Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS V, SCENA i

Surena, quaesito occasione, in rixas devenit cum Henrico, a quo occiditur. Intervenit Andronicus, qui Henricum capitis damnat.

SURENA, HENRICUS, ANDRONICUS

SUR. Necdum superbe ponis elati arduum
Fastum tumoris? Quisque — quod monet hic dies —
Ad Andronicum convolat, plaudit palam,
Laetaque voce Caesarem acclamat suum. spacer2085
Tu solus istud debiti officii negas,
Interque fremitus plausuum solus taces.
Hoc est recentem gloriam et adeptum decus
Novo invidere Caesari, et fastus tuus
Te perduellem patriae et Augusto probat. spacer2090
HEN. Nullus sub isto pectore ebullit tumor,
Fraus nulla latitat. Regi in obsequium novo
Sollicita nondum cura studiosum impulit
Pedem. Quis isthinc argui fastus potest?
Aut quae tumoris umbra? Non equidem nego spacer2095
Quod Andronico debeo, at cautum magis
Me decuit esse, quamlibet scirem probe,
Non inserenum frontis Augustae iubar
Mihi explicandum, et pectoris amici in sinum
Aditum futurum liberum. Nam me suo spacer2100
Studuisse honori plurimum, et quam nunc tenet
Curasse sortem novit. At ab ista procul
Me retinet aulâ cauta suspicio, et monet
Lenta Andronici progredi in plausus mora.
SUR. Apte modestus frontis extersae tenor spacer2105
Tumidum latentis ambitus fastum tegit,
Quem gloriosus thraso per verba exprimis.
HEN. Sed vera narro. SUR. Narret haec alter. Sua
Quicunque iactat opera, laudari minus
Aliis meretur. Nemo si damnet, satis spacer2110
Laudando damnat ipse, qui iactat sua.
HEN. Non fabulosa iacto. Quae feci, patent,
Meamque verax aula testatur fidem.
SUR. Quae nempe proprio commodo intentum arguit.
HEN. Quicunque spargit ista, mentitur. Scopus spacer2115
Mihi semper una patriae salus fuit.
SUR. Quae facta tandem iactitas? HEN. Iustam mihi
Accendit iram liberum hoc linguae probrum.
SUR. Exsuscitare veritas iram solet.
HEN. Mendacia esse, causa si forsan petat, spacer2120
Haec sustinebit dextera. SUR. At pedes magis.
HEN. Libet experiri. Dexteram ferro admove,
Et promptiorem Marte ventoso manum
Tibi esse pulchro miles exemplo proba.
Primus secundum vulnus impressit calor. spacer2125
Abi, et virorum facta honestorum Stygi
Disce exprobrare. AND. Quis manus armat furor?
Et impudente audacia hoc sacro loco
Intraque sedes regias ferrum impium
Agit in duellum? Caesari hunc reddis tuo spacer2130
Audax honorem? Siccine fidelem mihi
Sacrilega amicum dextera e vita fugas?
Spectante me? Me Caesare et Domino tuo?
HEN. Hanc ipse provocavit in ferrum manum.
AND. Scelerate, verba comprime. Temeritas tua spacer2135
Sceleri patrato paria supplicia dabit.
Deiicite in umbras carceris iniquum caput,
Suoque tantum sanguine extinguat nefas.
HEN. Quod aequitatis iura deposcunt, reum
Audi Imperator. AND. Aequitas poscit reum spacer2140
Trahi in catenas. HEN. Non inauditum. AND. Scelus
Cum patuit ipsum, quid reum audiri iuvat?
HEN. Aperta nondum est causa. AND. Quod iubeo, agite.
HEN. Nulla Imperator parte te laesi. AND. Nimis
Me laedit ille, quisquis in amicum meum spacer2145
Sua stringit arma. HEN. Me prior laesit probro,
Et proditorem dixit. AND. Id non est probrum,
Quod firmat ipsa veritas. Crimen tuum
Hinc crescit, unde innoxium temet facis.
HEN. Si non perorat causa pro capite satis, spacer2150
Meus peroret sanguis et pietas tua.
AND. Qui non veretur scelere tam atroci suum
Contaminare sanguinem, nullam quoque
Veniam meretur sceleris. Est pietas nocens,
Quae male merentem audaciam impunem facit. spacer2155
HEN. Suspende modica mentis ardorem mora,
Iraeque tempus cede. Quem capitis reum
Furore primo enuncias? Illum, cui
Fortuna tua se debet. Ego primus tibi
Ad dignitatem regiam instravi viam; spacer2160
Ego diadema vertici imposui tuo;
Et tu (quod istud mentis ingratae est nefas?)
Tu pendis isti affectui indignam necem?
AND. Per te quod actum est, debitum exegit tuum.
Nunc ultionem laesa maiestas vocat. spacer2165
Graviora meritum rapite ad indignam necem.
HEN. Atrox, cruente, barbare, invise et piis
Astris, tyranne! Agnosco, sum mortis reus,
Supplicia merui mille, millena nece
Merui perire, studia quod honori tuo spacer2170
Mea elocarim, ut regio excelsus loco
Rex consideres. Fateor, hoc crimen meum est.
Saevite fata. Sim iocus vilis; meis
Sint ista meritis praemia, infami nece
Periisse. Stratam pandite ad mortem viam spacer2175
Turba famularis. Veniet aliquando dies,
Pietate qui astra tangat, et fidem meam
Per ultionis fulmen ingrato probet.

