genuit quem Flandria foelix,
spacerQuae tanti partus conscia terra fuit. bluespacer 10
Hic sophiae cultor divinae doctor et artis,
spacerHic decus est patriae, hic relligionis honos.
Quare opus hoc, lector, cognoscas, candide, sacrum,
spacerAd cunctos aditum si cupis esse tibi.

25. ANDREAS AMMONIUS REGIUS SCRIBA AD BERNARDUM ANDREAM REGIUM POETAM blue

Quum posses miseros elegis describere amores,
spacerBernarde, et grandi dicere bella tuba,
Divorum potius voluisti pangere laudes,
spacerEt per Dircaeos dulcius ire modos
Nasonisque sacras opponere fastibus odas. spacer5
spacerIlle vetustate est, tu pietate prior.
Hoc est officium vatis divumque ministri,
spacerNon tauris, verum laude litare pia.

26. AD VENERANDUM D. IACOBUM WHYTSTONS HUMANI AC DIVINI IURIS CONSULTISSIMUM OPTIMUMQUE PATRONUM ANDREAS AMMONIUS REGIUS SCRIBA blue

Pugnabunt alii Romanae sedis in hostes,
spacerHic arcu, hic phramea, cominus ille manu.
Tu vero, Whytstons, sacris pugnas monumentis
spacerAtque argumentis insuperabilibus,
Totque hostem iaculis petis, Acroceraunia celsa bluespacer5
spacerQuot Iovis irati dextera fulminibus.
Hostis tu iugulas animam, aut herbam dare cogis, blue
spacerEx hoste indomitum nil superesse sinens.
Quam debes Anglis, Iuli, Romanaque sedes,
spacerTuque adeo summi ianitor ipse poli. spacer 10
Qui vestram causam non solum Marte tuentur,
spacerVerum etiam invicta qui ratione probant.

Finis