Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera virida — translatio

ENCOMIUM AVARITIAE

Ludimus indocti doctique poemata ficto blue
spacerQuidlibet, haec olim iura poesis habet.
Nec decet ad normam Musas revocare iocosas
spacerIn circumscripta si quid in arte licet.
Numen agit vates: agitante calescimus aurae spacer5
spacerAfflatu qualis Pythius ex adytis, blue
Nec mortale sonans, solito nec sobria vultu,
spacerNec coma consueta cui statione manet.
Sed totum mutata deum quum pectora coepit
spacerNon intellectos fundit ab ore sonos. spacer10
Sic mihi, nescio quid iamdudum tale vagatur
spacerAbripior. Tu, Phoebe, premens in devia cogis.
Phoebe, sequor quo non semita trita vocat.
spacerNec placet assueto quicquam de fonte petitum
Gorgonas, Harpyas, Centauros atque Chymaeœas, spacer15
spacerTantalon et quicquid fabula prisca canit.
Rite crepet veteris charta ampullosa poetae,
spacerFons tunc Castalius plenior ibat aquis.
Nunc adeo exhaustus numerosa per ora bibentum
spacerVix habet unde novas irriget usquam hederas. spacer20
Dicta quidem toties iterum dixisse cavabit,
spacerQui placuisse hodie vel novitiate volet.
Tempora si quando quicquam admisere novati,
spacer Haec quoque sunt coeptis non aliena novis. spacer25
Calvitium, quartana, et inhospitus ille Busiris
spacerSi laudatores comperiere suos,
Fas fuerit nobis aliqua celebrare Camaena
spacerNon minus insuetum quid paradoxon erit.
Nec quia vix aequas primo porrexeris aureisspacer30
spacerQuisque es haec sola pro novitiate legens.
Ponere contractum mox dedignabere frontem,
spacerMutato sensim si liber iste placet.
Ille palam rigido forsan damnabitur ore,
spacerFata luens dominae dura Philargyriae. bluespacer35
At tibi quum notos liber hic refricabit amores
spacerCulpata quicquam si tibi dulce fuit,
Quantumvis pudeat quae te urit flamma fateri,
spacerNe pigeat vati rite favere suo.
Quumque vel exiguo concedis murmure veris spacer40
spacerSat super haec animum noverit inde tuum
Et facilis veniamque dabit parcetque pudori,
spacer Et dicet “studio tangitur iste mei.
Nos vero adverso namus si flumine et ipsis
spacerContendunt ventis haec folia oppositis spacer45
Parcite. Difficili stat maxima palma labore,
spacerPlusque aliquid niti est si voluisse sat est ”
Laudamus quod nunquam alii laudabile dicent,
spacerEfferimus longae quod premit invidiae
Consensus culpante foro, vellente theatro. spacer45
spacerUt taceam (os durum) pulpita quid reboent
Aut quantis hanc contra odiis it charta sophorum
spacerIamdudum exploso nomine avaritiam.
At si aliud lacerare palam est, aliud penetralis
spacerProscissam tacito suscipere hospitio, spacer50
Oro omnes non tam vulgo speciose loquenti
spacerCredere quam vulgus quod populare facit.
Scilicet indignum est solo de nomine quicquam
spacerDamnari, ulterius si nihil inde neges ,
Quod penitus totis non obvius arripis ulnis spacer55
spacerNatura affectus extimulante tuos.
Quod si natura quodam tenus impetus et vis
spacerArgumentosa pro ratione valet,
Deme parum errorem solo de nomine tractum.
spacerAequior hinc ipsis iam (puto) rebus eris. spacer60spacer
Nempe velut sordens aliqua culpetur avarus,
spacer
Nemo tamen scite culpetur avaritiam,
Nec persona tibi vitiosa et sordida eodem
spacerRem quoque tractatam crimine consociet.

Non magis invisus quam quod sit proditor, arces spacer65
spacerHostiles nolis proditione capi.
