Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio
1. AFFANIARUM LIBER SECUNDUM EDUARDO MYCHELBORNO MEO DESTINO, DICO Cui potius? Nostras aliquid putat ille Camenas,
Ille animum Musis addit opemque meis.
Nemo facit pluris, nemo sua carmina vultu
Candidiore legit, quam legit ille mea.
Ad faciles properato manus, pagella, nequibis 5
Charior in domini delituisse sinu.
2. AD EDOARDUM MYCHELBORNUM Quae tu carmina, quos sales iocosque
Leporesque vocas facetiasque,
Quas nos affanias ineptiasque
Burras, quisquilias vocamus, atque
Sordes candidulae nigras papyri, 5
Haec tibi damus et simul rogamus
Cum legas, Edoarde, non datorem
Authoremve velis putare Carlum,
Nec mei meminisse, sed libelli,
Personam simul induas severi 10
Totus iudicis, exuas amici:
Nec parcas obelis, nec asteriscis,
Nec totas metuas, nimis modestus,
Crebris pingere paginas lituris.
At tu unguem cohibes severiorem, 15
Nec lima uteris, aut medente penna,
Signans omnia candidis lapillis
Quae tuus tibi Carlus exaravit.
Ego quid de apinis meis putarem
Quas tu non nihi, Edoarde, censes,20
Haereo in bivia aestimatione:
Quam pene (hem) tibi fido, quem negabit
Fides fallere, quemque falli acumen?
3. AD DIVAM ELISAM Nemo tui similem post te rogat, alma, Tonantem,
Quisque ipsam potius semper habere cupit.
Te semper salvam minus est praestare Tonanti
Quam post te similem, vel dare, diva, parem.
4. AD GULIELMUM PERCIUM, VIRUM NOBILEM Vatum candide carminumque, Perci,
Fautor optime, et autor optimorum
Idem et materies segesque et idem
Maecaenas simul et Maro Britannus,
O quem nobilitant sacrae Camaenae, 5
O qui nobilitas sacras Camaenas
Quae te iure colunt, coluntur a te,
Quem Phaebo decori es, simulque honori,
Qui te rite polit, politur a te,
Et grata vice quod capis reponis! 10
Phaebus me monet, et monent Camaenae,
Hos tibi dare pessumos phaleucos,
Tibi (inquam) licet optumo poetae
Hos tamen dare pessumos phaleucos:
Illae scilicet admonent et ille 15
Culto carmina Percio probare
Illis si cupiam probata et illi.
Quae, si illis nequeam probare, et illi,
Quod non hoc mihi sit (quod eia, non est),
Posse carmina Percio probare,20
Saltem illae hunc animum probent et ille
Quod certe mihi sit (quod ecce, certe est)
Velle carmina Persio probare.
5. AD HILARIUM VERUM Doctum theologum et bonum poetam,
Meas delicias, meumque ocellum,
Intimamque animae meae medullam,
Integramque animi mei medelam,
Meum illum Pyladem petas, papyre, 5
Et supplex domini preceris ore
Wiltiam properaret venire, linquens
Urbis taedia, sed diu, togatae,
Et latae strepitus procaciores
Aulae, et iurgia rauca differentum. 10
Pro longa clamydem toga lacertis
Aptet, et lateri brevem macheram,
Quam multo fabricaverat labore
Suum in pernitiem artifex Iberus.
Curis ergo renunciare curans, 15
Ruris ocia delicata nostri
Adspiret citius, suumque Carlum
Qui tete, optume quicquid optumarum
Rerum est undique, qui tuos ocellos
Non avet patiens minus morarum, 20
Aestu pectoris impotentiori,
Quam post egelidos gelu Decembreis
Auras veris alauda blandienter;
Quam lentum tenera Hesperum puella
Desponsata novo recens marito, 25
Ut zonam latus exuat molestam
Iam diu nimis (ah) nimis ligatum.
Quare si sit adhuc eritque porro
Quod semper fuerat, per omne Verus,
Iam tandem rata vota pacta, dio 30
Absolvat Fidio viam vorando,
Castigetque moras, sciatque longas
Omneis esse nimis moras amanti.
Dicas insuper, o papyri, quantum
Cor desyderium coquat, meumque 35
Quantis pectus inaestuat procellis,
Nec unquam mihi (si vel arefactae
Fundum combibat Hyppocrenis imum)
Aegri pectoris acquiescet ardor,
Ni refrigium salubris aurae 40
Praestet sensile, solus ille nobis
Morborum domitor, quies laborum
Curarumque Epidaurius mearum,
Dum mecum solet, os movente Phaebo,
Suaves texere colloquutiones, 45
Sed plenas salis et facetiarum,
Quas emptas velit omnibus cachinnis
Cui iusto iecur intumescit estu.
Si nil blanditiis, papyri, si nil
Blanda profueris precatione, 50
Iras adsere mox, minaciasque,
Et post molliculos leves phaleucos,
Expectet tetricos truces iambos,
Sed plures, sed amarulentiores,
Sed quales socero ferox Lycambri 55
Spartani rabies dedit poeta.
Fallor? An qui aditum prius parabat
Commotus tenera precatione,
Auditis iterum minis, moratur?
6. IN COSMICUM Omnes dilaudas, nil das sed, avare, poetis,
Cosmice, lingua tibi est prodiga, parca manus:
Omnia dum servare cupis, miser, omnia perdis,
Namque tibi quod das, reddere nemo solet.
7. Os hiat immensum, strictim tibi clausa crumena est.
Os tibi quam melius claudetur, hietque crumena!
8. AD COSMICUM Aurea quid toties me carmina, Cosmice, poscis?
Des aurum, fient aurea quaeque tibi.
Aurea non nostrum est dare carmina, Cosmice, nostrum est
Ut data reddantur aurea deinde, tuum est.
9. Nuper exhibui tibi poema
Hyberna mihi nocte lucubratum,
Tui, Cosmice, laudibus referctum.
O qualis fueras meis Camaenis,
O quantus fueras meis Camaenis! 5
Te supra posui Herculis labores,
Te supra posui Iovis honores.
Quid tu, Cosmice, praemii rependis
Tantis laudibus? Hem! Nihil sapisti.
Hanc laudem superaddo iam priori; 10
Fingenteis alere aestimas iniquum,
Et mendacia non emes. Sapisti.
10. IN INVIDUM Quam tibi pro meritis dignam precer, invide, paenam?
Audi multa, vide plurima, vive diu.
11. DE PHILIPPO SIDNAEO, EQUITE AURATO, POETA INCOMPARABILE Pastor, arator, eques cecinit Maro; celsior illo
Sydnaeus cecinit, pastor, amator, eques.
12. IN ARCADIAM IPSIUS Arcadia, Arcadiaeque pecus, pecudisque magistri,
Atque magistrorum est dum tibi carmen amor;
Cuncta haec qui stupidus non admirabitur, illum
Arcadicum possim dicere iure pecus.
13. AD EDMUNDUM SPENSERUM Nostrum Maronem, Edmonde, Chaucerum vocas.
Male hercle, si tu quidpiam potes male.
Namque ille noster Ennius, sed tu Maro.
14. DE EODEM “Tercentum numeret cum fertilis Anglia vates,
Spenseros nequeat cur numerare duos?”
Sic ego; sic contra vati Thamasinus Apollo
(Spenserus tituli iussit honore frui):
“Graecia Maeoniden tantum dare dicitur unum, 5
Virgiliosque tulit Roma nec ipsa duos.”
15. AD THOMAM CAMPIANUM O cuius genio Romana Elegia debet
Quantum Nasoni debuit ante suo!
