Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

PRAEFATIO  

LTERUM habes, erudite lector, Musarum Anglicarum volumen: sed illud et genuinum et authorum permissu impressum. Londinensi editori hanc laudem concedimus, ut poetarum famae dispendio sibi quaestum faciat; illis parum invidentes, qui opera adeo mutila et furtiva typis mandarunt, ut deformes partus aut non agnoverint ipsi parentes, aut agnitis erubuerint. Ista vero expolita iam et absoluta tibi non displicere confidemus, quae inchoata tantum et inculta humaniter acceperis.
Fatendum est tamen opus hoc minus esse perfectum, quod nullis Cantabrigiensium exornetur carminibus. Illud vero infortunium nimiae potius ipsorum modestiae tribuendum est, quam nostris votis, qui praestantissima illorum poemata non semel frustra expectavimus. Eorum sane haud pauca summa cum voluptate legimus, quibus denuo recudendis praelum Sheldonianum (si ita visum fuisset auctoribus) non sine honore inservisset. Noluimus tamen alicuius scripta sese inscio in lucem immittere, ne invitis videremur donare famam, et nostro exemplo approbare, quod in Poetico Wellingtoni Examine redarguimus.
Nobis interim ignoscat academia Oxoniensis, si quorundam carmina reiecerimus, ut tertio volumini sua etiam superessent ornamenta.
De autoribus nostris multa praefari supervacaneum ducimus. Defunctorum gloria supra invidiam posita est; quam a viventibus amoliri versus nequeunt vel accuratissimmi. Tecum modo cogites, quam castigata Whitfeldi poemata ipso superstite in publicum prodiissent, quae posthuma licet, et ab adolescente conscripta, tam eximie elucescunt.
Nullarum denique partium studio addicti delectum hunc confecimus: de carminis elegantia, potius quam argumento soliciti. Facile autem advertes, illum plura excitasse poetarum ingenia, qui ampliorum praebuit poetis materiem. Nec istud tibi ingratum fore speramus Gulielmum nostrum tot laudis suae praecones habuisse; nisi forsan aegre tuleris vatem tantae virtuti celebrandae non inveniri parem. 

HONORATISSIMO VIRO
CAROLO MONTAGU
ARMIGERO, SCHACCARII CANCELLARIO, AERARII PRAEFECTO, REGI A SECRETIORIBUS CONSILIIS,
&c.

Vide sis observationes de hoc poemate in praefatione

Cum tanta auribus tuis obstrepat vatum neqissimorum turba, nihil est cur queraris aliquid inusitatum tibi contigisse, ubi praeclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum conspexeris. Quantum virtute bellica praestent Britanni, recens ex rebus gestis testatur gloria; quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi. Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laetaremur tot perditissimis poetis tam misere decantata. At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt; nisi quod inter ipsos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas. Nec quidem unquam adduci possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subiicerem, qui ab istis conatibus caeteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris. 