bar

ACTUS V, SCENA ij

Ioannes et Aquitaniae legatus, ut praeveniant Alexio imminens capitis discrimen, statuunt eum Andronici crudelitati subtrahere.

IOANNES, LEGATUS

IOAN. Vultu dolorem loqueris, et prodis latens
In corde vulnus. Legitur impressus tuae spacer2180
Fronti character, Caesaris turpi dolo
Periclitantis. LEG. Fateor, Augusti salus
Iam prope supremo ex apice praecipitans mihi
Gravia doloris nubila in frontem trahit.
Reperire posset aliquod in tantis malis spacer2185
Rei levamen publicae, et certam sui
Securitatem capitis, hoc si se loco
Subtrahere honesta vellet, ut suasi, fuga.
IOAN. Nondum imminentem vertici nubem suo,
Patriae procellam, civibus mortem videt? spacer2190
LEG. Discrimen omne prodidi, admovi preces,
Fugam suasi, me fugae comitem obtuli,
Necessitatem publicae explicui rei,
Quae tot periclis Caesarem exponi vetat.
Nihil impetratum est. IOAN. Sancta consilia fugam spacer2195
Suasisse poterant, sed quid opposuit morae?
LEG. Vel suspicari in patruo tantum nefas,
Quod nec patrarent barbari, immane, impium
Respondit esse. IOAN. Quale discrimen subis,
Insane Caesar! Prompta medicina est malo, spacer2200
Seque ingerentem sumere imprudens fugit,
Et qualis aeger, dira quem cruciat sitis, blue
Sua ipse damna diligit. Sed qua via
Malo obviemus? Deseram infaustum nimis
In hac procella Caesarem? Hoc fides mea spacer2205
Sanctusque proprium in sanguinem affectus vetat.
LEG. Medela tantis omnis exhausta est malis,
Meliora dum consilia detrectat sequi.
IOAN. Insanientem medicus expertus febri
Phrenetica aegrum praeda ne morti cadat, spacer2210
Cavet undequaque, sique detrectat sequi
Consilia profutura, violentam admovet
Manum furenti. LEG. Caesari Augusto impium est
Manum admovere. IOAN. Inferre vim regi licet,
Imo et necesse est, quando vis eius caput spacer2215
Servat saluti publicae. Pandam tibi
Quod dictat animus. Navis in portu suis
Instructa velis sistat, ad nostros mare
Initura nutus. Ira si fati irruat
Et contumace Alexium telo petat, spacer2220
Raptum eruemus turbine, atque urbe hac procul,
Procul tyranni atrocia tuto loco
Ponemus, irae donec oppressae impia
Procella sidat, spesque non dubiis notis
Iterum imperandi iura promittat. LEG. Placet. spacer2225
Sed ista studium cura properatum exigit.
Quaecunque trahitur, proxima ad mortem est mora.
IOAN. Tua ergo prima cura sit, specie tui
Abitûs, studere congruae navi et suum
Deligere navi Typhin. Ego cauto pede bluespacer2230
Aulam subibo, ut Caesaris discam novi
Consilia, motus, studia. Sic tempus iubet.

bar

ACTUS V, SCENA iij

Andronicus accusat Xenen proditionis; declaratur rea, scribit sententiam mortis, cui subscribere cogit Alexium.