Ille, sed invitus, Latiis deduxit ab oris
In Scythicos fines barbaricosque Getas.
Te duce caeruleos invisit prima Britannos 5
Quamque potest urbem dicere iure suam.
Magnus enim domitor late, dominator et orbis
Viribus effractis, Cassivelane, tuis,
Iulius Ausonium populum Latiosque penates
Victor in hac olim iusserat urbe coli. 10
Ergo relegatas Nasonis crimine Musas
In patriam revocas restituisque suis.
16. AD EDOARDUM MYCHELBORNUM Ergone, dure parens, pluteo sepelire profundo
Ingenii poteris pignera dia tui?
Quosque tibi enixa est partus, Iunone secunda,
Musa, neges caelo liberiore frui?
Hyppolitosque tuos laceris, pater impie, membris 5
Frustratim indignis spargis agisque modis?
Quo <tu> ubi tot multa vigilasti nocte labores,
Sopitos longa si modo nocte premas?
Quove tot aestivo nati tibi sole lepores,
Denatos prohibes si modo sole frui? 10
Dii melius! Nec quod natum est te a funere et umbris
Asserere! Aeternum funus obumbret opus.
17. AD SAMUELEM DANIELUM Spenserum si quis nostrum velit esse Maronem,
Tu, Daniele, mihi Naso Britannus eris.
Sin illum potius Phaebum velit esse Britannum
Tum, Daniele, mihi tu Maro noster eris.
Nil Phaebo vlterius; si quid foret, illud haberet 5
Spenserus, Phoebus tu, Daniele, fores.
Quippe loqui Phaebus cuperet si more Britanno,
Haud scio quo poterat, ni velit ore tuo.
18. AD MICHAELEM DRAYTONIUM Quae mihi mellitis blanditur fama susurris,
Et lepidis aureis influit illecebris?
Draytonium (at quem, Phoebe, virum!) ludibria rerum
Carmina ludibrio non habuisse mea?
Nec modo (quod magnum est) non irrisisse, sed illa 5
Legisse, et lima lecta probasse sua.
Maius adhuc, laudasse palam, dixisse poetam,
Atque haec Daphnaeis timpora digna comis.
Maximum adhuc tacui. Quin et me provocat ultro,
Invitumque sua ditat amicitia! 10
Credimus haec fatui? Quid non mens credit amantum?
Inque ea quae cupimus credula turba sumus.
Nunc ego nae vere placeo mihi, nam pudor, illud
Displicuisse mihi, quid tibi, magne, placet,
Qui Phoebo Musisque places, quibus et placet unum 15
Et primum Aoniis te inseruisse choris.
Nomine digne tuo, Michael, tibi Carlon habeto,
Hoc unum, quod amat, dignum ut ametur, habet.
19. AD IOANNEM HALLUM CANTABRIGIENSEM Iane, lepos iuvenum, quos aut Grantous Apollo
Ardet amans, aut quos deperit Angla Charis,
Cui Nemesis fasces, Rhamnusia torva flagellum,
Telaque summittit ferrea iure Talus,
Ingeniumque dedit longe sublimius armis 5
Pallas et Aonidum sacra corona novem,
Utere muneribus divum, et te sentiat orbis
Tormentum sceleri nequitiaeque datum.
Degeneresque gemant mundi sub verbere mores,
Ingenii ut metuant tela trisulca tui. 10
Nec satyris vitiis saturos incessere cesses,
Monstra sed Herculeo foeta furore metas.
Hinc olim surget laudum tibi prodiga messis,
Omniseci nunquam falce metenda senis.
20. AD EUNDEM Cum satyras nuper nullo sub nomine Phoebus
(Invisum nostris finibus ante genus)
Viderat, exacto quater omnia pollice mensus
Omnia maiori numine digna videt.
Ergo suo fecit vulgo sub nomine ferri, 5
Famaque iam Phoebum se superasse fuit.
Sed datur in meritum plagiarius inde pudorem,
Postquam te verum scivimus, Halle, patrem.
21. AD FRANCISCUM ROUSAEUM Ecquid, ut in patria Thamarini fluminis unda
Nuda superfusis corpora tingis aquis,
Marmoreisque secas fluctus, cohibesque lacertis
Atque agili salias per freta summa pede,
Dum pectus candore nivens mirantur, et artus 5
Non credam Paphios obstupuisse cycnos?
At dum lactoleae stupeant modulamina vocis,
Crediderim victos erubuisse magis.
Quorum aliquis “Quem diva Venus volucerque Cupido
Delicias inter gestit habere suas, 10
Unde novus nostris accessit fluctibus,” inquit,
“Sive Caystrinus seu Thamisinus olor? “
Cui contra blandum ridens tener ore Cupido
“Hic venit e Thules littore cycnus, ait:
In quo, Tyndaream cum luserat arte puellam, 15
Fama refert volucrem delituisse Iovem.
Nunc me, dum teneros Musa meditamur amores
Pectore in hoc, pennis plaudere saepe iuvat:
Ille suos igneis, sed nostro concinit ore,
Vulnera quae feci voce referre dedi.” 20
22. AD BENIAMINUM IONSONIUM In ius te voco, Ionsoni, venito.
Adsum, qui plagis et malae rapinae
Te ad Phaebi peragam reum tribunal,
Assidente choro novem dearum.
Quaedam dramata scilicet diserta, 5
Nuper quae Elysii roseti in umbra
Festivisismus omnium poeta
Plautus composuit, diisque tandem
Stellato exhibuit poli in theatro,
Movendo superis leves cachinnos, 10
Et risus tetrico Iovi ciendo,
Axe plausibus intonante utroque,
Haec tu dramata scilicet diserta
Clepsisti superis negotiosis,
Quae tu nunc tua venditare pergis: 15
In ius te voco, Ionsoni, venito.
En pro te pater ipse, rexque Phaebus
Assurgit modo, Ionsoni, palamque
Testatur, tua serio fuisse
Illa dramata, teque condidisse 20
Sese non modo conscio, at iuvante.
Unde ergo sibi Plautus illa tandem
Nactus exhibuit Iovi deisque?
Maiae filius, en, nepos Atlantis
Pennatus celeres pedes, at ungues 25
Viscatus, volucer puer, vaferque
Furto condere quidlibet iocoso,
Ut quondam facibus suis Amorem
Per ludos viduavit et pharetra,
Sic nuper (siquidem solet frequenter 30
Tecum ludere, plaudere, et iocari)
Neglectas tibi clepsit has papyros
Secumque ad superos abire iussit.
Iam victus taceo pudore: vincis
Phaebo iudice, Ionsoni, et patrono. 35
23. AD IOSHUAM SYLVESTERUM, GULIELMI SALUSTII GENUINUM INTERPRETEM Fare age, divini cultissima lingua Salusti,
Sylvester, Clarii ceu fuit ille dei,
Elysii qua parte iugi convenerat, et te
Edocuit sensus et sua verba senex?
An mage corporea herois compage soluta 5
In te anima Elysium fecerat ipsa sibi?
Credo equidem, et Samii rata dogmata sunt senis. †un†
Non translata mihi, sed genuina canis.
Quin et posteritas, si pagina prima taceret,
Interpres dubitet tune vel ille siet. 10
24. AD FRANCISCUM MERESIUM, THEOLOGUM ET POETAM Tene etiam nostras apinas legisse, Meresi,
Et nugas aliquid forte purasse meas?
Meque poetarum posterum, si modo quenquam,
In non postrema classe locasse tamen?
Iam deplorati palmam preciumque laboris, 5
Cum tibi non videar displicuisse, fero.