Humanitatis tuae cultor devotissimus,
IOSEPHUS ADDISON

 I. PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA, 1667

Vide sis observationes de hoc poemate in praefatione

Postquam ingens clamorque virum, strepitusque tubarum,
Atque omnis belli cecidit fragor; aspice, Caesar,
Quae tibi solliciti, turba importuna, poetae
Munera deducunt: generosae a pectore flammae,
Diraeque armorum effigies, simulacraque belli
Tristia diffugiant: O tandem absiste triumphis
Expletus, penitusque animo totum excute Martem.
Non ultra ante oculos numeroso milite campi
Miscentur, solito nec fervent arva tumultu;
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro 10
Desertas fossas, et castra minantia castris
Rusticus invertit, tacita formidine lustrans
Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
Iamque super vallum et munimina longa virescit
Expectata seges, iam propugnacula rident
Vere novo; insuetos mirabitur incola culmos,
Luxuriemque soli, et turgentem a sanguine messem.
Aspicis ut toto excitus venit advena mundo
Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis
Oppida, et eversos flammarum turbine muros! 20
Ut trepidos rerum annales, tristemque laborum
Inquirit seriem, attonitis ut spectat ocellis
Semirutas turres, ad adhuc polluta cruore
Flumina, famososque Ormondi volnere campos!
Hic ubi saxa iacent disperso infecta cerebro
Atque interruptis hiscunt divortia muris,
Vexillum intrepidus fixit, cui tempora dudum
Budenses palmae, peregrinaque laurus obumbrat.
Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando
Sparsa furit circum, et plumbi densissimus imber, 30
Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes
Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
Ut vario anfractu, et disiectis undique saxis
Maenia discedunt, scopulisque immane minantur
Desuper horrificis, et formidabile pendent!
Hic pestem occultam, et faecundas sulphure moles
Cernere erat, magno quas inter mota tumultu
Praelia fervebant; subito cum claustra fragore
Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra,
Fumantesque artus, laniataque corpora lethum
40
Corripit informe, et rotat ater in aethere turbo.
Sic postquam Enceladi deiecit fulmine fratres
Coelicolum pater, et vetuit contemnere divos:
Divulsam terrae faciem, ingentesque ruinas
Mortales stupuere; altum hic mirantur abesse
Pelion, invertique imis radicibus Ossam;
Hic fluvium moles inter confusaque saxa
Reptare, atque aliis discentem currere ripis.
Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt,
Errore ambiguo elusi, et novitate locorum.
50
Nempe hic Auriaci nuper vexilla secutae
Confluxere acies; hic, aspera corda, Britanni,
Germanusque ferox, et iuncto foedere Belga;
Quique truci Boreae, et coelo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris, et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit vestigia Phoebi,
Undique conveniunt, totum conscripta per orbem
Agmina, Nassovique latus socialibus armis
Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
Tam vario disiuncta situ, tot dissona linguis. 60
Te tamen e mediis, ductor fortissime, turmis
Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt)
Accipies, populique encomia sera futuri,
Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae
Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, et tanto se iactat alumno.
Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris aestus
Non iubar Arctoum, aut nostri penuria coeli,
Sed plaga torridior, qua sol intentius omnes
Effundit radios, totique obnoxia Phoebo 70
India progenuit, tenerisque incoxit ab annis
Virtutem immodicam, et generosae incendia mentis.
Iam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton,
Brumamque aeternam frigusque perambulat, ursae
Horridus exuviis, Gulielmi ingenti facta
Describit sociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.
En! vastos nivium tractus et pallida regna
Deserit, imperio extremum qui subiicit orbem,
Indigenasque hyemes, Britonumque heroa pererrat 80
Luminibus tacitis; subeunt nunc fusa Namurcae
Maenia, nunc tardo quae sanguine plurima fluxit
Boinia, nunc dubii palma indiscreta Seneffi.
Quae facies, et quanti viri! quo vertice in auras
Assurgit! quali firmat vestigia gressu,
Maiestate rudi, et torvo spectabilis ore!
Sic olim Alcides, immania membra Leonis
Instratus spoliis, vasta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adiungere dextrae
Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes
90
Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos
Accipit, in venis ebullit vividus humor,
Corda micant crebro, et mentem ferit aemulus ardor.
Non iam Riphaeos hostis populabitur agros
Impune, aut agitabit inultas Sarmata praedas.
Quis tamen ille procul fremitus, quae murmura vulgi
Nassovium ingeminant! video cava littora circum
Fervere remigibus, subitisque albescere velis.
Anglia solve metus, et inanes mitte querelas,
Nassovi secura tui, desiste tumentes 100
Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque
Obiurgare notos, tardamque requirere puppim:
Optatus tibi Caesar adest, nec ut ante videbis
Sollicitum belli studiis, fatalia Gallo
Consilia, et tacitas versantem in pectore pugnas.
Olli grata quies et pax tranquilla verendum
Composuit vultum, laetosque afflavit honores.
Ut denso circum se plurimus agmine miles
Agglomerat lateri, ut patriam veteresque penates
Respicit exultans! iuvat ostentare recentes 110
Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
Chara stupet coniux, reducisque incerta mariti
Vestigat faciem; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
Ille graves casus, duri et discrimina belli
Enumerat, tumidisque instaurat praelia verbis.
Sic postquam in patriam foecunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, 120
Navita terrificis infamia littora monstris
Describit, mixto spirantem incendia fumo
Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes
Insolito tauros, et anhelos igne iuvencos.
e tamen, o quantis Gulielme erepte periclis,
Accipimus reducem: tibi diva Britannia fundit
Plebemque et proceres: medias quacunque per urbes
Ingrederis, crebrae consurgunt undique pompae,
Gaudiaque et plausus: mixto ordine vulgus euntem
Circumstat fremitu denso: tibi Iupiter annum 130
Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet hyems, festoque vacat coelum omne triumpho.
Iamque nepos tibi parvus adest, laetoque iuventae
Incessu, et blando testatur gaudia risu.
Ut patrius vigor atque elati gratia vultus
Caesareum spirant, maiestatemque verendam
Infundunt puero! ut mater formosa serenat
Augustam frontem, et sublimia temperat ora!
Agnosco faciem ambiguam, mixtosque parentes.
Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella, 140
Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit.
Nunc indignanti similis fugitiva pusillae
Terga premit turmae, et falsis terroribus implet,
Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
Nunc simulat turres, et propugnacula parva
Nominibus signat variis; subitoque tumultu
Sedulus infirmas arces, humilemque Namuream
Diruit; interea generosae in pectore flammae
Assurgunt sensim iuveni, notat ignis honestas
Purpureo fervore genas, et amabilis horror. 150
Quis tamen Augustae immensas in carmine pompas
Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales
Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
Quis lapsus referet stellarum, et fictile coelum,
Qua laceram ostendunt redolentia compita chartam,
Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine cassos?
En procul attonitam video clarescere noctem
Fulgore insolito! ruit undique lucidus imber,
Flagrantesque hyemes; crepitantia sidera passim
Scintillant, totoque pluunt incendia coelo. 160
Nec minus in terris Vulcanus mille figuras
Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra,
Terribiles visu formas! hic membra leonis
Hispida mentitur, tortisque comantia flammis
Colla quatit, rutilasque iubas; hic lubricus anguem
Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.
Laetitiam ingentem atque effusa haec gaudia civis
Iam tandem securus agit, positoque timore
Exercet ventos, classemque per ultima mundi
Impune educit, pelagoque licentius errat: 170
Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri
Mensibus arva videt; seu turgida malit olenti
Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet
aeolus, et placidis perfundit odoribus auras.
Vos animae illustres heroum, umbraeque recentes,
Quarum trunca iacent et adhuc stillantia crudis
Corpora vulneribus, quibus haec optabilis orbi
Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro
Fida satellitia, at solitis stipate catervis
Ductorem, et tenues circum diffundite turmas. 180
Tuque, Maria, tuos non unquam oblita Britannos,
O diva, o patiens magnum expectare maritum,
Ne terris dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineat, longamque agitent sub vindice pacem.

