Tessera caerulea — commentariolum.
Simulat gubernationis fastidium Sebastus, et sub specie tollendi occasionem novorum motuum Constantinopoli, se velle ea abdicare; negat hoc ei Alexius. Decernit adigendum Andronicum, ut militem manumittat; Ioannem vero arctius custodiendum, quod accusaverit per litteras Emmanuelem, qui creditur fidelis, et reticuerit Henricum insidiatorem.
ALEXIUS, SEBASTUS, ADRASTUS
SEB. Quis turbo rerum? Quanta tempestas agit
Violentiore turbine imperii statum?
Floruimus; alta civibus favit quies,
Nostroque sceptro pulchra maiestas stetit,930
Splendor coronae, purpurae augustus color.
At nunc procellis agimur, et pulsa procul
Serenitate, veteris eiecti sinu
Tranquillitatis, inter ambiguos metus
Insanientis volvimur fluctu maris.935
Fortuna mendax frontis extinxit iubar,
Fausteque euntis impetum vertit rotae
In nostra damna. Video nunc, sero licet,
Affine semper esse moerori iubar,
Sceptrum dolori. Iuncta sunt nodo sibi,940
Regere et dolere. Quam miser regum status!
Quam fors amara! Cingimus gemmis caput,
Auroque frontem, at spina sub gemmis latet,
Et acuta tela vertici augusto imprimit.
Diadema non est nodus errantis comae;945
Est servitutis vinculum. Sub tam gravi
Pondere nec esse pax nec optatae potest
Status quietis. Titii in poenas cadit,
Quicunque populo celsior solium tenet.
Infernus ipsa est aula, suspicio aemuli950
Est vultur atrox, cuius ardenti fami![]()
Cor exedendum prostat, et semper gravi
Laceratur ungue, et tunditur rostro, et semel
Evisceratum rursus in poenas novas
Nova esca crescit. Tantalus rex est, cui955
Inter voluptae gaudia natanti labra
Allambit unda, et pendulam ludit sitim.
O dignitas indigna! Deludens iocus!
Et vana pompa! Siccine a fastu tuo
Sperare nunquam potero tranquillum diem?960
Sic tu doloris semper infesti mihi
Signabis horas? Miser! Et infelix nimis
Sors tua, Sebaste! Si esca tormenti tibi
Sit ipsa regni dignitas! Quod vos moror?
Abite pulchra semina ingentis mali,965
Matres doloris, blanda tormenti seges,
Suaves tyranni, dulcis animorum inquies,
Sapidum venenum, acerba dulcedo, adiocans
Cordis catasta, nectar ad mortem, via
Strata ad ruinam. Cura communis boni,970
Qua pectus istud aestuat, vestris procul
Subducere hanc periculis mentem iubet. ’’’
AL. Sebaste, quae consilia meditaris? Quibus
Ageris procellis? Tanta regnandi tibi
Fastidia animum sede deturbant sua.975
Solem tuae prudentiae extinctum excita,
Teque tibi redde. SEB. Magne rex, prudentia
Non flectit astra. Fata nolentem trahunt
Et obsequendum est. Iustus est mentis timor,
Ubi structa fraus in verticem tuum patet.980
Nec esse amoena regna mihi possunt, ubi
Crudus tyrannus exedit mentem timor.
AL. Sebaste, aberras. Triste consilium abiice.
Fidelitatis alia deposcit tuae
Documenta menti genius innatus meae.985
SEB. Fidelitatem numini nuper tuo
Intaminatam teste iuravi polo,
Et, quod decebat, hactenus semper sacram,
Semperque puram praestiti, sed si mei
Causa tot astra immitia accendunt faces,990
Tuo minantes vertici, quae me decet
Exempla fidei Caesaris vitae dare?
Satius recedo sponte in exilium, et meum
Caput tenebris tumulo, sed servo tuum.
Immane si se pondus in collum meum995
Inclinat, ante discuti aut rumpi decet,
Perfidia quam se firmet, et tuum in caput
Meumque saeva torqueat fulmen manu.