Ego triumphales ausim deposcere currus,
Ite meas circum laurea serta comas,
Quandoquidem qui Pieresin Phoeboque probatur
Me probat, et lauru haec timpora digna putat. 10
Cur ego quid mussent plebis suffragia curem,
Dum me patricii consul et ipse probet?
25. AD THOMAM STORERUM, DE WOLSAEO SUO
Aspirante, triumphante, moriente. Dum tuus aspirat praesul, suspirat Apollo,
Atque ait, “Huic Daphne, non mihi, serta dabit.”
Dumque triumfat, ovans parto superba trophaeo
Laudis, “io,” victrix Musa, “triumfe” canit.
Denique dum moritur, Libitinae imponit avara, 5
Saecula furatur qui diuturna sibi.
26. AD HENRICUM PHILIPPIDEM, DE LEPORINO Illa vorax olim Bacchi melioris abyssus
Nex cyathum, febris cottidiana cadum,
Per totam digitis designatissimus urbem
Rabula, qui numen nomen inane putat,
Audistin’? Leporem nunc exuit, Errice, totum. 5
Carcere nam clausus, desinit esse fugax.
27. IN LEPORINUM Multa prius vincto solitus pede, multa soluto
Scribere, iuris adhuc dum fuit ipse sui,
Donatus merito Leporinus carcere, caepit
Scribere nunc vincto et dicere cuncta pede.
28. VOTUM PRO LEPORINO Di te compedibus faciles et carcere solvant,
Proque illis meritam dent, Leporine, crucem.
29. AD PHILIPPUM MARETTUM Haeredem medicum Cromius conscripsit Opheltem:
Non credis Cromium velle, Morette, mori?
30. IN SALIUM Purpureos multo Salius cum carmine flores
Mittit, io grates candida Musa refer.
Consuluit membris mittendo dona duobus:
Naribus en flores, carmina sed natibus.
31. IN BALBULUM Contemptos vulgo quereris vilesque poetas,
Quod nihil constent carmina multa doles.
Ast uno quicunque tuos emit asse libellos
Stare putet magno carmina pauca sibi.
Imo etiam gratis quicunque coemerit illa, 5
Balbule, tant’ iterum vendere non poterit.
32. AD MATHONEM Dum lupus in mensa dumque est tener agnus eadem
Et conviva frequens cingit utrumque latus,
Saeviit in teneram cur non lupus ore bidentem?
Astantem metuit te, Matho, nempe canem.
33. DE BOMIO Miraris Bomio cur non epigrammata mittam?
Non emere ille cupit, non ego verba dare.
34. IN PAETUM Patronem sese latroni vendere, non est,
Paete, patrocinium. Paete, latrocinium est.
35. IN PAR CONIUGUM Si fausta coniunxit Hymen Iunone maritos
Quos uno paritas uniit una iugo,
Una quibus domus est, thorus unus, et unica mensa,
Et mens una, fides unica et unus amor,
Vos fausta coniunxit Hymen Iunone, mariti, 5
Vos uno paritas uniit una iugo,
Nulla quibus domus, haud ullus thorus, ullave mensa,
Non mens ulla, fides nulla, nec ullus amor.
36. IN BALBUM Distichon in puerum Balbus meditatur Amorem,
Sed prius ac natum est distichon, ille vir est.
37. IN LYCUM Pauperior nemo moritur quam nascitur, inquis.
Haec, Lyce, solemnis naenia in ora tibi est.
Nudior e mundo nemo quam venit, abibit,
Quam vel dio sub Iove membra cadant.
Haec paupertatem ratione famemque sitimque 5
Ut, Lyce, defendas et tueare tuam,
At longe frustra es. Nam tu quam natus es olim
Pauperior centum pol moriere minis,
Et quam venisti in mundum, denatus abibis
E mundo, bis nudior auriculis. 10
38. IN PAETUM Prudentem me, Paete, putas, quia pauca loquentem.
Paete, ex confessis stultus es ergo tuis.
39. IN OBLYMUM Esse tuos dicis si quos alis, Oblyme, natos,
Et sunt, quippe scio quis tibi quemque dedit.
40. DE AUDRIA ET POMBO Famae non nimium bonae probaeque
Sed formae nimium malae virago,
Oris non nimium boni probique
Sed moris nimium mali venusto
Nubit Audria delicata Pombo, 5
Digna non alio fuit virorum
Coniux coniuge, coniugeque coniux
Dignus non alia fuit vicissim.
Illam Cerberus haud velit maritam,
Illum Tisiphone haud ferat maritum. 10
Sodalitatis si sit una mutuae
Medulla, velle et nolle idem.
Quis Audriam Pombumque delicatulum
Cyprios negaret turtures
Illumque Brutum illamque vere Portiam? 15
Idem volunt, nolunt idem.
Vidisse Pombus velet illam nuspiam,
Idemque vellet Audria;
Videre Pombus nollet illam hinc uspiam,
Idemque nollet Audria. 20
41. IN COMPTULUM Mirabar cum nec speculi tibi, comptule, quicquam,
Nec tibi christalli mica, nec umbra vitri,
Cincinnos qui tam adfabre potis usque polire,
Et calamistratas pectere ab arte comas.
Iam scio: nam quoties crines et timpora pectis, 5
Illa quidem ante oculos prae manibusque tenes.
42. IN LUSCUM Furacis secura manus tibi, lusce, crumena est:
Excubias oculi tres ibi semper agunt.
43. DE VENERE ET PALLADE Aureolum ostentans malum Cytherea Tonanti
“Haec nostrum est,” inquit, “mi Paris ecce dedit.”
Excipit hanc Pallas, et “Quid, temeraria, turges?
Non tibi flava Paris poma, dedit Helene.”
44. IN CAENAM PHOTINIANAM Caenam dapsilis instruit Photinus,
Ad quam dum pueri monentis ore
Omnes convocat hinc et hinc amicos,
Me credit scelus ille non vocare,
Et credo scelus ipse non venire. 5
Ergo ne vacuus (quod indecorum),
Immunisve et asymbolus venirem,
Praemitto puerum meum coempto
Cibos exhilarante cum Falerno:
Praesto me memorem, subinde praesto 10
Sponsorem, veniens ad instituae
Horae momina iusta. Quisque iussus
Discumbit citius, novem sedemus
Convivae, decimus fit apparator.
Hic dum quisque opulentias gulosi 15
Expectamus Apicii culinae,
Persicosque moramur apparatus,
Unico (neque mentior, gulamque
Hanc ipsam, meminit misella, testor)
Armillo exerpit (io nefas!) ovillo, 20
Sed nec (o scelus, o piaculare!)
Nobis exhibuit meum falernum.
Maesti surgimus ociosa turba
Ieiuni magis atque consedemus.
At tu caena dehinc Photiniana, 25
Et tu parce mihi vale Photine;
Coenabo precio domi minori
Quam tecum, miser, erurire possim.
45. DE CIVIBUS CALAENESIBUS Vectorem Europae taurum mirabar, et unum hoc
In furtis monstrum credideram esse Iovis.
En maius monstrum modo vimus, urbe Calaina:
Europae tauros quippe ibi ferre solent.
46. Eia bovi vestro, cives, concedite, quippe
Vos foenum in cornu geritis, sed bos gerit aurum.
47. Colla iugo vester taurus subducere nostro
Nititur, et poterat, nisi cornua panda vetarent.
48. AD AVITUM Ingenium ut sileat, facies ait esse poetam,
Frons tua te vatem clamat, Avite; sat est.
In partes dissecta duas qua pectora pulsat
Parnassi formam barba bicornis habet.
Quodque tibi patulo scatabras ebullit hiatu, 5
Os Aganippaeus dicitur esse latex.