 

II. BAROMETRI DESCRIPTIO

Vide sis observationes de hoc poemate in praefatione

Qua penetrat fossor terrae caeca antra, metallo
Foecunda informi, rudibusque nitentia venis;
Dum stupet occultas gazas, nummosque futuros,  
Eruit argenti latices, nitidumque liquorem;
Qui nullo effusus prodit vestigia tractu,
Nec terram signo revolubilis imprimit udo,
Sed fractus sparsim in globulos formam usque rotundam
Servat, et in teretes lapsans se colligit orbes.
Incertum qua sit natura, an negligat ultra
Perficier, iubar et maturus inutile temnat; 10
An potius solis vis imperfecta relinquat
Argentum male coctum, divitiasque fluentes:
Quicquid erit, magno se iactat nobilis usu;
Nec deus effulsit magis aspectabilis olim,
Dum Danaen flavo circum pretiosus amictu
Ambiit, et, gratam suadente libidine formam,
Depluit irriguo liquefactum numen in auro.
Quin age, sume tubum fragilem, cui densior aer
Exclusus; fundo vitri subsidat in imo
Argenti stagnum; ut pluvia impendente metallum
20
Mobile descendat, vel contra, ubi postulat aestus,
Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane
Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.
Iam coeli faciem tempestatesque futuras
Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali
Sublatum nequeunt ripae cohibere priores;
Tum laetos sperare dies licet, arva fatentur
aestatem, et large diffuso lumine rident.
Sin sese immodicum attollens argenteus humor,
30
Et nimium oppressus, contendat ad ardua vitri,
Iam sitiunt herbae, iam succos flamma feraces
Excoquit, et languent consumto prata virore.
Cum vero tenues nebulas spiracula terrae
Fundunt, et madidi fluitant super aequora fumi,
Pabula venturae pluviae; tum fusile pondus
Inferiora petit; nec certior ardea coelos
Indicat humentes, medias quando aetheris oras
Tranando, crassa fruitur sublimius aura,
Discutit et madidis rorantia nubila pennis. 40
Nunc guttae agglomerant, dispersas frigora stipant
Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
Prata virent, segetem foecundis imbribus aether
Irrigat, et bibulae radici alimenta ministrat.
Quin ubi plus aequo descendens uda metalli
Fundum amat, impatiens pluviae, metuensque procellam,
Agricolae caveant; non hoc impune colonus
Aspicit; ostendet mox foeta vaporibus aura
Collectas hyemes, tempestatemque sonoram.
At licet Argentum mole incumbente levatum 50

Subsidat, penitusque imo se condat in alveo,
Caetera quaeque tument; eversis flumina ripis
Expatiata ruunt, spumantibus aestuat undis
Diluvium, rapidique effusa licentia ponti.

Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum
Quin varios coeli vultus et tempora prodit,
Ante refert, quando tenui velamine tutus
Incedes, quando sperabis frigidus ignem.
Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila coeli
Dirumpunt, obscura diem, pluviasque minantur; 60
Machina si neget, et sudum promittat apertum,
Audax carpat iter nimbo pendente viator;
Nec metuens imbrem, poscentes messor aristas
Prosternat: terrae iam bruma incumbit inermis,
Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.

III. ΠΥΓΜΑΙΟ-ΓΕΡΑΝΟΜΑΧΙΑ
SIVE
PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM

Vide sis observationes de hoc poemate in praefatione

Pennatas acies, et lamentabile bellum
Pygmeadum refero: parvas tu, Musa, cohortes
Instrue; tu gladios, mortemque minantia rostra,
Offensosque grues, indignantesque pusillam
Militiam celebra; volucrumque hominumque tumultus.
Heroum ingentes animos et tristia bella
Pieridum labor exhausit, versuque sonoro
Iussit et aeterna numerorum assurgere pompa:
Quis lectos Graium iuvenes, et torva tuentem
Thesea, quis pedibus velocem ignorat Achillem? 10
Quem dura aeneae certamina, quem Gulielmi
Gesta latent? fratres Thebani, et flebile fatum
Pompeii quem non delassavere legentem?
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum
Carmine depingam sonitum, nova castra secutus;
Exiguosque canam pugiles, Gruibusque malignos
Heroas, nigrisque ruentem e nubibus hostem.
Qua solis tepet ortu, primitiisque diei
India laeta rubet, medium inter inhospita saxa
(Per placidam vallem, et paucis accessa vireta)
20
Pygmaeum quondam steterat, dum fata sinebant,
Imperium. Hic varias vitam excoluere per artes
Seduli, et assiduo fervebant arva popello.
Nunc si quis dura evadat per saxa viator,
Desertosque lares, et valles ossibus albas
Exiguis videt, et vestigia parva stupescit.
Desolata tenet victrix impune volucris
Regna, et securo crepitat grus improba nido.
Non sic, dum multos stetit insuperabilis annos
Parvula progenies; tum, si quis cominus ales 30
Congredi, et immixtae auderet se credere pugnae,
Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis
Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat
Ingentem praedam; caesoque epulatur in hoste.
Saepe improvisas mactabat, saepe iuvabat
Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem.
Nempe larem quoties multa construxerat arte,
Aut uteri posuisset onus, volucremque futuram;
Continuo vultu spirans immane minaci
Omnia vastaret miles, foetusque necaret 40
Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam,
Cum tepido nundum maturit hostis in ovo.
Hinc causae irarum, bella hinc, fatalia bella,
Atque acies letho intentae, volucrumque virumque
Commissae strages, confusaque mortis imago.
Non tantos motus, nec tam memorabile bellum,
Maeonius quondam sublimi carmine vates
Lusit; ubi totam strepituque armisque paludem
Miscuit: hic (visu mirabile!) corpora murum
Sparsa iacent iuncis transfixa, hic gutture rauco 50
Rana dolet, pedibusque abscisso poplite ternis
Reptat humi, solitis nec sese saltibus effert.
Iamque dies Pygmaeo aderat, quo tempore caesi
Poenituit foetus, intactaque maluit ova.
Nam super his accensa graves exarsit in iras
Grus stomachans; omnesque simul, quas Strymonis unda,
Aut stagnum Mareotidis, imi aut uda Caystri
Prata tenent, adsunt; Scythicaque excita palude,
Et coniurato volucris descendit ab Istro,
Stragesque immensas et vulnera cogitat absens,
60
Exacuitque ungues ictum meditata futurum,
Et rostrum parat acre, fugaeque accommodat alas.
Tantus amor belli, et vindictae arrecta cupido.
Ergo ubi ver nactus proprium, suspensus in alto
Aere concussis exercitus obstrepit alis,
Terraeque immensos tractus, semotaque longe
aequora despiciunt, Boreamque et nubila tranant
Innumeri: crebro circum ingens fluctuat aether
Flamine, et assiduus miscet coelum omne tumultus.
Nec minor in terris motus, dum bella facessit 70
Impiger, instituitque agmen, firmatque phalangas,
Et furit arreptis animosus homuncio telis:
Donec turma duas composta excurrat in alas,
Ordinibusque frequens, et marte instructa perito.
Iamque acies inter medias sese arduus infert
Pygmeadum ductor, qui maiestate verendus
Incessuque gravis, reliquos supereminet omnes
Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
Torvior aspectu (hostilis nam insculpserat unguis
Ore cicatrices) vultuque ostentat honesta 80