Ergo Sebastus fugiat. Hoc non est tuo
Favore abuti; est imperi illaesum decus1000
Servare, libertatis antiquae iubar
Revocare, sanctam civibus pacem dare.
Si ratio magno Caesari haec facit satis,
Patere Sebastum excedere paterno solo.
Patiatur unus, commoda in plures eant.1005
AL. Abominanda nomen ut macules fuga
Nunquam feremus. Nam quis in populum fluet
Civemque sensus? Audiant turpi fuga
Movisse te de patrio regno pedem.
Dicent favente sortis affluxu tuam1010
Fidem stetisse, quamve se servam diu
Fortuna nobis praestitit, tam te diu
Haesisse comitem lateris Augusti; at suae
Ubi torvitatis impiam aversa exerit
Fortuna frontem, quaerere salutem fuga,1015
Et involutum fluctibus regnum, dare
Praedam aestuanti turbini. Quaenam haec tua
Fides, Sebaste, est? Esse diceris meae
Fortunae amicus, dum favet, sed non meus.
Nullas amicus verus attendit vices102
Fortunae euntis; sive ridentem exerat
Inimica frontem, sive se nebulis tegat,
Est semper idem. Tune patieris tuae
Hoc famae elogium? Caesari affixus fuit,
Dum favit aura; peior ubi navem impulit1025
Ventus recessit. Tune, quem tanto loco
Natura statuit, nominis honorem tui
Tolerabis isto a plebe maculari probro?
SEB. Auguste, satis est. Porrigo victas manus.
Facundus iste spiritus et oris sacri1030
Ignis calente incendio se per meas
Trahit medullas. Ardeo votis tuis
Praebere specimen subditi. Quod vis, iube.
Habes paratum, mente, consilio, opera,
Studioque, Caesar, nutibus. AL. Id ipsum mihi1035
Spondebat alti pectoris constans fides.
Nosti Andronicum ferre in imperium manus,
Lectoque Martis agmine et ferri minis
Terrere cives. Fare, quem ponam modum
Necessitati publicae? An campo meas1040
Sistam cohortes, quamque iam certam parat
Vim, vi retundam? SEB. Patruus nam quid tibi
Hostilitatis intulit? AL. Miles gravi
Numero coactus, quo suum stipat latus,
Nil sapit amicum; meque non vanos agit1045
Animo in timores. SEB. Antequam bellum pares,
Scrutare quae consilia meditetur. Cui
Haec arma fini destinet? Post, si tumor
Violentus animi pateat, aut regnum impeti,
Animum protervum milite opposito et minas1050
Frangere licebit. AL. Quis tenebrosi queat
Penetrare cordis abdita? SEB. In campum expedi
Legatum, ut arma ponat et turbas procul
Removeat alta pace, ne belli metu
Regnum inquietet; sanguinem, et honorem, et fidem1055
Revoca in memoriam. AL. Fronte simulabit pios
Sanctosque sensus; mente secretam teget
Rebellionem, perque non notos dolos
In nostra damna saeviet. SEB. Et istud quoque
Legatus addat: visere antiquas patrum1060
Si lubeat aedes, quasque maiores sui
Coluere terras, arma dimittat prius
Militeque vacuus inferat portis pedem.
Parere si detrectet, indicium dabit
Mentis sinistrae in Caesarem, in patriam, in deum.1065
Exin iubendus, patriis umbram sui
Efferre terris, seque in exilium vetus
Subtrahere. Quod si differat, grandi tuum
Mole ruiturum fulmen, ut serves tuos
Patrioque vastum incendium avertas solo.1070
AL. Fiat quod optas. Experimentum feres,
Hunc nec moveri laude nec frangi minis.
Quis novit, annon huius impulsu, nefas
Quod adhuc inhaeret pectori et mentem quatit
Henricus attentaverit? SEB. Vires prius1075
Quam perduellis augeat, tetro specûs
Claudatur antro. Militum denso globo
Aula instruatur. Illa vel cogat manus
Dare vinciendas, vel animam impuram Stygis
Transmittat umbris. ADR. Sed quid Augusto fides1080
Praestita Ioannis referet? AL. Et quaenam fides?