ANDRONICUS, ALEXIUS, GEORGIUS, STEPHANUS, ISAACIUS ET ALII PROCERES

AND. Si quem benigna mundi ad imperium vocant
Statuuntque solio fata, non illum suis
Animi procellis eximunt. Quisquis fuit spacer2235
Miser ante, ab ipsa purpura aerumnas suas
Geminat, et acres invidae sortis minas,
Speciosa per tormenta, violentus sua
In damna cogit. Hora, quae celso dedit
Sedere solio et purpura cingi latus, spacer2240
Eadem molestas addidit curas mihi,
Socias honoris, et aureae mentis iubar,
Tranquillitatem, sustulit. Si non fui,
Miser esse disco. Timor et ambitio polus
Sunt geminus altae sortis. His semper rea spacer2245
Fortuna regum volvitur; quaque eminet,
Suo dolores fastui inamoenum et grave
Pendit tributum. Sed, quod excedit modum,
Conditio reges cogit augustas manus
Contaminare sanguine suorum, et neci spacer2250
Dare, quos amari iura naturae iubent,
Si quando iura publici offendunt boni.
Inane nomen regis atque umbra est mera,
Quicunque, Themidis iura quod poscunt, reos
Vocare dignas horret ad poenas, licet spacer2255
Sint altiore stemmate oriundi et suum
Genus ab eodem sanguinis rivo trahant.
Hinc tempus illud execror, quo me impia
Sors elevavit, et reluctantem manum
Sceptro admovere iussit; hinc namque in meas spacer2260
Sese medullas acrior adurget dolor.
Mallem (micantem Cynthii testor facem!) blue
Consorte posito Caesaris, dira legi
A morte consors. Sed tamen, fera sit licet,
Ferenda sors est; quodque celatum velim, spacer2265
Cogor aperire. Augusta, (permitte, o dolor!)
Augusta, mater Caesaris, sanctae cadit
In iura Themidis, proditi regni rea.
 Henricus ante fata, non cautus satis,
Scelus omne Xenes prodidit certis notis. spacer2270
Xene, inquiebat, vindicet mortem meam.
Germana iam subsidia et Ungarica sua
Vexilla librant, et prope adventat furor
Huic in ruinam patriae, quo, qui in necem
Meam laborat, sanguine effuso cadat. spacer2275
Quid ad ista, fidi principes? Xenen ream
Henricus obiens arguit. STEPH. Apertae rea est
Rebellionis. Sancta sic loquitur Themis. blue
AND. Quid ad hoc Senatus? STEPH. Laesa maiestas ream
Quam fecit, una voce condemnat ream spacer2280
Senatus omnis. AND. Ergo quod sancta iubet
Astraea lege, sepiam et chartam date.
Trepidante dextra scribo decretum necis.

Scribit, et exhibet Alexio.

Sed aequitatis iusta lex ducit manum. spacer2285
Subscribe Caesar nomen augustum. Petit
Id causa praesens, aequitas mandat, bonum
Patriae reposcit, criminum vindex iubet.
AL. Immane quiddam specto, nec dignum mea
Pietate monstrum. Filius matris neci spacer2290
Subscribat? Hoc est dicere: in proprium caput
Decreta mortis sanciat. Non sum fera,
Non belluino lacte nutritus Geta.
Quis tibi medullas tangeret sensus, parens,
Si me videres impiam sobolem, tuo spacer2295
Consentientem funeri? Non hoc foret
Geminare cordi regio aerumnas suas?
Procul hoc benignum numen avertat scelus.
Non admovebo paginae augustam manum.
Est mihi sub imo pectore cruoris satis, spacer2300
Pro matre cumque matre quem promptus dabo.
O si videres, quanta dilanient meum
Tormenta pectus, lacrymis quantis sinum
Mater rigares, atque fortunam meam
Tuamque fleres! Egone condemnem ream spacer2305
Matrem innocentem? Quaeque mihi vitam dedit,
Mori iubebo? Sanguinem ex illo traham
Sinu, cruentus filius, cuius puer
Sum lacte pastus? Astra prohibete, impium
Ac tam scelestum ne ulla me cernat dies. spacer2310
Me lege nulla iura ad hoc nefas trahent.
Dilecta genitrix vivat! Et fatum prius
In me furoris iaciat accensi faces,
Quam tam nefandum mente designem scelus.
AND. Audite patres inclyti. Ad vestras pedes spacer2315
Diadema pono regium et sceptro hoc manum
Exonero rursus. Ante quos placuit mihi
Conferre honores, reddo. Si vobis placet
Impune tantum cernere Augustae nefas,
Me non habetis Caesarem. Quod si potest spacer230
Rebellionis crimen absolvi, impium
Cui non licebit esse? Qui crimen semel
Impune quoddam patitur, alterius iacit
Non sterile semen. Noxium est veniae genus,
Transire inulta scelera, quae magni patrant. spacer2325
Haec Andronicus ferre non ultra potest.
Hinc iubare posito capitis et sceptro, meam
Resumo sortem, publici ignarus, mihi
Victurus uni. OMN. Pereat Augusta, at super
Diu Andronicus vivat. AND. Impunis manet spacer2330
Si perduellis culpa, quid prosit mihi
Producta vita? Nempe, ut hoc regnum, nefas
Per omne pressum, defleam. Quantum tuo,
Auguste, amore doleo! Si affectum potes
Hunc temperare, Caesar, optata potes spacer2335
Frui quiete. Cogit hoc durae rigor
Necessitatis. Regere si porro velis,
Protegere sanctae iura te Themidis decet.
In hoc salutis causa versatur tuae.
AL. Necessitatis durus o nimium rigor! spacer2340
Nomine notatam paginam Augusto accipe.