Rostrorum signa, et crudos in pectore morsus.
Immortali odio, aeternisque exercuit iris
Alituum gentem, non illum impune volucris
Aut ore, aut pedibus peteret confisus aduncis.
Fatalem quoties gruibus distrinxerat ensem,
Truncavitque alas, celerique fugam abstulit hosti!
Quot fecit strages! quae nudis funera pullis
Intulit, heu! quoties implevit Strymona fletu!
Iamque procul sonus auditur, piceamque volantum
Prospectant nubem, bellumque hostesque ferentem. 90
Crebrescit tandem, atque oculis se plurimus offert
Ordinibus structus variis exercitus ingens
Alituum, motisque eventilat aera pennis.
Turba polum replet, specieque immanis obumbrat
Agmina Pygmaeorum, et densa in nubibus haeret:
Nunc densa, at patriis mox reddita rarior oris.
Belli ardent studio Pygmaei, et lumine saevo
Suspiciunt hostem; nec longum tempus, et ingens
Turba gruum horrifico sese super agmina lapsu
Praecipitat gravis, et bellum sperantibus infert. 100
Fit fragor; avulsae volitant circum aera plumae.
Mox defessa iterum levibus sese eripit alis,
Et vires reparata iterum petit impete terras.
Armorum pendet fortuna: hic fixa volucris
Cuspide, sanguineo sese furibunda rotatu
Torquet agens circum, rostrumque intendit in hostem
Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
Pygmaeai hic stillat lentus de vulnere sanguis,
Singultusque ciet crebros, pedibusque pusillis
Tundit humum, et moriens unguem execratur acutum. 110
Aestuat omne solum strepitu, tepidoque rubescit
Sanguine, sparguntur gladii, sparguntur et alae,
Unguesque et digiti, commistaque rostra lacertis.
Pygmeadum saevit, mediisque in millibus ardet
Ductor, quem late hinc atque hinc pereuntia cingunt
Corpora fusa gruum; mediaque in morte vagatur,
Nec plausu alarum, nec rostri concidit ictu.
Ille gruum terror, illum densissima circum
Miscetur pugna, et bellum omne laborat in uno:
Cum, subito appulsus (sic di voluere) tumultu 120
Ex inopino ingens et formidabilis Ales
Comprendit pedibus pugnantem; et (triste relatu)
Sustulit in coelum; bellator ab unguibus haeret
Pendulus, agglomerat strepitu globus undique densus
Alituum; frustra Pygmaei lumine moesto
Regem inter nubes lugent, solitoque minorem
Heroem aspiciunt gruibus plaudentibus escam.
Iamque recrudescit bellum, grus desuper urget
Pygmaeum rostro, atque hostem petit ardua morsu;
Tum fugit alta volans; is sursum brachia iactat 130
Vulneris impatiens, et inanes saevit in auras.
Talis erat belli facies, cum Pelion ingens
Mitteret in coelum Briareus, solioque Tonantem
Praecipitem excuteret; sparguntur in aethere toto
Fulminaque scopulique: flagrantia tela deorsum
Torquentur Iovis acta manu, dum vasta Gigantum
Corpora fusa iacent, semiustaque sulphure fumant.
Viribus absumptis penitus Pygmeïa tandem
Agmina languescunt; ergo pars vertere terga
Horribili perculsa metu, pars tollere vocem 140
Exiguam; late populus cubitalis oberrat.
Instant a tergo volucres, lacerantque trahuntque
Immites, certae gentem extirpare nefandam.
Sic Pygmaea domus multos dominata per annos,
Tot bellis defuncta, gruum tot laeta triumphis,
Funditus interiit: nempe exitus omnia tandem
Certus regna manet, sunt certi denique fines,
Quos ultra transire nefas: sic corruit olim
Assyriae Imperium, sic magnae Persidis imis
Sedibus eversum est, et maius utroque Latinum. 150
Elysii valles nunc agmine lustrat inani,
Et veterum heroum miscetur grandibus umbris
Plebs parva: aut, si quid fidei mereatur anilis
Fabula, pastores per noctis opaca pusillas
Saepe vident umbras, Pygmaeos corpore cassos,
Dum secura gruum, et veteres oblita labores,
Laetitiae penitus vacat, indulgetque choreis,
Angustosque terit calles, viridesque per orbes
Turba levis salit, et lemurum cognomine gaudet.