Multa quodem facie vel prima admissa probantur,
spacerMulta nisi expertis non placitura manent.
Tum quoque ab ingratis fructus quandoque leguntur
spacerArboris, inviso nomine praeteritae. spacer70
Nimirum bacas grantanter carpimus ipsas
spacerLonge alio mater carpitur ipsa modo.
Hic vero ignaros error ni forte levaret
spacerOmnibus haec lymphis culpa pianda foret.
Attamen ignaros nec tute fatebere factis spacer75
spacerReddere quod linguae culpa proterva silet.
Verba parum valeant, pro se res ipsa loquatur.
spacerEcce vides: credas auribus anne oculis?
"
Quid refert dubia quae sit sententia linguae?
spacerPondus habent mores totaque vita magis. spacer80
Hiis moveor longo nam quod probat orbis ab usu
spacerQua sol Eoos lustrat et Hesperios.
Unius indignum est convellat pagina docti
spacerQui commune bonum somniet omne sophi.
Scilicet uxorem, prolem, et charissima vita spacer85
spacerPignora, quis cunctis hactenus exposuit?
Illaque non potius privatae in munia vertit,
spacerQuicquid in obiectum dogma Platonis habet?
Communi quicunque putat, communiter omnes
spacerTum faveant causae quam sibi quisque favet.spacer90
Desipit et magnas magno conamine nugas
spacerAfferit, exemplis obrutus oppositis.
Nemo etenim alterius aeque ac sua commoda curat spacer(caesura)
spacerRectius ut sensit divus Aristoteles.
Quin sua quum tractat legum post evenit arte spacer95
spacerUt sua det patriae se quoque quisque suae.
Utimur ut propriis, quae nostro parta labore
spacerAdsint subsidio (pigra senecta) tuo.
Nec frustra incertos metuit solertia casus
spacerEt formidatam vesperis esuriem,spacer100
Frigidus annoso torpet quum pectore sanguis
spacerUtilior partis, nec reparare valens.
Non omnes fortuna beat, quin saepe merentes
spacerIngrata videas destituisse rotam.
At gnavis fortuna favet si niteris ipse, spacer105
spacerPorriget haec ambas auxiliata manus.
Cunctantes iam elapse fugit, nihil ocyus illa est,
spacerAdversa crines arripe, capta manet.
En quotus est hodie, foelici sorte relictas
spacerA proavis longum qui tueatur opes?spacer110
Rarius invenias, gallinae filius albae
spacerIdem etiam ut gnavo polleat ingenio.
Quod si inopes acri stimulo labor urget habendi
spacerCopia secures semisupinat opum,
Ingenio certe fateamur rite colendo spacer115
spacerMateriam sacra promi ab avaritia,
Quae iubet albentis iuvenes memisse capilli
spacerDumque licet brumae consuluisse suae.
Hinc artes inventa dium mortalibus adsunt
spacerSubsidiumque isto fonte perenne fluunt. spacer120
Ingenium praebet, largitor ad invia, venter
spacerRhetoras hic peperit Paeoniosque viros,
blue
Barbatosque super, pacta mercede, magistros
spacerQuantumvis vafri dissimulanter agant.
Nam nec causidicos fuerit memorare necesse, spacer125
spacerAgmine clamoso quae dedit iste foro.
Nec moror hic plebis quo pellat cordae minutae
spacerIntempistivus cui nocet ipse pudor,.
Nulla verecundi ratio ut servetur egenti,
spacerQuid si conscriptos incitat iste patres? spacer130
Quid si alios, rigidae celebratos pignore vitae
spacerNec tamen istius protinus immemores,
Qui bene divitias magno quum pectore temnunt
spacerSaepe prius spretis et superesse solent?

Omnia si memorem quae dictitat iste magister spacer135
spacerInsistam scrupos dicere littoreos.