bar

ACTUS V, SCENA iiij

Alexius dolet se fatali Xenes subscripsisse sententia; ideo parat sibi mortem conscire, sed ab Angelo et Ioanne impeditur.

ALEXIUS, IOANNES, ANGELUS MANENT IN SCENA

AL. Umbrae nigrantum, dira Furiarum cohors,
Et quidquid atrox ultimus Avernus tegit,
Erumpe in auras, meque laceratum Stygis
Infer paludi. In sanguinem proprium et genus spacer2345
Debere crudelem esse, quam gravis est dolor!
Quem non adaequet, quidquid occluso gemit
Acherontis antro, et sulphure undantis vadi
Inter procellas agitur. O astra, impium
Spectatis et languetis? Et nondum pigras spacer2350
Nubes in ignem accenditis? Nondum faces
Fulminis in istud vindices collum cadunt?
Nondum retrogrados territus Titan agis
Coelo iugales, dum Thyestaea dape
Gravius videntis lumina incestat nefas? spacer2355
Crudelis aura! Aura impia! Execrabilis!
Quam spiro, quam respiro, non istud pudet
Afflare monstrum? Terra, quam pedibus premo,
Non pondus istud excutis? Nondumque hias,
Ut oscitate fauce me abreptum vores? spacer2360
IOAN. Praecipite, Caesar, mente te praedam tuo
Sinis dolori. Corde quos luctus trahis,
Vanas in auras penna ventorum rapit.
Meliora in animum admitte consilia. AL. Negas
An me tyrannum? Tela si coelum mihi spacer2365
Et fulminantes ignium flammas negat,
Si parcit Erebus, si nigra Eumenidum trias
Rumpere veretur claustra Avernalis specus,
Ut fusa in auras urat hoc monstrum pice,
Vos, vos ab antris belluae, a sylvis ferae spacer2370
Hoc involate pectus et acerbo fibras
Lacerate dente. Vos quoque innatae modum
Statuitis irae? Nempe vos saevum pudet
In matricidam furere. ANG. Noverunt tuam
Integritatem sidera. Hinc certam cape spacer2375
Tuo medelam luctui, at cura magis
Tui salutem capitis. Haud abest procul
Ultima ruina. AL. Nulla si pietas movet
Sidera vel Orcum aut incolas nemorum feras,
Ut in ultionem sceleris assurgant mei, spacer2380
Vindicta saltem debita hanc armet manum;
Illa perire filium dextra decet,
Qua matri iniquus filius mortem intulit.
IOAN. Auguste Caesar, abstine ferro parum
Tibi profuturo. Ratio prudenti regat spacer2385
Fraeno dolorem. Si innocens animus tibi est,
Vertatur iste in impios ferri rigor;
Quodque hora praesens postulat, cura tui
Capitis salutem. AL. Mortua matre, impiam
Quid duco vitam? Nullus imperii est amor, spacer2390
Nullum salutis propriae studium. Mori
Una est voluptas. Parte quacunque impia
Converto vultus lumina, errantem mihi
Xenen videre videor, et gemitu suum
Plorare fatum, aut potius immanem sui spacer2395
Crudelitatem filii. Ac verbis minas
Miscere: “Matricida crudelis! Tuam
Postquam cruore matris explesti sitim,
Tuo a cruore fata vindictam exigent.”

bar

ACTUS V, SCENA v

Andronicus arguit Alexium foederis contra imperium initi cum Aquitanis. Frustra suam declarat innocentiam Alexius. nam et imperatoriis notis exuitur et ad mortem condemnatur.