 

IV. RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON.

Vide sis observationes de hoc poemate in praefatione

Egregios fuci tractus, calamique labores,
Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora
Iudicis, et simulacra modis pallentia miris,
Terribilem visu pompam, tu carmine Musa
Pande novo, vatique sacros accende furores.
Olim planitiem (quam nunc foecunda colorum
Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu
Vestiit albedo, sed ne rima ulla priorem
Agnoscat faciem, mox fundamenta futurae
Substravit pictor tabulae, humoremque sequacem 10

Per muros traxit; velamine moenia crasso
Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.
Utque (polo nondum stellis fulgentibus apto)
Ne spatio moles immensa dehiscat inani,
Per cava coelorum, et convexa patentia late,
Hinc atque hinc interfusus fluitaverat aether;
Mox radiante novum torrebat lumine mundum
Titan, et pallens alienos mitius ignes
Cynthia vibrabat; crebris nunc consitus astris
Scintillare polus, nunc fulgor lacteus omne 20
Diffluere in coelum, longoque albescere tractu.
Sic, operis postquam lusit primordia pictor,
Dum sordet paries, nullumque fatetur Apellem,
Cautius exercet calamos, atque arte tenacem
Confundit viscum, succosque attemperat, omnes
Inducit tandem formas; apparet ubique
Muta cohors, et picturarum vulgus inane.
Aligeris muri vacat ora suprema ministris,
Sparsaque per totam coelestis turba tabellam
Raucos inspirat lituos, buccasque tumentes 30
Inflat, et attonitum replet clangoribus orbem.
Defunctis sonus auditur, tabulamque per imam
Picta gravescit humus, terris emergit apertis
Progenies rediviva, et plurima surgit imago.
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis,
Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat,
Luxuriatur ager segete spirante, calescit
Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
Iam pulvis varias terrae dispersa per oras,
Sive inter venas teneri concreta metalli, 40
Sensim diriguit, seu sese immiscuit herbis,
Explicata est; molem rursus coalescit in unam
Divisum funus, sparsos prior alligat artus
Iunctura, aptanturque iterum coeuntia membra.
Hic nondum specie perfecta resurgit imago,
Vultum truncata, atque inhonesto vulnere nares
Manca, et adhuc deest informi de corpore multum .
Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver
Motu aegro vix dum redivivos erigit artus.
Inficit his horror vultus, et imagine tota 50
Fusa per attonitam pallet formido figuram.
Detrahe quin oculos, spectator, et ora nitentem
Si poterint perferre diem, medium inspice murum,
Qua sedet orta Deo proles, Deus ipse, sereno
Lumine perfusus, radiisque inspersus acutis.
Circum tranquillae funduntur tempora flammae,
Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis,
Plurimaque effulget maiestas numine toto.
Quantum dissimilis, quantum o! mutatus ab illo,
Qui peccata luit cruciatus non sua, vitam 60
Quando luctantem cunctata morte trahebat!
Sed frustra voluit defunctum Golgotha numen
Condere, dum victa fatorum lege triumphans
Nativum petiit coelum, et super aethera vectus
Despexit lunam exiguam, solemque minorem.
Iam latus effossum, et palmas ostendit utrasque,
Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta
Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
Umbrae huc felices tendunt, numerosaque coelos
Turba petunt, atque immortalia dona capessunt. 70
Matres, et longae nunc reddita corpora vitae
Infantum, iuvenes, pueri, innuptaeque puellae
Stant circum, atque avidos iubar immortale bibentes
Affigunt oculos in Numine; laudibus aether
Intonat, et laeto ridet coelum omne triumpho.
His amor impatiens conceptaque gaudia mentem
Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
Non aeque exultat flagranti corde Sibylla,
Hospite cum tumet incluso, et praecordia sentit
Mota dei stimulis, nimioque calentia Phoebo. 80
Quis tamen ille novus perstringit lumina fulgor?
Quam mitra effigiem distinxit pictor, honesto
Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam?
Agnosco faciem, vultu latet alter in illo
Wainfletus, sic ille oculos, sic ora ferebat:
Eheu quando animi par invenietur imago?
Quando alium similem virtus habitura?
Irati innocuas securus numinis iras
Aspicit, impavidosque in iudice figit ocellos.
Quin age, et horrentem commixtis igne tenebris 90
Iam videas scenam; multo hic stagnantia fuco
Moenia flagrantem liquefacto suphure rivum
Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis,
Ut toti metuas tabulae, ne flamma per omne
Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat
Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
Huc turba infelix agitur, turpisque videri
Infrendet dentes, et rugis contrahat ora.
Vindex a tergo implacabile saevit, et ensem
Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos 100
Iam Paradiseis iterum depellit ab oris.
Heu! quid agat tristis? quo se coelestibus iris
Subtrahat? o! quantum vellet nunc aethere in alto
Virtutem colere! at tandem suspiria ducit
Nequicquam, et sero in lachrymas effunditur; obstant
Sortes non revocandae, et inexorabile numen.
Quam varias aperit veneres pictura! periti
Quot calami legimus vestigia! quanta colorum
Gratia se profert! tales non discolor Iris
Ostendat, vario cum lumine floridus imber 110
Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.
O fuci nitor, o pulchri durate colores!
Nec, pictura, tuae languescat gloria formae,
Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supremam.