Crinibus at lumen spargens radiantibus aureum
In naso solium fixit Apollo tuo.
49. IN SORDULAM Quam bene conveniunt faciei, Sordula, mores!
Inhonesta facie es atque inhonesta moribus.
50. DE BROMO OENOPOLA Sic nostrum Bromus oenopola Drachum
Miratur, perit, osculatur, ardet,
Ut nil tersius elegantiusve,
Nil emunctius aut magis politum
Eierans idiomate Anglicano 5
Post natas ait extitisse Musas,
Si tantum exerpias duo Marones
Spenserum ingeniumque Danieli.
Tantas promere prome parce laudes,
Nam vulgo ut placeant mei libelli 10
Non poscunt ederae tuae corymbos,
Sed Bacchi potius tui culullos.
51. AD M. Sponsa gravi moriens tibi hoc ferit ariete pectus.
Percussit graviore tamen viva ariete frontem.
52. IN MURCUM Qui te, Murce, vocat, conviva lauta parabit,
Nempe lupum et pinguem certus habebit aprum.
53. DE CLYTIA Formosae fusco matri quia dissidet ore,
Filiolum Clytie pernegat esse suum.
Quis tamen hoc credat? Sed quis non crederet illud,
Ipsa sui natum si neget esse viri?
54. IN GRUNDIANUM Cum tantum tibi tres fuere dentes,
Caenarum, Grundiane, vaste gurges,
Atque horum graviter doleret alter
Erosus carie teredineque,
Immanem tamen ob voracitatem, 5
Ore uno lupus omnium audiebas.
Illum mox tibi concavum atque inertem,
Et bolis male idoneum secandis,
Cincinnatulus extrahit Mateus.
Iam nec pes leporem citus fugacem 10
Nec turdum sua penna, pinna percam
Tutum e faucibus asserat gulosis,
Solo robore dentium duorum
Immanes potis artuare pernas,
Et nuper vetitos amare gallos, 15
Raptosque ubere matris e lutosae
Porcellos, Capitoliique fidos
(Infandum!) vigiles, duosque pullos
Cum pingui genetrice devorandos.
Hoc bini tibi si dedere dentes 20
Iam sani nimis et nimis valentes,
Ad lupum redeas velim priorem.
Nemo est quin cupiat magis feratque
Te lupum, Grundiane, quam bidentem.
55. IN OLAUM Aurea Saturni redierunt secula, vidi
Inspiciens nasum nuper, Olae, tuum.
56. AD LEPORINUM Saepius exprobras laesi mihi crimen ocelli
Quodque miser videam vix, Leporine, bene.
At tibi cum geminae sint sanae, nec moror, aures,
Dic tamen, unde audis tu, Leporine, male?
57. IN SCURRAM Quid tu, livide, quid deesse ocellum
Poetae blateras? Tace, aut latrando
Senties miser haud deesse dentem.
58. Sceleste scurra, quid tibi vexatio est,
Misellum ocellum, non ocellum, pessuma
Rabiesque septem rabularum, putida
Latrina pestilentiarum, verminans
Canis cadaver, carcinoma narium, 5
Dicteriorum olida cloaca, scommatum
Insulsiorum abyssus, heluo vorax
Gurges? Nam ab omnibus quot uspiam sient
Triviis, plateis, angiportis, angulis,
Converrit et corradit infameis iocos, 10
Ut ad sepulchra Ruffa de rogis cibos.
Quin et theatra, compita, lupanaria,
Et cum tabernis carceres tonsoriis
Deciesque viciesque circinat die,
Et quicquid usquequaque pestilentiae est, 15
Quicquid cicutae, vel venenati salis
Compilat et catillat, haurit et vorat,
Ut in alienos expuat tandem sinus,
Scolopendra ut unco laesa ferro, protenus
Eructat intestina, virus saepia. 20
Quando ergo quicquid undecunque luridi
Puris luisque, pituitae stiriae,
Muci atque tabis, faecis atque toxici,
Vappaeque rancidae, aut salivae spurcidae,
In hanc cloacam confluat sacerrumam, 25
Velut Amphitrites omne flumen in sinus,
(Quid expeditius?) venite adsistite
Quibus alma curae Faustitas, cordi Salus.
Immundus uno mundus en piamine
Lustrandus ut sit undequaque puritas, 30
Et hoc catharma consecretur hostia
Sterculio deo, aut Cloacinae deae.
59. IN QUENDAM Quidam (sed qui se urbanum putat atque dicacem
Et natum emuncto nare vibrare saleis)
Uno maiorem magno me dicit Homero
Maionidi illudens improbus atque mihi:
Uno ego destituor sed lumine Homerus utroque. 5
Hinc ego nempe prior Maeonidesque minor.
Verum ego Maeonidem vel in hoc mihi credo priorem,
Saepe etiam miserum devoveo hunc oculum,
Et precor, “O caecum faciat me Phaebus Homerum,
Ne vultus videam, rabula vane, tuos.” 10
Nam quisquis faecem penitus caecultat ad istam,
Huic oculus praestat cassus uterque satis.
60. IN BALBUM Balbe, tibi tacitus lege carmina, supprime nobis:
Sic tibi, sic nobis, Balbe, placere potes.
61. DE AVITO Pater Latinae gentis, natus et dea,
Humeris ferebat ipse grandaevum patrem,
Pondusque nusquam vir subibat charius.
Pater notorum mille, natus et noto,
Humeris Avitus ipse fert suum patrem, 5
Onusque nusquam subibat gratius.
Quo nunc Avitus distat Aenea rogas?
Vivum hic ferebat, ille mortuum senem.
62. DE MARTINO Depluit impostor Martinus aromata ab ore,
Gingiberis pollen, cynnama, tura, crocum.
Tu quacunque lubet tibi nomine grana requiras,
Expuit; os non est, istud acetabulum est.
Idem vel sicco tangat si pollice dentem 5
Extrahit; o linguam tangat, Atilla, tuam.
63. AD FABRIANUM De grege versificum quidam, quem dicere nolo
(Tu, Fabriane catus, quem volo, coniicias)
Flagiciis a me crebis contendit, et instat
Ut libris vivat carminibusque meis.
Victuram ergo aliis ausint promittere famam, 5
Quam mihi, quam nequeant carmina nostra sibi?
At si tantus amor sit in ora venire nepotum,
Inque libris vatum carminibusque legi,
Davisios laedat mihi, Ionsoniosque lacessat,
In Nashum dicat turpia quaeque trucem. 10
Haud aliter speret vatum per carmina famam,
Haud aliter meruit scilicet ille cani.
64. AD BARDUM Sanus est, ad seram qui scribis posteritatem?
Tradetur nunquam litera, Barde, sile.
65. IN CORVINUM Pellibus innocui pecoris et vellere tectum,
Corvinum forsan, Candide, credis ovem?
Ille quidem lupus est atque insidiator ovili,
Cui praedae tenero cum grege pastor erit:
Lanigeras deglubit oves, oviumque magistros, 5
Et cum carne cutim radit, et ossa vorat,
Omnia nummivora dum faenore condit in arca,
Omnigenasque vorax haurit abyssus opes.
O manus ignivomis Porsennae digna caminis,
Quae denudat ovem ut vestiat inde lupum. 10
66. AD MATHONEM Plusquam dimidium vitae Matho dicis Avitum.
Iure, tuae genitor creditur esse tuus.
67. AD COLLYMUM Collyme, tres uno tibi sunt in corpore divi.
Quam divinus homo est, Collyme, tura feram!
Mercurius manibus, petis <atque> Amor ales ocellis,
Cornuta iuvenis fronte Lyaeus eris.