ANDRONICUS, PROCERES, ET QUI SUPRA

AND. Prodimur, amici! Tecta perfidia in diem spacer2400
Erupit audax. Saeva vix uno est Hydra
Truncata capite, in alterum dirum magis
Foecunda surgit. Proh! Inauditum nefas!
Quem praesidere iussit imperio Deus,
Patriumque ferro vindice tueri solum, spacer2405
Hic ipse ferrum in viscera imperii adigit,
Statumque amandae patriae in interitum trahit.
Alexius Aquitana subsidio suo
Accersit arma, proprium ut regnum opprimat,
Patruumque, quem trux ipse inhumanum vocat, spacer2410
Praedam furori amabilem externo offerat.
Mea vita nota est, facta mea regno patent.
Quae culpa me redarguit? Quod me scelus
Facit nocentem? Principes, vester metus
In hoc leone crescit. Interitum imperi spacer2415
Statûsque casum publici si agit puer,
Quid aget adultus? Quando iam regni potens
Vestras severo calce cervices premet?
Indigne sacris imperi Caesar notis,
Et infidelis publico regni bono, spacer2420
Si non volebas sceptra consortis manu
Tecum rotari, regii ad solium gradus
Cur me vocasti modica sectantem? O pia
Sidera favete! Scelere ne unius ruat
Haec tota regni machina! Et quod iam prope est, spacer2425
Pectora Aquitanus nostra rimatus, sui
Satiet furoris sanguine in nostro sitim.
AL. Ad vos, senatus principum, pauca eloquar,
Non ut reatum diluam, cuius reum
Me faciat animus (integrum nam me scio, spacer2430
Et labe purum mentis istius sinum)
Sed ne meorum patria factorum inscia
Sequiora rebus iudicet. Verum est, nihil,
Quod est, negamus! Integram Aquitanus mihi
Fidem spopondit — sed quid hic sceleris subest? spacer2435
Non est iniquum, pacta servanti fidem
Reddere vicissim; quin bonum hoc regni exigit
Reges propinquos foederum nexu sibi
Servare amicos. Filiam suam quoque
Mihi copulandam foedere marito obtulit. spacer2440
Nihil hic spopondi, voce consensum meum
Nulla explicavi. Quin senatorum addidi
Sensa audienda. Si hoc inauditum nefas
Liceat vocare, dicite, quis unquam virum
Laudem mereri poterit? Aut facto suo spacer2445
Prudens vocari? Sum tamen, fateor, nocens,
Non quod Aquitanae reddidi fidei fidem
Aut iura vestra laeserim aut patriae bono
Praeiudicarim, sed quod in proprium mihi
Damna cumularim verticem. Facilem nimis spacer2450
Fidem tyranno praebui toties reo,
Patriae infideli, in astra periuro, impio
In iura proprii sanguinis, honesti, piae
Humanitatis, gratiae experti, fero,
Immiti, atroci, barbaro, ac inter tigres spacer2455
Male educato. AND. Desine, infamis puer,
Temerare lingua Caesarem, quem nunc habes
Scelerum tuorum vindicem. Ad pedes meos
Pone diadema, frontis augustae iubar
Sceptrumque et ostrum. Disce privatas pati spacer2460
Leges, modesto regias leges dare
Qui nesciebas ordine. AL. Augustum in caput
Haec ratio agendi? Caesari si quis suo
Vivit fidelis, arma corripiat manu
Tantumque crimen vindicet. Nemo suam spacer2465
Periclitanti Alexio fidem probat?
Cruenta fata! Perfida! Ingrata! Impia!
AND. Frustra tenorem sortis eversae arguis.
Tua arguenda est perfidia, quae se in diem
Sponte ipsa trudit. AL. Barbarum, et solo et polo spacer2470
Caput execrandum! Doleo! Sed factum meum,
Quod te fidelem credidi et regno et mihi.
AND. Quod tota sentit aula, quod cives probi
De me loquuntur, esse me integra fide
In ampla regni commoda intentum, tua spacer2475
Assertione comprobas. Hinc me iubent
Solio insidere principes; at te rapi
Diram ad securim. Causa quae reum facit
Est obligata principi externo fides,
Promissa regis filia Aquitani ad thori spacer2480
Connubialis foedera. Haec puro die
Sunt clariora. Morere. Sic omnes boni,
Sic ipsa culpa, et iura naturae iubent.
Fidelitati hoc munus incumbit tuae:
Phoebus priusquam mergat Oceano rotas spacer2485
Truncare morte debita indignum caput.