V. SPHAERISTERIUM

Vide sis observationes de hoc poemate in praefatione

Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor
Planities, vacuoque ingens patet area campo,
Cum solem nondum fumantia prata fatentur
Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae,
Improba falx noctis parva incrementa prioris
Desecat, exiguam radens a cespite messem:
Tum motu assiduo saxum versatile terram
Deprimit extantem, et surgentes atterit herbas.
Lignea percurrunt vernantem turba palaestram
Uncta, nitens oleo, formae quibus esse rotundae 10
Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
Ne tamen offendant incauti errore globorum
Quaeque suis incisa notis stat sphaera; sed unus
Hanc vult, quae infuso multum inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
Quin alii diversa placet, quam parcius urget
Plumbea vis, motuque sinit procedere recto.
Postquam ideo in partes turbam distinxerat aequas
Consilium, aut sors; quisque suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, quae cursum meta futurum 20
Designat; iactique legens vestigia, primam,
Qui certamen init, sphaeram demittit, at illa
Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem,
Radit iter, donec sensim primo impete fesso
Subsistat; subito globus emicat alter et alter.
Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem
Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam,
Atque negant faciles aditus; iam cautius exit,
Et leviter sese insinuat revolubile lignum.
At si forte globum, qui misit, spectat inertem 30
Serpere, et impressum subito languescere motum,
Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat,
Obiurgatque moras, currentique imminet orbi.
Atque ut segnis honos dextrae servetur, iniquam
Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum.
Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus
Infami iactu, aut nimium vestigia plumbum
Allicit, et sphaeram a recto trahit insita virtus
Tum qui proiecit, strepitus effundit inanes,
Et, variam in speciem distorto corpore, falsos 40
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphaera sed, irarum temnens ludibria, coeptum
Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.
Illa tamen laudes summumque meretur honorem,
Quae non dirumpit cursum, absistitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapsa supremum
Perfecit studium, et metae inclinata recumbit.
Hostis at haerentem orbiculo detrudere sphaeram
Certat, luminibusque viam signantibus omnes
Intendit vires, et missile fortiter urget: 50
Evolat adducto non segnis sphaera lacerto.
Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix
Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato
Currentesque domos videt, et fugientia tecta.
Si tamen in duros, obstructa satellite multo,
Impingat socios, confundatque orbibus orbes;
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam,
Atque deos atque astra vocat crudelia.
Si vero incursus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hostis spolietur honore: 60
Turba fremit confusa, sonisque frequentibus, euge,
Exclamant socii; plausu strepit omne viretum.
Interea fessos inimico Sirius astro
Corripit, et salsas exudant corpora guttas;
Lenia iam zephyri spirantes frigora, et umbrae
Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.

VI. AD D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM

Vide sis observationes de hoc poemate in praefatione

O qui canoro blandius Orpheo
Vocale ducis carmen, et exitu
Feliciore luctuosis
Saepe animam revocas ab umbris,

Iam seu solutos in numerum pedes
Cogis, vel aegrum et vix animae tenax
Corpus tueris, seu cadaver
Luminibus penetras acutis;

Opus relinquens eripe te morae,
Frontemque curis solicitam explica, 10
Scyphumque iucundus require
Purpureo gravidum Lyaeo.

Nunc plena magni pocula postules
Memor Wilhelmi, nunc moveat sitim
Minister ingens, imperique
Praesidium haud leve, Montacutus.

Omitte tandem triste negotium
Gravesque curas, heu nimium pius!
Nec caeteros cautus mederi
Ipse tuam minuas salutem.
20

Frustra cruorem pulsibus incitis
Ebullientem pollice comprimis,
Attentus explorare venam
Quae febris exagitet tumentem:

Frustra liquores quot chymica expedit
Fornax, et error sanguinis, et vigor
Innatus herbis te fatigant:
Serius aut citius sepulchro

Debemur omnes, vitaque deseret
Expulsa morbis corpus inhospitum,
30
Lentumque deflebunt nepotes
(Relliquias animae) cadaver.

Manes videbis tu quoque fabulas,
Quos pauciores fecerit ars tua;
Suumque victorem vicissim
Subiiciet Libitina victrix.

Decurrit illi vita beatior
Quicunque lucem non nimis anxius
Reddit molestam, urgetve curas
Sponte sua satis ingruentes; 40

Et quem dierum lene fluentium
Delectat ordo, vitaque mutuis
Felix amicis, gaudiisque
Innocuis bene temperata.

 

VII. MACHINAE GESTICULANTES
(ANGLICE A PUPPET-SHOW)

Vide sis observationes de hoc poemate in praefatione

Admiranda cano levium spectacula rerum,
Exiguam gentem, et vacuum sine mente popellum;
Quem, non surreptis coeli de fornice flammis,
Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.
Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum
Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam;
Quotquot laetitiae studio aut novitate tenentur,
Undique congressi permissa sedilia complent.
Nec confusus honos; nummo subsellia cedunt
Diverso, et varii ad pretium stat copia scamni. 10
Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim
Angustos penetrant aditus, qua plurima visum
Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra,
Pervia fraus pateat: mox stridula turba penates
Ingreditur pictos, et maenia squallida fuco.
Hic humiles inter scenas, angustaque claustra,
Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos,
Ludit in exiguo plebecula parva theatro.
Sed praeter reliquos incedit homuncio rauca
Voce strepens; maior subnectit fibula vestem, 20

Et referunt vivos errantia lumina motus;
In ventrem tumet immodicum; pone eminet ingens
A tergo gibbus; Pygmaeum territat agmen
Maior, et immanem miratur turba Gigantem.
Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis
Confisus, gracili iactat convitia vulgo,
Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
Quanquam res agitur solenni seria pompa,
Spernit sollicitum intractabilis ille tumultum,
Et risu importunus adest, atque omnia turbat. 30
Nec raro invadit molles, pictamque protervo
Ore petit nympham, invitoque dat oscula ligno.
Sed comitum vulgus diversis membra fatigat
Ludis, et vario lascivit mobile saltu.
Saepe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro,
Lignea gens prodit, nitidisque superbit in ostris.
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem,
Ordine composito nympharum incedit honestum
Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
Pygmaeos credas positis mitescere bellis, 40
Iamque, infensa gruum temnentes praelia, tutos
Indulgere iocis, tenerisque vacare choreis.
Tales, cum medio labuntur sidera coelo,
Parvi subsiliunt lemures, populusque pusillus
Festivos, rediens sua per vestigia, gyros
Ducit, et angustum crebro pede pulsitat orbem.
Mane patent gressus; hinc succos terra feraces
Concipit, in multam pubentia gramina surgunt
Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.
At non tranquillas nulla abdunt nubila luces, 50
Saepe gravi surgunt bella, horrida bella, tumultu.
Arma cient truculenta cohors, placidamque quietem
Dirumpunt pugnae; usque adeo insincera voluptas
Omnibus, et mistae castigant gaudia curae.
Iam gladii, tubulique ingesto sulphure foeti,
Protensaeque hastae, fulgentiaque arma, minaeque
Telorum ingentes subeunt; dant claustra fragorem
Horrendum, ruptae stridente bitumine chartae
Confusos reddunt crepitus, et sibila miscent.
Sternitur omne solum pereuntibus; undique caesae 60
Apparent turmae, civilis crimina belli.
Sed postquam insanus pugnae deferbuit aestus,
Exuerintque truces animos, iam Marte fugato,
Diversas repetunt artes, curasque priores.
Nec raro prisci heroes, quos pagina sacra
Suggerit, atque olim peperit felicior aetas,
Hic parva redeunt specie, cano ordine cernas
Antiquos prodire, agmen venerabile, Patres.
Rugis sulcantur vultus, prolixaque barbae
Canities mento pendet: sic tarda senectus 70
Tithonum minuit, cum moles tota cicadam
Induit, in gracilem sensim collecta figuram.
Nunc tamen unde genus ducat, quae dextra latentes
Suppeditet vires, quem poscat turba moventem,
Expediam. Truncos opifex et inutile lignum
Cogit in humanas species, et robore natam
Progeniem telo efformat, nexuque tenaci
Crura ligat pedibus, humerisque accommodat armos,
Et membris membra aptat, et artubus insuit artus.
Tunc habiles addit trochleas, quibus arte pusillum 80
Versat onus, molique manu famulatus inerti
Sufficit occultos motus, vocemque ministrat.
His structa auxiliis iam machina tota peritos
Ostendit sulcos, duri et vestigia ferri:
Hinc salit, atque agili se sublevat incita motu,
Vocesque emittit tenues, et non sua verba.