Dicere Niliacliosa volumina cartae,
blue
spacerQuamque operosa suis illa stetere notis,
Sive reversurum Thamesim quota stipat arundo
spacerLudit oloriferis quae sinuosus aquis. spacer140
Scilicet inscite crebro caput insignimus,
spacer
Quaerite? Et in patinis saepius illud erit.
Delicias animo quamvis meditemur inerti
spacerSi semel hic latret, continuo excutimur.
Iamque moras omnes tam saeva potentia rumpit, spacer145
spacerQuaque iubet velis et properamus equis.
Quod si nulla foret duris in rebus egestas
spacerEx quo terra senex non nisi culta parit,
Nunc quoque gens humana glandem ructaret inertem,
spacerNunc quoque speluncis corpora fessa darent. spacer150
Nimirum agrestes prius ac spes irrita glandis
spacerLuserat, ulterius consuluisse putas,
Otia quum nostris tam sint innata medullis,
spacerOtia securis pestis amica viris?
Verum hebetes sensus (sic dii voluere) necesse spacer155
spacerTandem acuit gnavis erudiitque modis
Qualiter in silicis si quae latet abdita venis
spacerScintilla attritu clarior exiliat
Proxima depascens sicca folia arbore dempta,
spacerInde petens totum quum bene adulta nemus, spacer160
Sic nobis latuere diu tectasque volucris
spacerIngenii vires copia contuderat.
Ah simplex nimiumque aurato rustica saeclo
spacerCopia nunc maior (ecce) negata subit. spacer(caesura)
Nempe suas tandem ratio compulsa retectas spacer165
spacerAgnoscit vires ingenioque micat.
Itque per ignotas tellure patente latebras
spacerAtque triumphatae viscera fossa petit.
Cogit et innumero victim parere ligoni,
spacerScinditur et toto semina fert gremio, spacer170
Miraturque suos tam crebro vulnere fructus
spacerQuodque suo intactum nunc sit in orbe nihil,
Paulatimque animo iam desinit esse maligno
spacerSpes et avorum facta benigna fovet.
Namque laboratas tellus exercita promit, spacer175
spacerSi piger expetes, ipsa recondit opes.
Semper inest ergo cupido vis tecta labori
spacerAnte diem ut curet quae veit ipsa dies.
Namque laboratas tellus exercita promit.
spacerSi piger expectes ipsa recondit opes. spacer180
Semper inest ergo cupido vis tecta labori,
spacerAnte diem ut curet quae vehit ipsa dies.
Et s erat, in seri quod tempora colligat anni,
spacerMox instans tremulo tarda senecta pede.
Hoc vero, anne aliud quam prospicientia pura est, spacer185
spacerMaxima in humanis annumeranda bonis?
Caelitus hanc homini divinae particulam aurae
spacerQuis dubitat dextrum contribuisse Iovem?
Mente nihil maius cauto quae praescia sensu
spacerIam vitat, cuius non piguisse velit. spacer190
Ergo potes sensum plenum laudasse futuri
spacerEt potes effectus dilacerare suos?
Prospicis et vitas quae nolles damna futura
spacerAnxius et vitae consulis usque tuae,
Et tamen hanc animi pergis vim carpere cauti? spacer195
spacerUt simul et cures curaque displicet?
Quis putet? Impendens capiti grave pondus ab alto
spacerDeclinas, et mox displicet ille metus?
Nam timuisse licet? Certe licet, anne periclo
spacerDefungi? Cur non? Cur modus ergo nocet? spacer200
Nec tamen ille nocet (recto si singula sensu
spacerDiscutis), ambiguis vocibus error inest.
Mox tamen haec. Nunc affectus mortalia corda
spacerQuum pulsent odium, spes, amor, atque metus.
Quae bona sunt totis cupimus contingere velis, spacer205
spacerQuae mala sunt totis viribus effugimus.
Si tepet affectus ratio est, sin ferveat aegre est
spacer(Iudice te) laesi sensibus ingenii.