bar

ACTUS V, SCENA vj

Dum ad mortem disponitur Alexius, adest Ioannes, et fidelis agnitus offert se pro, aut cum Alexio ad mortem.

ALEXIUS, CAPITANEUS, IOANNES

AL. Succumbe, Alexi. Sidera in votum tuum
Benigna veniunt. Iam mori haud tantum licet,
Sed est necesse. Chara te genitrix sequor
Filius iniquus. Viverem, si te neci spacer2490
Non immolassem. Commodi hoc tamen mea
A morte refero, quod tyrannorum hunc specum,
Antrum Draconum, et anguium horrentum lacum
Oculis vetabor cernere. Est minus malum,
Properata obire morte, quam diu mori spacer2495
Inter necantes mortis obeundae metus.
Morior, sed — astra testor — innocuus. Mea
Severus ultor funera sequetur Deus.
Iam mihi videre videor ultricem manum
Dei minantis patruo infami, et face spacer2500
Telum trisulca ruere monstrosum in caput.
Morior, sed ista morte neque mentem metus,
Neque cura pulsat. Integer vitae tenor
Nescit timores. Qui tamen ferro meum
Hauris cruorem pectore, haud diu feres spacer2505
Inultus ista scelera. Fatorum iocus
Est vita regum. Morior, et morior lubens.
Quid poscis ultra? Quae sinu hoc anima latet,
Trepidare nescit mortis ad falcem metu.
Funesta mortis hora momentum advehat, spacer2510
Quo iubear istas ponere exuvias! Dabo
Passa venienti brachia, et laetus meam
Subibo sortem. Forsitan letho meo
Fortuna sanguinis avidam explebit sitim
Et lassa parcet civibus. Quod si tamen spacer2515
Saevire nostras placeat in poenas magis,
En me paratum ad plura, quam possint tui
In me furores. Longa quid trahitur mora?
Mori volenti sufficit nutus; iube.
IOAN. Auguste, gressum siste. Quo infelix ruis? spacer2520
Accipe supremos Caesar amplexus, mei
Amoris in te pignus. Agnoscis fidem,
Qua te colebam? Nocuus at visus fui
Et infidelis, sana cum tuis darem
Consilia rebus, sed vides, sero tamen, spacer2525
Quam profuturo amore praesentis furor
Cecidisset horae, si fidem verbis meis
Non denegasses. AL. Nosco, sed sero nimis,
Merito probandam candidae mentis fidem.
Sors melior est elapsa, qua reddam tuo spacer2530
Vices amori. Quod tamen nemo mihi
Prohibere poterit, veneror affectum et colo
Quem respuebam. IOAN. Quem semel licuit tui
Concipere amorem, nullus extinxit dies,
Nullus sinistrae sortis extinguet furor. spacer2535
Duce huc amore convolo, et, si sors ferat,
Tui salutem capitis effuso meo
Cruore redimam. AL. O candidum mentis sinum,
Quo te coegit flammeus amoris calor?
Pietate ne pericula incurras, cave. spacer2540
Tua, dum valebam, monita non volui sequi;
Nunc, quando vellem, fata me sequi vetant.
Quod ergo superest, cede fatorum ordini,
Et corde placido suffer aerumnas tuas,
Quo me ferentem proprios casus vides. spacer2454
Quod si suavi affectui ingratus fui,
Amore tu constante condona hoc scelus
Dolenti amico, cui omne rationis iubar
Eripuit error. IOAN. Istud, Auguste, haud ferit
Amantis animum. AL. Nomen Augusti tace. spacer2550
Fui, sed istam nominis larvam iubent
Me ponere astra. Nomen hoc patris tui est,
Et, si secundus vera mihi loquitur polus,
Tu quondam amabile nomen Augusti geres.
Sic fata, semper aequa, vos servent diu, spacer2555
Et ad nepotes transeat regni iubar.
IOAN. Benignus istud Coelitum avertat favor.
Si me loquentis cordis internus sinus
Errore non seducit, est adhuc tuae
Spes aliqua vitae. Vana sed si spes cadat, spacer2560
Unâ duorum vita perimetur nece.
AL. Veniam meretur coecus affectus, tuum
Qui ludit animum. Stamen est fractum spei,
Superesse si quae poterat aut vitae meae
Aut dignitatis. Versa Fortunae rota spacer2565
Te sublevabit. Fruere melioris bono
Favore sortis, quem tibi coelum parat.
Est nobilis animi indoles, omnem viam
Tentare, qua se sortis eripiat iugo,
Dum adhuc minatur eminus. Postquam suo spacer2570
Iam premere collum pondere incepit, decet
Constante stare mentis exelsae iugo,
Et utramque ferre fronte fortunam pari.
CAP. Truncate verba. Iussa me Augusti vocant.
AL. Ad mortem eundum est. IOAN. Nulla me avellet tuo spacer2575
Fortuna latere. Vel duos eadem dabit
Morti securis, una vel pariter duos
Vitae quieto littore excipiet salus.