 

VIII. AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM,
SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM

Vide sis observationes de hoc poemate in praefatione

Non usitatum carminis alitem,
Burnette, poscis, non humiles modos:
Vulgare plectrum, languidaeque
Respuis officium Camoenae.

Tu mixta rerum semina conscius,
Molemque cernis dissociabilem,
Terramque concretam, et latentem
Oceanum gremio capaci:

Dum veritatem quaerere pertinax
Ignota pandis, sollicitus parum 10
Utcunque stet commune vulgi
Arbitrium et popularis error.

Auditur ingens continuo fragor,
Illapsa tellus lubrica deserit
Fundamina, et compage fracta
Suppositas gravis urget undas.

Impulsus erumpit medius liquor
Terras aquarum effusa licentia
Claudit vicissim; has inter orbis
Relliquiae fluitant prioris. 20

Nunc et recluso carcere lucidam
Balaena spectat solis imaginem,
Stellasque miratur natantes,
Et tremulae simulacra lunae.

Quae pompa vocum non imitabilis!
Qualis calescit spiritus ingeni?
Ut tollis undas! ut frementem
Diluvii reprimis tumultum!

Quis tam valenti pectore ferreus
Ut non tremisecns et timido pede 30
Incedat, orbis dum dolosi
Detegis instabiles ruinas?

Quin haec cadentum fragmina montium
Natura vultum sumere simplicem
Coget refingens, in priorem
Mox iterum reditura formam.

Nimbis rubentem sulphureis Iovem
Cernas; ut udis saevit atrox hyems
Incendiis, commune mundo
Et populis meditata bustum! 40

Nudus liquentes plorat Athos nives,
Et mox liquescens ipse adamantinum
Fundit cacumen, dum per imas
Saxa fluunt resoluta valles.

Iamque alta coeli moenia corruunt,
Et vestra tandem pagina (proh nefas!)
Burnette, vestra augebit ignes,
Heu socio peritura mundo.

Mox aequa tellus, mox subitus viror
Ubique rident: En teretem globum!50
En laeta vernantis Favonî
Flamina, perpetuosque flores!

O pectus ingens! o animum gravem,
Mundi capacem! si bonus auguror,
Te, nostra quo tellus superbit,
Accipiet renovata civem.

IX.

TITYRUS Hic inter corylos, umbrosa cacumina, densas
Nos cantare pares quoniam convenimus ambo,
Dicamus laudes heroum ut, Mopse, solemus.
Tempora transibunt sic laeta canentibus, et nunc
Dic age, quos nostro celebrari carmine sumes.
MOPSUS Tityre, nunc reddantur eis pia munera laudum
Otia qui dederint nobis placidamque quietem;
Scilicet illorum resonent encomia sylvae,
Qui dignabantur regni fulcire ruinas.
T. Tanta haud conveniunt humili tenuique cicutae; 10
Sed quoniam in magnis, dicunt, voluisse sat esse,
Ipse tuas, Gulielme, canam laudesque Mariae;
Nam, quos iunxit amor, nemo seiungere debet.
M. Tunc mihi, Phoebe, fave, Musaeque favete canenti,
Ne culpa ingenii illorum minuantur honores.
T. Ast ego nec Phoebum curo, Phoebive sorores,
Carmina namque mihi cedit nunc lemma canenti.
M. Sint licet illustri proavorum stemmate clari,
Sunt magis ornati propriis virtutibus ambo.
T. Si rex est regit immanes qui pectoris aestus; 20
Tum quot regna tenet Gulielmus! quotque Maria!
M. Inclytus hic Mavors, sapiens haec altera Pallas,
Vulnerat ille armis, forma sed vulnerat illa.
T. Quando vias pelagi tentarunt, mole superbum
Sustulit ad nubes mare se, fastuque tumebat.
M. Quando tellurem tetigerunt, Arcades omnes
Pani deo Arcadiae tenerum mactavimus agnum.
T. Tunc iterum totus resonat modulamine campus,
Miscent pastores iterum nymphaeque choreas.
M. Laetus gramineis lusit tunc agnus in agris, 30
Floribus atque novis hoedi insilueri petulci.
T. Quantus erat victor Gulielmus, quando popelli
Vicit corda, hostes vicit, vicitque seipsum!
M. Participat sponsi virtutem et regna Maria,
Digna tribus regnis, et tanto digna marito.
T. Primus hic imperio, nulli est virtute secundus:
Sic sol, quam stellae, maiori luce refulget.
M. Sed qualis stellas micat inter luna minores,
Talis, cum cincta est sociis, regina videtur.
T. At quae nos illis nunc, Tityre, digna precemur, 40
Ludere qui pecori, pecorisque dedere magistris?
M. Aeternam inveniant, quam donavere, quietem!
T. Et sero coelos exornet sidus utrumque!