68. AENIGMA. SUPELLEX Est quiddam quod quisque sibi cupit esse, sed huius
Dimidium semper natum est disperdere totum.
69. ALIUD, IN HARPALUM 100. 5. 10. Canis interpone furorem.
Haec tibi quod spondent, Harpale, fata docent.
70. DE ARNO ET AFELLA Blanditias dum forte suae facit Arnus Asellae
Pro vita vitulam dixerat ille suam.
Tu par redde pari, et, iuvenem fac, Asella, iuvencum,
Illiciti ut fugias crimina concubitus.
71. IN OBELLIUM Omnia quae scribis (quis enim miretur, Obelli?)
Instabili titubant carmina clauda pede.
Dic mihi qui possint stabiles bene currere versus
Cum tu, quando facis, vix bene stare potes?
72. IN CLAUDUM Es pedibus captus, manibus tamen omnia captas
Atque rapis. Collo ne capiare cave.
73. IN PICUM Dum recitas, audisse parum est tua carmina, Pice,
Nec laudasse satis, deinde probasse minus:
Iamque Sophocleos, animose Gagere, cothurnos.
Exue, iam Daphnen, o Latuare, tuam.
Iamque mihi Lauri valeat, iam Musa Storeri, 5
Omnes victori laurea serta date.
Admiror te, Pice, sat est. Nihil, inquis. At euge
En stupeo. At quidnam? Te mihi tam stupidum.
74. DE LYCO Rem placidam atque bonam dicit Lycus esse poesim
Cum vix dactilicum calleat ipse pedem.
Nasonis novit quae sit sententia vatis:
Est virtus placidis abstinuisse bonis.
75. IN SCHOLAM MUSICAM ANTONI HOLBORNI Quin petis cytharae scholam, iuvenus,
Cui nomen Cytherea vestra fecit,
Quam vobis aperit catus docendi
Holbornus, melicae magister artis?
Et qui impubes adhic genasque leves 5
Imberbesque puer refers ephebos,
Et cui fortior altioris aevi
Currus attigit orbitas virilis,
Quin petis cytharae scholam, iuventus?
Tuque o dulcacidus puellularum 10
Quae pupas Veneri modo dicarunt
Caetus, virgineus chorus, venusta
Quin petis cytharae scholam, iuventus?
Quid pedes removetis hinc timenteis,
Puellique puelluluaeque dulces? 15
Non hic Orbilius sedet magister
Hirsutus tetrico tremendus ore,
Sed multo ferula magis timendus,
Dum dextra quatit imminente virgam,
Diram, Iupiter, improbamque virgam, 20
Quae plaga teneram potente pellem
Saevum lancinat extrahitque sanguen;
Quin petis cytharae scholam, iuventus?
Hic nullos ferula aurea repellit,
Sed cunctos melica allicit saliva. 25
En hic virgula nulla, praeter illam
Quae mulcet cytharae fides sonorae.
En hic verbera nulla praeter illa
Quae pulsant cytharae fides canorae.
En hic murmura nulla, praeter illa 30
Quae reddic Cytharae sonus decorae.
Quin petis cytharae scholam, iuventus?
Tu cui vapulat aestuante luctu
Pectus, anxifero dolore squallens,
Si curae est iecoris tibi gravantem 35
Edomare reciprocantis aestum,
Quin petis Cytharae scholam iuventus.
At tu qui Charites Dicas et Horas,
Holborne, allicis attrahace plectro,
Argutae fidicen lyrae virentis 40
Reportabis adoream coronae.
Si rictu tibi forsitan trifauci
Ausit Cerberus oblatrare surdus,
Tu vel harmoniae tuae potenti
Dentifrangibulo canis ferocis 45
Contundes miseros in ore dentes.
At tu musica cui saliva grata est
Quin petis cytharae scholam, iuventus?
76. IN BALBULUM Frigida quod scribas epigrammata, Balbule, nil est,
Nam facile efficiet Mulciber ut caleant.
77. DE HATLONE Quam propriis struxit manibus, proprioque labore,
Ipse suam lassat pendulus Hatlo crucem.
Infaelix didicit, sed serius, atque probavit
Fortunae fabrum quemlibet esse suae.
78. DE MORISCO O factum male perperamque, Phaebe!
Tun’ dehinc opifer ferere terris,
Tun’ parens Epidaurii draconis,
Herbarumque potens, potens medendi,
Tun’ vatum pater et simul patronus 5
Soter et sator, autor atque fautor,
Assertorque chori cluis novem,
Carminumque potens, potens canendi;
Tun’ posthac oculus ferere mundi,
Lucis arbiter, arbiter diei, 10
Luminumque potens, potens videndi?
En vatem pateris tuum Moriscum,
Moriscum pateris tuum poetam,
Diro ( Iupiter!) ingruente morbo, et
Affectante tyrannidem in cerebrum,15
Privari (miserum!) suis ocellis?
O factum male perperamque, Phaebe!
Sic vates pateris perire vatem?
Sic aegro medicus negas medelam?
Sic curas oculos, ocelle terris? 20
At quanto satiusque rectiusque
Fuisset, Clarii patrone caetus,
Pepercisse miserrimis ocellis,
Et vanam potius necasse linguam,
Foedis toxica faucibus vomentem! 25
Aut si parcere vis, Apollo, linguae,
Nulli parcere quae petulca novit,
Ah quanto melius fuisset ipsam
Cum visu simul abstulisse vitam.
O factum bene fortiterque, Phaebe! 30
79. IN BALBUM Omne feres punctum scriptis, prodesque placesque.
Nam prodes piperi, Balbe, placesque tibi.
80. IN CHARISINUM Exegit Charisinus, edax quod nulla vetustas
Nullaque posteritas mox abolebit, opus.
Nam quid posteritas, quid in hoc agit ulla vetustas,
Quod qua compositum est luce, peribit opus?
81. AD PHILIPPUM A LECOET, ADOLESCENTEM NOBILEM GALLUM Florea dona mihi, niveam testantia mentem
Mittis, amor Clarii flosque decore dei.
Accipe pro roseis chartacea munera donis,
Pro nivea niveam sed cape mente fidem.
82. DE LILIIS AB EODEM MISSIS Quam bene conveniunt sincero lilia amori.
Lilia sincerus quae mihi mittit amor!
Lilia regales, et amor designat honores,
Regia candescunt lilia, candet amor.
Lilia iucundos et amor quoque spirat odores, 5
Suavia frondescunt lilia, frondet amor.
Lilia pulchra manus ornant, mentesque fideles
Ornat amor, florent lilia, floret amor.
Lilia grata deae Florae, summoque Tonanti
Gratus amor, crescunt lilia, crescit amor. 10
Caetera conveniunt sincero lilia amori,
Hos distant, pereunt lilia, vivit amor.
83. AD IOANNEM RICAEUM THEOLOGUM Florea cum metricis mitto tibi carmina donis,
Incultis hortis utraque nata meis.
Illa quidem roseo sunt exsaturata liquore,
Gutta sed haec Clariae nulla rigavit aquae.
Miraris nivium cur ambit chartula florem? 5
Ambit amicitiam cartaque flosque tuam.
84. AD RICHARDUM CARPENTERIUM En carmen cum flore, piam cum carmine mentem,
Et cum mente fidem, quicquid et ipse siem.
85. THOMAE MYCHELBORNO FLOSCULOS MITTO CUM SCAZONTE Adesto scazon, melleum genus metri,
Suave claudicans iambicum carmen,
Quo mimiambos Attico thymo tinctos
Puros putos Camaena Mattii magni
Olim dedit, ceu Musa prodidit Mauri. 5
Adesto scazon concita cito planta,
Si mulseisque musteisque magnique
Manus poetae mollicella delectat,
Mei Mychelborni celeri petas gressu
Cubucullum, amaenillum venustulum, 10
Eique pactilem hanc corollulam defer,
Pudoriformi (sic uti decet) forma.