bar

ACTUS V, SCENA vij

Deploratur Alexii mors; coniuratur in detestandam Andronici crudelitatem.

ANGELUS. STEPHANUS. LEGATUS AQUITANIAE

ANG. Decreta mors est; ultimum vitae suae
Calcat theatrum Alexius. Quodnam genus spacer2580
Crudelitatis maius aspexit dies?
Suum Andronicus sanguinem, patruus suum
Damnat nepotem. Quae potest pietas ferâ
Sperari ab istâ, sanguini quae nec suo
Nec innocenti parcit? STEPH. An casus meum spacer2585
Confundat animum? An somnia? An larvae merae
Ludant videntem? An vera se species rei
Infundat oculis? Nescio. Mentem stupor
Attonat, at ira pectore stuporem fugat,
Graviorque totos occupat furor sinus. spacer2590
LEG. Iustum furorem concipis tantum in nefas,
Quod nulla tigris ausit aut tentet leo.
Nec ira regem languida accendet meum,
Diesque pauci signa vindictae dabunt.
ANG. Haec signa nobis gaudii tantum ferent, spacer2595
Quantum doloris casus infaustus tulit.
Testor Tonantis languidam in fulmen manum,
Puraque scelus hoc luce spectantem diem!
Non ante fessa lumina involvet sopor,
Quam regicidae barbaro extrudam impio spacer2600
De corde vitam et sanguinem Acheronti litem.
STEPH. Exhauriatur barbarus venis cruor, green
Vellantur artus artubus, sociis cadant
Discerpta membris membra, lanientur fibrae
Canesque sparsi corporis partes vorent. spacer2605
Humanitatis iura inhumanam petunt
Poenam tyranni. LEG. Vestra consilia suo
Nutu bonarum mentium Rector probet.
Non longa abibit hora, vindictam meus
Rex praeparabit. Densus et multa gravis spacer2610
Victoriarum laurea miles suas
In ultionem regis occisi manus
Acuit et enses; seque, qua campi patent,
Metuenda saevi Martis extollet seges,
Unde trepidare discat horrendus leo. spacer2615
ANG. En prodit ipse. Retro vertamus gradum.
Nemo furenti tutus occurrit tigri.

bar

ACTUS V, SCENA ULTIMA

Exultat felice suorum votorum successu Andronicus. Intelligit ex Capitaneo Alexii unaque Ioannis sui filii, qui se in locum Alexii carnifici obtulerat, mortem; et crudelitatem suam detestatur.