Quis hic Ioannes? Ille, quem carcer tenet?
Infida missa pagina infidum probat.
In innocentis verticem dolos struit.
ADR. Auguste, cuius arguis fraudis reum?![]()
1085
Non veritatem pagina et apertum scelus
Tibi locuta est? AL. Mentis innocuae virum
Arguere sceleris, quemque scit culpae reum,
Tacere, non est debitus regi suo
Candor. Notatur fraudis Emmanuel reus,1090
Qui me per arma protegit, et alta probat
Virtute stabilem mentis erectae fidem.
At proditorem reticet Henricum. Fides
Quid haec meretur? Loquere. Quid dubitas? Taces?
Profundiore carceris mergi specu,1095
Stringi catenis arctius, fame premi,
Sibi perire. Sic iubeo: ferro gravis
Profundiore carcere Henricus gemat.
At qui fidelem praestitit regi manum,
Meliore vitam sorte felicem trahat.1100
Me rege certum praemium intactam fidem
Semper sequetur et scelus poenam feret.
Andronicus explorat ab Harpago Mago, quis suae fortunae progressus sit futurus. Hic evocat inferni genios, qui et chorea et signis aliis illi imperium praenunciant.
ANDRONICUS, HARPAGUS
<AND.> Diu inquietus animus et motus sua
Sede in procellas agitur, ac nulla frui
Datur quiete. Volvor huc illuc, neque1105
Me parte ab ulla pacis arridet iubar.
Huc ergo studium pacis optatae, ac amor
Secreta coeli fata noscendi trahit
Animum inquietum. Tibi characteres poli
Legere benignus aetheris favor dedit.1110
Tu scis reposta in abdito coeli sinu
Decreta fati, tu futurorum ordinem
Seriemque propius aspicis. Tu, quis mihi
Sit amicus aut inimicus, in claro vides
Puroque sole; nomina, et stirpem, et genus,1115
Omnemque proprii lineam vultus tenes;
Quin cogitata mentium arcana inspicis,
Quos quisque volvat, certus observas, dolos.
Tu mihi, quod artis Colchicae auxilio potes,
Impende studium, ut sive ab inferni lacu1120
Sive meliore a siderum aspectu, mea
Videre fata liceat. An facilis mihi
Ad vota ludat ventus, an motum mare
Desiderato littore arcebit ratem?
HARP. Generosus animi spiritus sortem tibi![]()
1125
Spondet secundam. AND. Saepe generosum dolus
Eludit animum. HARP. Nullus est doli metus,
Ubi causa honoris agitur aut patria exigit.
AND. Quae certitudo amabilem hunc sensum probat?
HARP. Quam fers in armis, aequitas. AND. Saepe exitum1130
Non bene secundum laeta principia trahunt.
HARP. Inanis est ratio omnis ubi fatum trahit.
AND. Hoc est, quod opto discere: an fatum meum
Mihi secunda spondeat certis notis,
An insecunda. Quidquid ex astris potes1135
Eruere, quidquid ex Avernali lacu
Trahere in apertum, quo meam sortem legas,
Manus adapta. HARP. Facinus est audax nimis,
Tentare coelum aut stringere invitam Stygem.
AND. Sit aequum, iniquum; te voluntati meae1140
Obtemperare convenit. Ad opus manum.
HARP. Violenta tute nullus imperia excutit.
Habes paratum iussibus, princeps, tuis.
Hac parte mutus conside. En virgam mei
Operis magistram, consciam coeli et Stygis.1145
Hac moveo pigra sidera, et Averni e lacu
Manes patentem solis in lucem evoco
Suis ab umbris. Circulum hoc ternum noto,
Sinuque medio scribo geniorum notas.
Quos obsequentes nutibus Avernus meis1150
Praestare gaudet. Iamdeos notos voco.
Antra Ditis, antra densis consepulta nubibus,![]()
Inter ignes, inter undas sulphuris natantia,
Dii marini, Diique Averni, Dii fluentis aeris,
Profutura, si precamus, huc adeste numina.1155
En liquores, quos amatis hac propino amystide,
Et liquori non nocentis misceo agnae sanguinem.