Abito scazon concita cito planta.
Quid stas, inepte? Quas iners moras nectis?
Virginculari quid pudore suffundis 15
Genas? Quid usque et usque supprimis gressus?
Abito qualicunque, serviamque istam, et
Hos Gratiarum flosculo dato flores.
Qui semiclusis protenus tibi labris
Oppanget osculilla centies centum, 20
Oppanget osculilla millies mille,
Nec admovebit serta saepius nari,
Odore vivo flosculi tui tractus,
Quum te admovebit blandulo simul labro,
Amore blando Caroli sui tactus.25
O te beatum his osculis magis scazon,
Quam si Diones osculeris a labris!
Fias beate citius ut potens sortis,
Abito scazon, concita cito planta.
86. AD GULIELUM VAUGHANNUM MARIDUNENSEM Miraris varios uno de caudice flores,
Naturae dubius munus an artis habes?
Averso natum miraris Apolline carmen,
Quod nil naturae quod nihil artis habet?
Carminis et floris quae sit prosapia dicam; 5
Flos erat artis opus, carmen inertis erat.
87. AD AULUM Carmine tu Mauri censes nihil altius, Aule.
Censura nihil est alsius, Aule, tua.
88. IN DOLLIUM Ex tripode est quicquid componis carmine, Dolli,
Sed suus et Baccho dicitur esse tripos.
89. AD SERENUM Quaeris et quereris doles rogasque
Quorsum quisque, Serene, faenerator,
Et cuius loculos flagellat arca,
Egenis, licet optimis, poetis
Credat pignoribus nihil remotis, 5
Cum contra laniis, fabris, colonis,
Membranae tenui et levi papyro
Confisus, cito credat usque in annum?
Cur non credat itidentem poetis,
Quaeris et quereris, Serene, quaerens. 10
Mendax turba leves sumus poetae.
90. IN DAUSUM Dause, tuos cautus libris inscribis amores,
Nempe tuos nemo, tu nisi, sanus amet.
91. IN BLATERANUM Quid Phoebum, Blaterane, quid sorores
Phoebi, quid Charites, quid et Minervam
Et quicquid superum undequaque seu sint
Inferni, medioxumi, aut superni,
Turbatus solet invocare vates, 5
Votis omnibus et modis fatigas,
Instas, sollicitas, rogas et urges?
Quin nec distichon unicum paratus
Audes scribere, quin sacram coronam
Divorum famulantium citares, 10
Dein Musas Charitesque nominatim
Saxis obruis invocationum,
Scribenti iubes adesse, tanquam
Ancillas famulasque convocares.
Nimirum unica non bene invocata 15
Musa adhuc te contumax repugnat
Quam sanctus Numa patribus Latinis
Olim conciliasse fertur, et quam
Vetustas Tacitam vocabat. Illi
Tu lita, Blaterane, tum placebis. 20
92. IN ARNUM Quod legis, Arne, meos caperata fronte libellos,
Ignosco; uxoris, non ea culpa tua, est.
93. IN LABULLUM Quicquid Labullus peccat in versu suo,
Id diluit poetica licentia.
In syllabis si labitur vel litteris,
Largitur id poeticae licentiae.
Aliena compilaverit si carmina, 5
Ait esse per poetical licentiam,
Vim Prisciano fecerit vel Tullio
Excusat id poetica licentia.
Sed heus, Labulle mi, meam Britanniam
Cambdeni amabilem dico Britanniam, 10
Quid involasti glutinosis unguibus,
Eamque mi reglutinare pernegas?
Etiamne et haec poetica est licentia?
94. AD HOMERUM E GRAECIA IN BRITANNIAM A GEORGIO CHAPMANNO TRADUCTAM Smyrna, Chios, Colophon, Ithace, Pylus, Argos, Athenae,
Eia modum antiquis ponite dissidiis;
Sistite de magni patria certamen Homeri,
Anglia iam vestro patria Maeonidi est.
Ecce Britannorum donatur iure Quiritum, 5
Municpemque vocant maenia nostra suum:
Hunc civem, Chapmanne, tibi debere fatemur,
Acceptam debet patriam et ipse tibi.
Cui Musae non sunt solvendo, vel augur Apollo,
Uni solvendo se negat esse tibi. 10
95. DE EODEM Maeonidem potius quis verba Britanna doceret
Quam qui Maeonides ipse Britannus erat?
96. AD IOANNEM MARSTONIUM Gloria, Marstoni, satyrarum proxima primae,
Primaque, fas primas si numerare duas.
Sin primam duplicare nefas, tu gloria saltem,
Marstoni primae, proxima semper eris.
Nec te paeniteat stationis, Iane. Secundus, 5
Cum duo sint tantum, est neuter, et ambo pares.
97. IN DIVITEM DETRECTOREM Dives es, et nostros carpis, Puteane, libellos,
Quodque potes famae detrahis usque meae:
Dii facerent ut quod nostris facis ipse libellis
Hoc facerem libris, o Puteane, tuis.
98. AMICO AD SYMPOSIUM POETICUM INVITANTI Restipulor; quis enim nisi cui frons excidit omnia
Respuet oblatos a Ganimede scyphos.
Funde agedum plenis mi musica mulsa culullis,
Funde iterum, iuvat hoc me ebriolasse mero.
Plusce cadis totis tibi respondere paratum, 5
Ah caveas cyathis poscere, posce cadis.
Hoc male habet; quod cum mihi nectara pura propines,
Respondere puta cogar ineptus aqua.
99. AD GEORGIUM SPRYAEUM Quid te, Georgi, sicut ante nil iuvat
Amaenitates ruris almas persequi,
Quas subministrat ora nostra iugiter?
Ridebit ergo desides domi canes
In utramque tutus dormiens aurem lepus? 5
Sospesque cervus ambiet iam dorcadas
Lacivienti blandiens tripudio?
Et squamivestes Lennari mei greges
Et Rousaeanum combibunt qui Tamarum
Salvi per imos lusitabunt alveos? 10
Abiere lusus ergo prorsum pristini,
Adusque manes persecuti caelites
Amaenulam, tenellulam, venustulam,
Bellatulam, beatulam sororculam
Germaniensis quam (nefas) tegit lapis, 15
Sopore longo praegravante lumina?
At o monemus lachrymarum desinas,
Ad te reversus sanus et tuos iocos:
Temerare crineis ora faedare unguibus,
Lacerare pectus, ictibus crebris caput 20
Violare dextrae saevientis, denique
Necare te, revocare non illam potes.
100. AD IAMBUM MERUM Iambe pure, mollicelle, blandule,
Ades furore turgidus poetico,
Ades, sed Harpali absque rictibus feris,
Ades Thooris absque dentibus trucis
Nec ore toxico cruenta spumido 5
Madens, nec improbi cruore bubali
Lycambicaeve caedis aestuans notis,
Sed integelle, blandicelle, candide,
Lubentiaque comitataque integra
Creata stirps, pudica qualem amabilis 10
Solet Thalia Douzae amiculis dare,
Et integris et intimis amiculis,
Beatulisque (nam ter o beatulos
Amore Douza quos beabit, inclutus
Iamb-Apollo Douza). Talis o ades 15
Iambe pure mollicelle, blandule
Veri amantis advola mei manus,
Amabiles piasque (Iupiter!) manus.
Restes, quid usque nectis improbas moras?
Adhuc moraris impotens recedere? 20
Inepte! Nescin’, hisce quod dabis motis
Tuae ipse subtrahis beatitudini!