Et moderata iubes, et iam nimium ore refellis,
spacerEt nisi non lento vis properare gradu. spacer210
Audio, sed propriae servatrix cura salutis
spacerIn sua non lentis commode fertur equis.
Prosilit atque animo versat lymphata cupiti,
spacerSpemque metumque inter, gaudia grata boni.
Nimirum quo quod vitae mage convenit aut quo spacer215
spacerHoc sine deterior vita futura foret.
Acrius hoc nobis stimulos natura potentes
spacerSubdidit, id cunctis velle parare modis.
Mortales, viden’ ut generis reparabile damnum spacer220
spacerSollicitat blandis iungere membra toris?
Tunc animis ardor viden’ ut vehementior instet?
spacerEt si non furor est, proximus haud dubie est?
(Proh Venus) ut cupidis sese ingerit alta voluptas?
spacerQuam fovet ille suam? Quam fovet illa suum? spacer225
Deme parum afflatis studia haec violenta medullis, spacer
spacerEt genitrix virtus tota iacebit iners,
Totaque posteritas ratione iubente peribit.
spacerNempe quis inguinibus utitur atque sapit?
Aut sapiens stultos maiore ex parte puellos spacer230
spacerNon generat? Tanquam quod facit haud faciens?
Nimium affectus si non advertimus altos
spacerInfoelix corpus exitus esse solet.
Non minus ac positis epulis ieiunus inepte
spacerSi stomachus partes negligat ipse suas. spacer235
Atque gulae tanquam formidet crimina tantae
spacerDimidio incipiat quam queat esse minus.
Quid fiet? Reliqui tabescent protinus artus,
spacerIlia strigosis et macilenta fibris.
Nonne fuit satius genio indulsisse palati spacer240
spacerVersari et plenis plenius in patinis?
Si nocet haec avido gusto praecepta voluptas,
spacerMirum ni dicant quod nocet ipsa salus.
Tolle semel mensis ne quid conducat orexis,
spacerEt damus affectus hic quoque ut eiicias. spacer245
Sin iuvat ipsa fames, nec et hac sine rite comestum est spacer
spacer(Nam lentos medicus nolit in ore cibos)
Improbe, quid toties Cerealia munera vaste
spacerInvadens, animos corripis immodicos?
Tune sapis? Sensu, natura an forte, profundo spacer250
spacerQuae stimulos summis addidit ipsa bonis
Nec parvos nec inertis acuminis aut moderatos
spacerSed validos pleno praecipitesque gradu.
Nimirum dulces vitalis colligat aurae
spacerQuisque libens haustus vitaque nostra placet. spacer255
Tamque placet totis ut semper viribus usque
spacerOmne animal servet seque suumque caput.
Prima salus rerum est. Memori haec sub mente recurrens
spacerCuilibet e brutis prima tuenda venit.
Non insecta sequar, magni formica laboris spacer260
spacerExemplum gnavis ut queat esse viris.
Nec parcis apibus quanta est industria pangam
spacerCurave quae corvos sollicitetque canes.
Atque alia humanae propiora animantia menti spacer265
spacerAbdere quae rursus crastina mensa voret.
Hoc dico, nihil hic frustra molimine tanto
spacerNaturam in minimis aedere bestiolis.
Quoque magis sensus monstrant virm bruta futuri
spacerHoc magis humana nec ratione carent. spacer270
Quod si homo quantum homini differt quis forte requirat
spacerProximus ille Deo est qui magis ante videt.
Daemonia est aliquis longaeva mente valere
spacerQui putet et causas tempore nosse magis.
Cernimus albentis senium venerabile barbae spacer275
spacerIudicio impubes ante venire genas.
Prodigus est iuvenus. Parca est et avara senecta,
spacerFutilis hic, catus hic. Cui mage danda fides?