Spargo vina, tingo terram; signa pacis ista sunt.
Ergo nemo ad imperata nostra tardus advolet.
Thura vestras uro ad aras, magna Ditis numina!1160
Ergo iussa in nostra promptum quisque cursum concitet.
Ni volante penna adestis, intonabo carmina,
Queis et astra stringo et Orcum, Nereumque torqueo.
Horridi dei, superbi furva Averni numina,
Quos suum scelus beatis expulit de sedibus,1165
Gorgonesque, Harpyiaeque, vulturesque Titii,
Tartari canes trifauces, quidquid Orcus horridum
Nutrit altas inter umbras. Per paludem flammeam,
Quam timetis, quam profusis lacrymis accenditis;
Per Iovis verenda sceptra, per tridentem Nerei,1170
Per nigram Ditis securim, per trifaucem Cerberum,
Per tot hydrae pullulantis colla, vos huc advoco.
Mota terra pande hiatus, oscita in voraginem,
Unde spiritus vocati sortiantur exitum.
Huc adeste fata, sortesque Andronici prodite.1175
Quid morarum? Non volatis iussa nostra persequi?
Ergo carmen, quod pavetis, horridum execrabile
Intonabo. Iam recedit fax diurni luminis,
Noxque tetro furva peplo coeli obumbrat sidera.
Obsequentes advolarunt noctis atrae filii.1180
Eia nostra ad iussa sortes Andronici prodite.Nox. Saltus. Cometa primum clarus, deinde sanguineus, disparet. Inter saltum geniorum ostenditur Andronico diadema, et alia signa imperii obtinendi.
Aperta res est. Ipse vidisti. Tuo
Benigna coeli fata venerandum parant1185
Diadema capiti. Quidquid optabas, habes.
Recedo in antrum; gravia me poscunt; vale.
Id moneo: quae sese ingerit sponte in sinum
Spei obsecunda, sequere fatorum viam
Geniique ductum. Vetera, quae infelix diu1190
Princeps tulisti, ad gloriam calcar dabunt.
Invitatur ab Alexii Legato Andronicus, ut demisso exercitu Constantinopolim ingrediatur. Detrectat ille manumittere exercitum; ideo declaratur rebellis et laesae maiestatis reus.
ANDRONICUS. DUO LEGATI
AND. Patuere fati sensa, et obiectu sui
Augusta regni pompa suppressum diu
Recreavit animum. Sceptra me Orientis manent,
Totumque late Caesar imperium regam.1195
Exsurge, felix anime! Iam pedibus premis
Insanientes hostium fastus, quibus
Tua damna fuerant risui. Advenit dies,
Quo perfidorum barbaro imperium iugo
Eliberabis, perque calcatos gradum1200
Movebis hostes, teque sideribus parem
Sacro advolutus genui adorabit Sinon,
Sed non inultum. Qualis ubi fulmen rapit
Commotus ira Iupiter, totus timet
Trepidatque mundus. Talis ubi sceptrum manus1205
Rotarit ista, fulmen in sceptro geram,
Terrebo, feriam, proteram, excutiam impios,
Furiasque regni, et publici pestes boni.
Discetque mundus esse me sceptro parem.
LEG. Legatus adsum Caesaris. Pacem imperi1210
Posco et quietem. Verba mansuetā excipe
Benignus aure, queis suum et regni tibi
Loquitur dolorem, quodque te, Princeps, decet,
Augere vulnus vulneris metu abstine.
AND. Quaecunque iussit, loquere. Mihi gratum accidet![]()
1215
Expergefactum cernere nepotem meum
Lento sopore, et nobili in mente indolem
Vivere capacem gloriae et avaram simul.