101. AD RICHARD MORUM, THEOLOGUM Primus apud Britones Latiis epigrammata verbis,
More, tuo scripsit nomine notus eques;
Huic aetate quidem, sed non tamen arte secundus,
Cui campus nomen, Delius ingenium.
Ultimus his ego sum, quem quamvis mille sequantur, 5
Praeripiet, vereor, hunc mihi nemo locum.
102. AD EDOARDUM MYCHELBORNUM Si qua meis, Edoarde, videbis crimina libris,
(Ut quid in his praeter crimina quaeso vides?)
Neglige praeteriens leviter nec vindice penni
Aut celes lapsus dissimulesve meo,
Haec poliat crebro relegendos lima libellos, 5
Queis frons multa, quibus multa timenda manus.
Omnia sed facilis tu condonabis amico,
Et mea, te praeter, carmina nemo leget.
Sed neque tu legeres si nostrum nomen abesset,
Quod legis, authori gratia, nullo libro. 10
103. AD IOANNEM BANCROFTUM Dum te Mercurius mentitur imagine ficta,
Effingens habitus ¾fictus et pie¾ tuos,
Non mirum est, si te vix internoscis ab illo,
Vix se a te vetus sciret Atlantiades.
Bancrofto dentur, Iovis aut talaria nato 5
Tollantur, natum vix sciat ipse pater.
Sic sciat, hoc unum geminos discriminat, illi
Nequius ingenium est, candidiusque tibi.
104. DE MAURICIO, ADMIRANDO DEI IUDICIO FULMINE PERCUSSO Vera cano; vos effera gens qui ficta putatis
Numina, qui superos nomina vana deos;
Huc oculos, nam nulla animi semiuncia vobis,
Nec nisi luminibus nostris habere fidem.
Vectus equo binis sociis stipatus utrinque 5
Notum Mauricius accelerabat iter,
Planitie in viridi, qua dives testibus alta
Conspicienda patet turre Sarisburia.
Horrifico altitonans tonitru quatit impiger axes,
Atque animata fero sulphure tela iacit: 10
Relligio subit alta duos, numenque tremendum
Conceptis certant flectere suppliciis.
At medius (neque enim in medio fuit enthea virtus
Sed scelus, improbitas, impietasque viri)
“Degeneres animi, quid inania murmura, bombos, 15
Sibilaque ignavi vana timetis?” ait.
Iamque e naturae causas atque ordia pergit
Fulguris et flammae promere prima sinu.
En subitum horrendo fulmen stridore coruscans
Cum vita pariter verba prophana rapit, 20
Et laceros artus sparsim truncatque membra,
In vacuum frustis aera mille rotat,
Illaesi stupuere duo, et sensere paventes
Quid timor aethereus, quid pia vota valent.
105. IN ATHEUM “Daemonium ostendas, ut credam numina,” dicis,
“Daemona si videam tunc rear esse Deum.”
O caecum caput atque effrons! Speculum inspice tandem:
Cum teipsum videas daemona nonne vides?
106. AD PONTIFICEM ROMANUM Cum tibi non tantum pontus, sed terra, polusque
Serviat, inque simul Persephonea domus
Cur tantum pontifex vis, Romane, vocari?
Vah! Nimium titulus derogat iste tibi!
Ergo digna suis tribuantur nomina rebus, 5
Et tu mundifaex totius esto, pater.
107. DE PONTIFICE ROMANO Sustentare polos humeri valuere duorum,
Nec tamen est nimium sarcina visa gravis.
At vix unius cervices pondera septem
Romani possunt esse ferendo patris.
Nil miri est; illos tantummodo robora caeli, 5
Has caeli et terra Tartaraque ipsa gravant.
108. DE OSCULO PEDIS Qui sese caput totius venditat orbis,
Totum orbem pedibus oscula ferre iubet.
Nempe docens, membrorum tanto praestantius omne
Corpore in hoc, quanto longius a capite est.
109. DE ROMA Roma caput mundi, verum malus undique totus
Mundus; Roma caput totius ergo mali est.
110. IOANNA PONTIFEX ROMANA MAXIMA PESSIMA Cum tot pontificum res testibus usque probetur,
Cur me pontificem, Roma, fuisse negas?
111. IN ANNUM IUBILAEUM CLEMENTIS OCTAVI Iubila concelebrant nunc clementissima Roma,
Quidque impune licet, praeter id, esse pium.
Idque licet, neque enim tantum mala dico licere.
Nam Romae caelum numinaque ipsa licent.
112. IN MONACHOS Pelle lupus, setis ursus, leo noscitur ungue,
Vulpes fraude, canis latratu, simia clune,
Cornigero daemon vultu, monachusque cucullo.
113. AD IESIPPUM, QUI MOLAM VENTO VERSATILEM EO LOCI MOLIEBATUR QUAM VULGO ROMAM INSIGNIUNT Non Roma, Iesippe, molis locus aptior usquam,
Cum sit Roma nisi ventus et aura nihil.
114. DE ARNONE Ingressus templum ut divis praestaret honorem
Quo Christi et sanctae Matris imago fuit,
Intactae incaepit prostratus dicere Matri
Arno Paternoster, nato at Ave Maria.
115. IN ALBO-VICUM Quiddam ex te, sed quod fas, Albo-vice, fateri,
Quod caelare nefas, quod reticere scelus.
Quaesivi supplex nudato vertice demens
(Quis me tunc cerebri micam habuisse putet?)
Ipse recusasti verum mihi dicere; nam te
Vera-recusantem relligio esse iubet.
116. IN EUNDEM Non ego, quod alta ducis a domo genus
Atavosque censes ultima ab orgine
Duri Canuti, non quod infandum crepas
Plenusque turges equite avunculo et patre,
Utriusque non dignus haeres degener 5
Morumque opumque (quippe uterque perfidi,
Superbi, avari, callidi, nec tu minus):
Non, te quod inde venditas armigerulum,
Caudamque ducis horridam satellitum,
Famulum et tenentum (sic vocamus barbari 10
Miseros colonos, otiosi qui tenent
Dominique rura desidis, sumptu suo
Colenda et exercenda, dum miserrimi
Vigilant, laborant, perferunt famem ac sitimm
Ardent et algent, atque partis abstinent 15
Ipsi et maritae et parvuli nepotuli,
Phalaris superbi inserviant ut gutturi,
Gulam saginent, farciant ventrem popam,
Et farcta tecta sospitent abdomina,
Alant nefanda vitia, scorta perdita, 20
Pathicos, cinaedos, ganeones prodigos,
Dominaeque pompam multivolae et fastus vagos,
Sibi coniugique liberisque detrahunt,
Quod in veredos, accipitres, canes, feras,
Volucres rapaces erogent, aere et suo 25
Calamitates nutriant fundi sui.)
Ad te te revertor post parenthesin
Longam, Albo-Vice, sed nec hac parenthesi
Digressus a te, sed nec a re pollicem;
Non ego, quod horum maximum a tergo trahis 30
Penem sequacem, qui vel ad nutus tibi
Viduant capillos supplices operculo,
Venerantur ore, at execrantur pectore,
Nec non et ore, quando securis licet;
Non ego, quod ista aut mille curem talia, 35
Sed quod scelestos horream vultus tuos,
Ideoque ne videre fors sit hos mihi
Oculos galero ut contegam et faciem meam,
Nudo Albo-Vice te saluto vertice.
117. AD BUBULUM Morte tua poterit gravius nihil, Bubale, ferri;
In tantum pingues sunt tibi nempe nates.