X.

Cum domini impatiens excussit Ierna catenas,
Tota ruens in Martem intestinosque labores,
Integri quicunque graves videre tumultus
(Constit heu tanti virtus) in vincula missi
Exosam luctuque trahunt et carcere vitam.
Late agri dumis horrescunt, aspera rura
Luxuriant segete spinarum, autumnus Iernae
Nullus adest, cultorque deest quaerentibus arvis.
Passim turba dolis instat peregrina secundis,
Nativamque premit lasciva potentia plebem; 10
In lacrymas gens omnis abit, manifestat ubique
Communes luctus, vultuque laborat in uno.
Praeceps in tardas sic crevit Hibernia poenas,
Et sic venturae maturuit illa ruinae,
Facta esset tanto nequaquam vindice digna,
Si †minor† horrendas Gulielmi senserat iras.
Anglia in ignavam dudum resoluta quietem
Imperiis rediviva tuis, Nassove, veternum
Excutit, et longum sopitos suscitat ignes.
Te duce quas fecit strages! quae praelia movit! 20
Dum fervet caedes, et campos sanguis inundat,
Assiduae sudant peragendo pensa sorores,
Et stipata gemit sub pondere cymba Charontis.
Terga premens Caesar fugientia corripit hostes
Vindex, atque trahit partem sua quamque ruina;
Plumbea tempestas hanc obruit, eminus illa
Glande cadit, frustraque evitat missile ferrum,
Altera dum paenas differt fugiendo sequaces
Infidae sese credit moritura paludi.
His gradibus longo se solvit Hibernia luctu, 30
Imperium expulsi tandem indignata tyranni
Nobiliora petit vincla, optatasque catenas
Induit, atque iugo Gulielmi ornata superbit.
Gens nimium dilecta Deo! nimiumque Britanni
Faelices! haec si exundantia gaudia nullus
Fraenasset dolor, et ducis haud ignobile fatum
Laetitiae nimios non castigaverat aestus.
Ille triumphato toties securus ab hoste,
Exulibus dis ille, ille aris fidus avitis
Ah! tandem occubuit pietate insignis et armis. 40
Hei tibi quale iaces veneranda mole cadaver!
Qualis honor vultus, et frontis laeta senectus!
Heu pietas! heu prisca fides! Et bellica virtus
Quando habitura parem!
Musa tamen taceas intempestiva dolores,
Melpomene taceas, non hoc sine numine divum
Evenisse puto; senis aspera fata triumphi
Famam auxere tui, victor Gulielme, nec ulla
Aemula divisos virtus partitur honores.
I decus i nostrum, agnoscat fera Gallia dextram 50
Victricem, et quae te vidit prima arma gerentem
Sentiat expletas maturo in corpore vires.
Sed caveas, dum te in bellum rapit impetus ardens,
O caveas nimio ne Marte impulsus in hostes
Irrueres, latamque darent tria regna ruinam.
Insano tandem parce indulgere labori,
Parce, Iacobe, ultra Lodoici innitier armis.
Discerptos frustra nunc luges frontis honores,
Sera sibi veniunt tandem suspiria, sero
Nunc quereris, quanquam nisi mens tibi laeva fuisset 60
Et nisi credideras fallaci uxoris arti,
Iam laetus poteras placidis dare iura Britannis,
Et rexisse gregem, fato meliore, paternum,
Sed nunc Parcae obstant, et non revocabilis ordo.

XI. VERSES MADE ON THE EXPEDITION AT VIGO BY MR. ADDISON THEN AT VIENNA
Vide sis observationes de his quinque poematibus in praefatione

Cum nimio intumuit victrix Hispania fastu,
Olim infracta armis cessit, Elisa, tuis.
Immodica ambitio mundique capacia vota
Ex illo ingentem dedidicere sitim.
Tu quoque sensisti combustis vana carinis, 5
Gallia, foemineae quid potuere manus.
Nonne vides ut adhuc in littore fumat Ibero
Classis, et ad Britonas India tota fluit?
I nunc et ritu Salico muliebria temne
Imperia, Angliacae fulmina passa deae. 10

XII.

Vinceris et nunquam te victum, Galle, fateris,
Falsa sed in vera clade trophaea canis.
Mars favet Eugenio, sed tu, Vendôme, triumphas,
Teuto fugat Celtam, Celta fugatus ovat.
Vulnera Vasco tegit, palmasque ostendat inanes,
Et laudat iustos, cum nocuere, deos. 5
Maesta triumphatas quoties flent castra phalanges
Laetifico populos decipit aula rogo.
Sed modo deletur flammis quae terruit orbem
Classis, et in cineres Indica gaza volat.
Gallia iactatrix, quae damna in gaudia vertis,
Has quoque festivis ignibus adde faces. 10

XIII.

Le soliel est la dévise du Roy et Phaeton voulait s’égaler au soliel

Vidit ut Hispano Neptunus in aequore cladem,
“Haec,” ait, “in Gallos Iuppiter arma movet.
Illa tot innocuas quae iam combusserat arces
Combusta ultori classis ab igne perit.
Se soli ratus esse parem, cum perderet orbem, 5
In mediis Phaeton taliter arsit aquis.”

XIV.

Phoenici aeternam praebent incendia vitam,
Hic tibi perpetuum dat cinis, Anna, decus.

XV.

Iam soror Anna pyram moriturae construxit Elisae,
Nunc regina novos praeparat Anna rogos.
Funere ne careat peritura potentia regum
Ferales classi subdidit Anna faces.

Finis