LEG. Tibi hospitalem Alexius pandit sinum,
Amatque charum patruum amplecti, cui1220
Invisa tot per lustra fortuna auream
Invidet horam. At quando tam dubiae rotant
Regnum procellae, seque communis pavor
Fundit per urbem, milite adducto metus
Augere parce. Caesar hoc nota a tua1225
Fide reposcit: Quas trahis tecum, iube
Cedere cohortes; dignitas quantum tua
Expostulabit militem, qui te suis
Tueatur armis, ipse selectum tuo
Lateri adhibebit. Sic suo regnum metu1230
Plene solutum, laetum in amplexus tuos
Se sponte fundet. AND. Nomini Augustus meo
Parum studere proditur. Nam quod meam
Fidelitatem crimen in dubium vocat?
Cohorte lecta militum stipor latus1235
Verum est, sed inde nulla metuenda est suo
Regno procella. Patruus advenio; scio
Quid ratio poscat sanguinis. Legem dedit
Natura amoris sanguini inscriptam. Suae
Si me quieti turbinem inferre autumat,1240
Errore vano ducitur; neque hic metus
Decet nepotem. Cura si imperii animum
Flagellat aliqua, publicum in populi statum
Convertat oculos, et notet quales ferae,
Quam avidae cruoris, totque caesorum nece1245
Contaminatae, nobile imperium occupent.
Quocunque vertas lumina, Oceanus mali est,
Et omne late inundat orientis decus.
At is prementem turbinem vel non videt,
Vel non videre simulat. Hinc pestem reo1250
Quae de Sebasto in civium damnum fluit,
Xenesque mores sanguinis nostri probrum,
Indormiente negligit cura. Si honor
Studiumque honoris omne dimisit puer,
Ego impudenti fastui opponam virum,1255
Ego superbam, barbaram, atrocem, impiam
Immanitatem pedibus attritam dabo.
Mihi suadet istud publica imperii salus,
Debita saluti civium cura, et mei
Sanguinis honestas. LEG. Ergo decretum tibi est,1260
Non amovere militem? AND. A quonam id petis? blue
Ab Andronico? Vindicem iuro deum,
Non ante latere miles abscedet meo,
Quam se Sebasti perfidus ponat tumor
Aulae remotus munere, et reliquos dies1265
Contrahere ad ima iura privati sciam.
LEG. Audi ergo iussa: Caesaris laesi reum,
Patriae rebellem, perfidum imperio, boni
Communis hostem enuncio. Ita Caesar iubet.
Vade hinc et irae Caesaris adapta caput.1270
AND. Mihi ista? Sum rebellis? In patriam reus?
Communis hostis commodi? Capiti meo
Incumbit ira Caesaris? Labem hanc mihi
Patiar inuri? Et interim, tanquam integrae
Fidei, Sebastus regiam et proceres suo1275
Lubitu rotabit? Iste decernet dies,
An plus Sebasti possit infidi fides,
An ista iustis ignibus calens manus.
Ad reponendum suae tranquillitatis imperium deliberant proceres de mancipando carceri Sebasto.
HENRICUS, ADRASTUS, CLEARCHUS, ISAACIUS ,<STEPHANUS>
HEN. Violenta quamvis fata depositum pede
Premant superbo publicum imperii bonum,1280
Meamque primus sortis aspectus fidem
In arma motam luserit, iuro tamen
Sidera animantem Cynthium et puri auream
Facem diei, quamlibet et prima irrito
Ierit sagitta vulnere, haud ibit sequens.1285
Urgebo coepta, nec ante revocabo manum,
Quam dissipatis nubibus melior dies
Regno gementi alluceat, seque aureo
Pax vecta curru reddat imperio. At opus
Quodcunque grande, grande consilium petit.1290
Exigite, amici, media, rationes, modos,
Turbata queis fortuna stabiliri queat.
ADR. Geminus beatitatis est nostrae polus,
Curare pacem et publicum imperii bonum.
Cardinibus istis nostra versatur fides.1295
At iam supremum morbus ubi culmen tenet,
Certo supremum pharmacum adhibendum est malo.
Nota est malorum causa, quam populus palam
Proceresque clamant: notus eversor sacrae
Pacis, Sebastus. Stirpitus radix mali1300
Haec eruenda est. Inde, quam tanta prece
Populus anhelat, pacis adveniet dies.
Quid ergo lentas desides trahimus moras,
Scelusque patimur libero frui die?