118. IN AULUM Semper in ore tibi est vulgaris naenia verbi,
Qui me amat, ille meum debes amare canem:
Ius aequum petis atque bonum, fas, Aule, fateri;
Te magis est catulus dignus amore tuus.
119. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi.
Qui te amat, tuum diligat, Aule, canem.
120. AD IAMBUM, IN CACULAM Vindex mearum et ultor invictisime
Iniuriarum, (quandoquidem imbelles manus
Ineptae ad arma, Martis indociles feri,
Ensem vibrare nesciant, pennam sciant,
Quin ensis ipsa penna, arena chartula, 5
Minerva mi Bellona, Musa Mars mihi),
Metuende Iambe, sanguis Archilochi ferox.
Nunquam invocatus hactenus frustra mihi
Adsis furore plenus atque ira tumens,
Tu quippe Theseus, quippe tu Perseus mihi 10
Nemesisque, telum ferreum, et dicam semel
In orbe utroque quicquid ultorum est deum.
Caculamne nosti? Quin modo faxim scias,
Illud scelestum Cebero et Diti sacrum
E foece, vappa, et sordibus rerum caput, 15
Quod nemo naris possit aut auris semel
Emunctioris paululum audire aut loqui,
Cera nisi aures comprimat, nares manu,
Ni vult utrisque foetidis resurgere.
En ista vilis alga, carneum lutum, 20
(Vidisne, Phoebe, nec sagittis conficis
Pythona dirum?) crescit, et (si diis placet)
Et scire et esse quidpiam se venditat,
Magnamque opinionis auram concitat
Inter profanum vulgus et pares sues 25
(Suos fuit dicendum, at interest parum
Suos suesve dixerum, dicens pares)
Quippe e superfluente Tullii penu
Tria forte nactus commata, centones duo,
Totidemque gnomas, et Terenti tantulum, 30
Hemistichon Maronis, et nomen tuum,
Catulle, (sed quo nescio fato aut modo)
Immane quam superbit, et sophos crepat!
Corrasa porro quaelibet purgamina
Latinitatis excacata putridae 35
Lovanienses dum cloacas sordidus
Olim catillat impudica lingula,
Fratrem sequutus transfugam atque apostatam,
Fratrisque frater admodum fraterrimus —
Nisi semidoctus ille, at hic totus rudis, 40
Deum ille falso, at iste neutiquem colens.
His ergo fretus atque confisus sibi
Plaudet placetque, caeteros flocci facit:
Nimis triumfans, gestiens, adblandiens
Fatis et astris, atque fortunae suae 45
Nimium faventi (talibus semper favet),
Pridem e numellis quod repetundarum reus
Aures utrasque sospites reduxerit.
At his pepercit sors modesta, praesciens
Deberi et aures, et caput totum cruci. 50
At hic, Iambe, desinas, ne te, meas
Dum vindicare cogitas iniurias,
Iniuriarum carnifex agat reut,
Caculam quod urges esse carnificem sui.
121. IN STEPHANUM BLENNAM, BLATERONEM, BLITEUM, QUI QUENDAM E CAENO PAEDAGOGICO FUNGUM MIHI OPPOSUERAT, IMO PRAEPOSERUERAT, QUAM OB NOMINIS ET NATURAE AFFINITATEM ASINUM INSIGNIO Eloquium ambabus manibus ad sydera Crassus
Extulit, ut semet tollat ad astra simul:
Sic asinos Stephanus divino mactat honore,
Ut populus caelum se meruisse putat.
122. IN EUNDEM Nonnihil est, quod sic asinos ad sydera bardus
Et socium Stephanus tollit ad astra gregem.
Nimirum didicit divinum hoc, nosce teipsum:
Se primas et in hoc novit habere choro.
Ut mulus mulum, sic scalpit asellus asellum, 5
Mutua dant culis oscula saepe canes.
At tu si sapias, Stephane, o tibi prospice demens,
Prodigus in laudes neve ferare tuas.
Pertaesusne tui te vaenum extrudere quaeris
Arcadicum laudas qui sine fine pecus? 10
An, quia Sileni fatis concessit asellus,
Illius cupias ipse subire vices?
En iterum moneo, tibi consule. Saepe videmus
Praeconem laudis paenituisse suae.
Nonne vides, ut quaeque polus pulcherrima terris 15
Invidet, et cupidus semper ad astra rapit?
Hic angues, ursisque pares, canis, hydra, leones,
Sydereos augent rapta caterva choros.
Tu quoque, cum similem tibi terra negavit asellum,
Si sapis, incautus nec rapiere, cave. 20
Quid memorem moneo? Nam ne fateantur asellum,
Providus en palis destinat auriculas.
123. IN EUNDEM Si tibi pro meritis olim fors aequa fuisset,
Iam, Stephane, auritum non videare pecus.
124. AD CAROLUM TRIPPUM Ut te, Trippule, Trippulille, Trippe,
Blandulisque minutulisque, sicut
Blandulumque minutulumque par est
Voculisque vocabulisque palpem,
Meum suaviolum te et osculillum, 5
Meum basiolum te, et oricellum,
Et solatiolum, salivulamque
Somnulumque meum medullamque,
Corculumque meum, meumque ocellum,
Et Cylleniolum et Cupidinellum 10
Bellulumque meum voco labellum.
Sed dum Trippule, Trippidisce, tete
Blandulisque minutulisque, sicut
Blandulumque minutulumque par est
Voculisqe vocabulisque palpo, 15
Augescunt minuendo verba, sed tu
Decrevisse mihi videre, quare
Desistam citius, necesse, ne sis
Tuis ipse minutior minutis.
125. AD EDOARDUM VERNONUM, ET HENRICUM SHOARDUM, AENENASENSES Sinceriorum dulce par sodalium,
Edoarde mi, mihique Errice,
Natura nec vos unus aut horoscopus,
Aetas nec una parturit,
Sed una virtus, unus ardor ingenii 5
Amor uniit gemellulos.
At si gemelli Leda quos olim Iovi
Enixa peperit cycneo
Forent in orbe, seu (quod olim fors fiet)
Vos inter alta sydera, 10
Polluce nec, Shoarde, tu minor fores,
Vernone, nec tu Castore,
Nec vos ab illis quispiam internosceret,
Adeo nec estis dispares.
Sed et gemelli pene cum gemellulis 15
Amore, mentibus, fide,
Nisi quod seorsim saepius illi luceant,
Ubique vos semper simul.
126. AD VERUM SUUM Vere, veni. Quaenam ista (malum!) cunctatio? An ullum
Longum iter ad Carlum sit tibi? Vere, veni.
Ver venit ecce novum, pecudesque et secla volantum
Et sata sentiscunt numine adesse deum.
At mihi ni cum vere novo meus ille veniret 5
Verus, hyemps medio in vere severa venit.
Quae mora? Coelo animam dii Iovis ecce serenam,
Imbricitatioris nil rabit ira Noti,
Nec variegatum lunat furor Iridis arcum,
Spicula sed pluvia composuit pharetra. 10
Ergo veni. Te mille ioci, te mille cachinni,
Te mille amplexus, oscula mille manent.
Quod nisi mi iusti sit copia facta petiti,
Usurpemque oculis ni cito amictiam.
Ha! nunquam posthac tu mi usurpabere Verus. 15
An Verus, per quem sic ego falsus, erit?
127. AD EDOARDUM MYCHELBORNUM Si tibi, cui soli inservit mea pagina, quicquam
Hactenus haud placuit, nunc, Edoarde, placet:
Primus enim qui non incaeptat, proximus illi
Qui citius claudit non placitura, placet.
Sic tibi sic aliis opto mea posse placere 5
Ut, nisi fine suo, non potuere mihi.
Perge ad Lib. III