ANDRONICUS, CAPITANEUS

ANDR. Redimite pulchrum laureae Augusti caput
Virente fronde. Parta iam, parta ultio est,
Et qui imperabat anguis, oppressus mea spacer2620
Virtute, avaram caedium extinxit sitim,
Vastique habenas imperii ac sceptri iubar
Dedit Andronico. Gloriae maior gradus
Nec spe nec animi concipi votis potest.
Fruere, Andronice, fruere fortuna tua, spacer2625
Quae liberali flumine amplexus tuas
Petit ipsa, et omnes fundunt in manus opes.
Regnamus anime! Nomen Augusti mihi
Virtus paravit; vincta Fortuna ad meos
Pedes adorat Caesarem. Hoc curae est super, spacer2630
Ut fixa clavo sedeat et posthac sui
Oblita genii, perfidam ignoret fugam
Et serva discat esse, quae rigida diu
Domina imperavit. CAP. Stratus ad sacros pedes,
Magne Imperator, criminum molem adfero, spacer2635
Quae me trementem morte non una facit
Sed mille dignum. Sum nocens; error licet
Diluere noxam valeat, imprudens tamen
[ Rea est voluntas. Si lubet, ferro indue,
Auguste, dextram, meque laniatum igneo spacer2640
Immerge Averno. AND. Quid iterum adversi parat green
Fortuna fluctûs? Obvio quae me premit
Procella cursu? Forsan occulto dolo
Aut vi, furentis manibus elapsus puer
Sua fata lusit seque subripuit neci? spacer2645
CAP. Tentavit equidem, non tamen reperit fugam;
Fata obstitere. Portus ubi claudit mare,
Occubuit ille; quodque restabat, reo
Liquidum sepulchrum corpori pontus dedit.
AND. Iniussa narras. Quis vel in portu neci spacer2650
Dari imperavit? Membra vel liquido maris
Mergi sepulchro? Regia in turri mori
Reum imperavi. CAP. Sustine brevem moram,
Dum narro reliqua. Clauseram turri reum,
Ut parte nulla posset elabi fuga, spacer2655
Spatiumque dederam temporis, quo se impetus
Primi doloris frangeret. Non diu suos
Gemitu dolores prodere auditus, silet
Repente, ceuque marmor attonitus stupet.
Ingreditur ergo carnifex, ferro tua spacer2660
Facturus imperata. Conversa videt
Iuvenem ad parietem fronte, cui stricto caput
Obtruncat ense et mortuum affligit solo.
Ingredior ipse carcerem, ut spectem suo
Tabo cadaver innatans. Sed heu, dolor! spacer2665
AND. Impone fraenos luctui, et totam rei
Expone seriem. CAP. Video — sed rursus dolor
Linguae volenti proloqui officium negat.
Sed obsequendum est. Video, non Alexium,
At innatantem sanguini natum tuum spacer2670
Video Ioannem. AND. Fata! Quam demum mihi
Sortem paratis! Casus errorem dedit?
An et voluntas? CAP. Casus et rei dolus.
Dum reus ad antrum Alexius ferret gradum,
Adest Ioannes, conspicit amatum trahi spacer2675
Ad antra Alexium. Eximi hunc poenis rogat,
Aut morte eadem claudere supremum diem.
Repuli rogantem. Sequitur ad turrim tamen.
Non impedivi, ut aliquid antiquo darem
Utriusque amori, et alter alterius dolor spacer2680
Esset levamen. Interim vestes suas
Utrinque mutant, facilis ut reo ad fugam
Via aperiatur. Cecidit ad votum dolus.
Dum se ferire carnifex credit reum,
Ferit Ioannem. AND. O geminus afflicti dolor! spacer2685
Periit levamen patris, et vivit super
Meam in ruinam Alexius! CAP. Quo te dolor,
Auguste, raptat? Periit et nepos tuus.
Fugisse postquam constitit, gressum premo
Fugientis, et ubi portus abscindit mare, spacer2690
Deprendo, dumque regis Aquitani parat
Navim subire, demeto ferro caput,
Truncumque corpus fluctibus trado maris.
Hic populus in me fremere, turbari, manus
Armare saxis, insequi. Effugio tamen spacer2695
Et hoc Asylo, pedibus affusus tuis
Me sisto nocuum. Si reum agnoscis, fode
Hoc ense pectus, vel caput vindex mete.
AND. Abite lauri plexiles, moestae caput
Ligent cupressi. Regio quid me coli spacer2700
Honore prodest, fata si semper meis
Sinistra spebus obviant. Cito (ah!) nimis
Meos sinistram credidi abiectam ad pedes
Iacere sortem! Nate, solamen patris,
Spes una magni stemmatis, stirpis basis, spacer2705
Nate occidisti! Sancta sic mandat Themis,
Errore puniri impii errorem patris.
Abeo, ut reliquias filii ex antro legam.
Vos sancta mecum sidera recurvo genu
Colite, et profundo sculpite hoc animi sinu: spacer2710
Poena est prioris sceleris iteratum scelus.

Finis