Mentem erigamus, mentis erectae manu1305
Rumpamus illa vincula, in quibus diu
Patriae iacentis pulchra libertas gemit.
His proditoris imperi, arctemus manus,
Et si secundos exerit tandem bona
Fortuna vultus, vinculis gravem suo1310
Sistamus hosti. Geminus hinc fructus gemens
Regnum beabit: laetus hac praeda, suam
Iram Andronicus ponet et muris procul
Arma amovebit; quique iam impunis fremit
Sebastus, ultra desinet cives suo1315
Premere furore. CLE. Saeviat in unum calor![]()
Iustae ultionis, quando de unius nece
Meare totum vita in imperium potest.
Cadat una ferro victima, ut vivant super
Multi innocentes. Nempe privatus cadet,1320
De plebe genitus, stirpe vulgari editus,
Quem caeca et invida optimis viris dea
Vulgi iacentis erutum fluctu, arduos
Tulit ad honores, civium ut fastu suo
Inambularet colla et immani iugo1325
Subiiceret aulam. Mitior sensus tamen
Si suadeat clementiam, ferro gravis
Procul in remotas ultimi mundi plagas,
Nullique nota littora ablatus gemat;
Secundioris sortis eversas vices,1330
Iraeque flammam exercitae assiduo riget
Imbre lacrymarum. Regiam spero hac via
Sereniorem posse restitui in diem.
STEPH. Sapientis ista pectoris sensa approbo.
Pereat Sebastus. Istud et coelum iubet1335
Et ratio suadet. Ista sed coepta ut suo
Fine potiantur, quanta tempestas mare
Rei movebit publicae! Quantus furor
Et hinc, et inde saeviet! Quantas se aget
In scissiones populus! Armatae latus1340
Cingunt cohortes impii. Quanto hic opus,
Ut vinculetur, robore! Aut quantis dolis!
Hic ars labores, adiuvet et artem labor.
ISA. Tumultuosis motibus ne se levent
Vulgi procellae, prima sit fraudi via.1345
Si fraus paratae fraudis ingenio obviet
Dolosque frangat, viribus agendum reor,
Quem fraus nequivit, occupant vires locum.
HEN. Nec fraudibus nec artibus vivax caret
Animus, iacentis imperi intentus bono.1350
Surge anime! Felix anime, qua coelum vocat!
Sed cardo strepuit; prodit Augustus. Gradum
Firmate vos hac sede, dum latebris caput
Tantisper abdo et Caesaris sensa aucupor.
Convulsum Reip. statum dolet Alexius. Solantur eum Sebastus et <Stephanus.> Ne Andronicus irrepat et populi favorem aucupetur, undequaque provideri iubet.
ALEXIUS. SEBASTUS. STEPHANUS
AL. O nimis acerba fata regnantum! O brevis
1355
In nostra pronae damna fortunae favor!
Quo recidit alti splendidum regni decus,
Amor, timorque Caesaris! Mille agmina
Furiarum, ab Orci squalidis antris viam
Rupisse credo, seque violento impetu1360
Inferre nostro pectori, et totos sinus
Mihi lacerare. Torva sulphureas quidem
Per totum Alecto vibrat imperium faces,
Sed meta tanti sceleris est sinus meus.
Huc tela et ignes convolant; huc se furor1365
Exonerat omnis. Cordis o nimium gravis
Turbo inquieti! Quando tormentis meis
Dabitur quietis hora, qua valeam diem
Sine nube purum cernere, et Caesar miser
Esse sine pavido mentis afflictae metu?1370
Astra o nefasta! Vester est ergo iocus
Per sceptra regum ludere, ut quanto altius
E plebis unda tollimur, tanto metus
Nos gravior intus cruciet, et totos sinus
Mergat procellis? SEB. Misera conditio est quidem1375
Tua, Imperator, et miser regni status,
Sed non dolori habena laxanda est. Dolor
Timorque agenda turbat. In solio suo
Si domina constet ratio, constabit salus.
Consilio et arte quodque discrimen cadit.1380
ST. Opinione fausti et infausti sumus.
Miseria tanta est, quanta concipitur; tamen
Non tanta coeli aversio est, quantam putas.
Prudentis animi sensa, rationis facem,
Consilia rebus apta convulsis para;1385
Sperare laetos poteris imperio dies.
AL. Audite vestrum Caesarem heroes viri.
Conditio praesens imperi et rerum status
Oculum excubantem poscit. Hinc Argos meos
Vos esse iubeo. Stephane, tu classem mari1390
Statue propinquo, et forte si pontum sua
Tabulare classe patruus attentet, pares
Oppone vires. Isaci, in campo ordine
Digere cohortes, alter exemplum alteri
Sit Martialis roboris; quoquo loco1395
Rimetur aditum, pessulum inveniat. Pari
Virtute agendum est, donec excussum hoc solo
Videamus hostem. Tu forum,; et muros tene,
Clearche, et omnem divide in partem vigil
Curas Gradivi, parte quo nulla queat1400
Coire civis, seque capitali imperi
Coniugere hosti. Regiae nostrae tene
Portas, Adraste, ne quis irrumpat dolus.
At militi gregario haud minimum mei
Dabo pondus auri. Sola plebeiam fidem1405
Sonantis auri massa in officio tenet.
Comparet coram Alexio Ioannes; enarrat modum quo solutus fuit carcere. Indignatur Alexius; minatur Ioanni mortem, qui dolet fidem suam ingratam esse Caesari.
IOANNES ET QUI SUPRA
IOAN. Aspice sacratis genibus affusum reum
Auguste Caesar! Carcerem excussi, pedes
Manusque solvi vinculis. Grande hoc potest
Facinus videri, non tamen merito tuam1410
Quod moveat ira. Quidquid hic cernis, tuae
Studium est salutis, candidae et mentis fides.
Haec mihi catenas dempsit, haec stravit tuos
Viam ante vultus. EM. Estne germanus meus?
Num ludit oculos phasma? Num verum intuor?1415
SEB. Portenta quae spectamus? Umbroso specu
Liber Ioannes ante Caesareos pedes
Prosiliit audax? AL. Grande praesagit malum
Attonitus animus! Credere repugnat fides,
Quod cernit oculus. Erige recurvum genu,1420
Modumque rupti carceris et arcto pedi
Catenae ademptae candida enarra fide.
IOAN. Quae stupeat animus, quaeque vix credas, tuo
Expono iussu. Dum diu ferro gravis,
Cinctusque tenebris, asperi invidiam poli1425
Sortemque duram defleo, quod me tuo
Latere revellat et facultatem neget
Amoliendi capite ab Augusto dolos,
Audio repente incognito armorum sono,
Et vi feriri carceris tetri fores.1430
Mox rupta claustra ferrea in terram ruunt,
Oculisque reddunt limpidum attonitis diem.
Circum iacentes video custodes suo
Sanguine natantes, arma disiecta, et viros
Civesque, militesque communi impetu1435
Fervere. Tandem medius e turba ruit
Henricus, et de vinculis manus mihi
Pedesque solvit: “Surge, dicebat, reses,
Et in ultionem vindicem dextram para.
Pudeat honestam regia a stirpe indolem1440
Duxisse, si quae sanguinem in tuum probra
Fluxere lentus aspicis, nec te illico
In ultionem iustus accendit furor.
Ego pura iuro sidera, Sebasti impium
Ruam in tumorem, audaciam ferro opprimam.1445
Scintilla si par pectori insedit tuo,
Aude, Ioannes. Proximum accede ad patrem,
Ora ut paratam praestet Henrico suae
Cohortis iram. Causa non patitur moram.
Gressus adurge.” Talia effatus loco1450
Pernix recedit. Tenuit attonitum stupor
Animum, regensque in ossa se fudit pavor.
Sed subiit etiam candor antiquus, fides,
Amorque mentem, queis adorabam tua
Auguste merita, meque iusserunt sacra1455
Ad genua fusum pandere nefandam doli
Seriem parati. Auguste, si fidem aestimas
Tibi probatam saepius, quae mens mihi
Consilia dictat accipe. Ut atroci malo,
Fraudique larvam detrahas, Xenen iube1460
Se sponte claustro condere. Repressam hostium
Flammam videbis, quaeque sub muris fremunt
Arma, et minante funera in ferro gerunt,
Procul recedent. Nec patere (quantam tuo
Contra parentem proprium exhibeo fidem!1465
Agnosce Caesar. ne patere patri meo
Urbem patêre. Nec grave id fuerit, mea
Consilia si non despicis. Primum suo
Latere abstrahatur populus, et nimbo aureo
Emptam saluti Caesaris voveat fidem.1470
Deinde proceres stringe. Sic stabit tuo
Devota sceptro patria et patriae salus.
AL. Audace nimium graderis ad fraudem pede.
Suspecta sunt consilia, quae domini sui
Excogitavit proditor. Quisquis semel1475
Incepit esse perfidus, nunquam fidem
Resumit animo. EM. Auguste, quos fingis metus?
Meo a parente? Vilis est genius, cui
Hostis timori est, quem nec armato satis
Miles tuetur robore nec ullas potest1480
Aliunde vires legere. Si causa exigat,
Ipse in parentem filius vindex ruam,
Et in favorem Caesaris ferro impiam
Vim vi repellam. Sanguini dandum est nihil,
Ubi res aguntur principis, cui nos deus1485
Subesse iussit. Nullus est genitor mihi
Si machinatur Caesari Augusto dolos.
IOAN. Auguste princeps! AL. Proditor, cede et tace.
Satis malorum voce funesta editum est.
Superest id unum, ut laesa maiestas suum1490
Vindicet honorem, et pectore ex imo impiam
Extrudat animam. Tollite hinc famuli scelus,
Vinctumque ferro condite abstruso specu.
IOAN. Auguste! AL. Lingua perfida! Et nondum siles?
IOAN. Quo scelere stringor? AL. Principum non est sui1495
Iussi, vel acti cuique rationem dare.
IOAN. Auguste Rex! AL. Sum Rex, tuo damno, ut nefas,
Quod perpetrasti, vindicem. IOAN. O terra! O poli!
Audite miserum! AL. Surda sunt astra ad preces
Linguae impiatae. IOAN. Sidera! Imprudens nefas1500
Quod perpetravi? Caesar infelix! Tuam
Deploro sortem, non meam. Dum me loqui
Prohibes, latentes nosse detrectas dolos,
Et obstinatus propriam in caedem ruis.
Sed acuat arma Avernus in caput meum1505
Furantque abyssi. Quamdiu in venis mihi
Sanguis meabit, ense confossus licet,
Qua me obligavi Caesari, hac moriar fide.
Ephoebus adfert nuncium turbatae, et per arma in Sebastum saevientis civitatis.
EPHOEBUS , ET QUI SUPRA
EPH. Caesar, sinistri nuncius casus tuam
Auctoritatem posco. AL. Quis turbo meam1510
Sortem lacessit? EPH. Cive qui possit suo
Viduare tecta, et urbis augustae lares
Sepelire cinere. AL. Fare. EPH. Nec turbo moram
Patitur, nec ori verba concedit dolor.
Propera in medelam. AL. Quod malum cives premit?1515
EPH. Tota est in armis civitas. Miles furit
Vicos per omnes; quaque vesano impetu
Rapit ira torvi militis atrocem manum,
Flumina profusi sanguinis inundant solum,
Cadaverumque mixta congeries iacet.1520
AL. In quod ferocit ista tempestas caput?
EPH. Communis inter arma vox plebis calet,
“Pereat Sebastus, pereat imperii ultima
Procella nostri.” AL. Quis sceleris auctor facem
Praefert furori? EPH. Henricus hunc fluctum movet.1525
Iamque superato colle, castelli loco,
Fanum occupavit, utque verborum est potens,
In concitatum turbinem plebis suas
Transfundit iras. AL. Sufficit. Mendax nimis
Fortuna! Quo progrederis? Et tantum tibi1530
Impune liceat? Flamma si veteris calet
Fidelitatis pectore in vestro viri,
Nunc est probandum Caesari. Huc mecum ad lares.