Dissipat hic solum centeno parta labore
spacerColligit hic centum post regerenda viris.spacer 280
Nam licet usurae tantillae insistat avarus spacer
spacerDum vivit, partis immoriturque bonis,
Post tamen innumeros praedae pars tacta bearit,
spacerEt populo superant quae reserantur opes.
Improbet hic quisquam dementis pectus avari, spacer285
spacerSemper in alterius commoda solliciti
Vellera sic aliis tondendas ferre bidentes,
spacerTollere sic pandos, non sibi aratra boves.
Nescio, nec tantum moveor quo suadet avarus
spacerQuam quo sedulitas nos iuvet ista modo. spacer290
Congregat et moritur. Quid tum? Res parta superstat,
spacerVix alio multis concilianda modo.
Multi adeo verbis in publica commoda prompti
spacerNon dant tantillam cum venit usus opem.
Hic nihil ut spondet, sic linquit cuncta futuris spacer295
spacerSubque sui curae posteritatis habet.
 Fallitur, in populi populum qui forte salutem
spacerConiunctis animis invigilare putat.
Nunc commune nihil saltem aut paucissima restant,
spacerOccupat et propria lex nova quemque boni. spacer300
Si nihil ulterius ferret pia cura deorum
spacerAuxilii quam quod nunc homo fert homini,
Nescio tam crebras humana scienta clades
spacerNostrave sedulitas num reparare queat.  
Impia consumunt spes vanas arma coloni, spacer305
spacerProterit et spicas depopulator eques.
Grandinat aeria pater hic Saturnius arce,
spacerFulminat hac, stragem sentit utrinque seges.
Deplorat casus gemmantis vinitor uvae
spacerQuam saevo strinxit dente pruina rigens. spacer310
Irruit hic pluviis amnis torrentibus auctus,
spacerEt pecus et pecoris obruit unda duces.
Illic rimosas torret sol igneus oras,
spacerSubtrahit et plantis roris et imbris opem.
In tantis coeloque minis bellique ruinis spacer315
spacerQuum fremit ira deum, quum furit ira hominum,
Quid facimus? Satin’ hic tritis plebs stutula fidat
spacerSubsidiis, nemo si sapit ulterius?
Ut nihil in duros casus solertia fervet,
Atque in speratam promat avarus opem? spacer320
Nos equidem divos nimium culpamus inepte
spacerSi quid concepta spe minus obveniat,
Machina quum rerum discordi iuncta ligaclo
spacerNon simul omne omni tempore fertve loco.
Hic pluit, hic riget, hic sudo sol torridus urit, spacer325
spacerDissonaque haec scite numina concliant.
Mens aequata Deo est. Rex Iupiter omnibus idem,
spacerEt fovet ille Getas et fovet Assyrios.
Numinis immensa est sapientia. Nunc tibi pleno
spacerCopia stat cornu, nunc tuus aret ager. 330spacer
Collige quod superest in proxima tempora, tristi spacer
spacerSydere posterior ne neget annus opes.
Quem nimium foelix rerum praesentia lactat,
spacerDignus erit ringi qualibet ille fame. spacer335
At stulti sumus, o nunquam bene cauta futuri
spacerPectora, mortales et sopor altus habet!
Fidimus atque animo speramus laeta supino,
spacerNec metuisse malum possumus absque malo.
Iupiter hanc animis lethen miseratus iniquam spacer340
spacerStertentum paucos constituit vigiles,
Iussit et erectis animis spectare futura
spacerNeu se, neu cunctos perderet una dies.
Atque salutiferi cellaria finxit avari
spacerUnde penum esuriens plebs aliquando petat. spacer345
Hic sua cum merces et quum sua praemia quemvis
spacerIure manent hominum qui generi auxilio est,
Si numero quandoque deum adscripsisse merentes
spacerParvum erat, atque isto crescere et astra modo,
Cur inventores primos dignaris Olympo, spacer350
spacerConservatores Tartara ad ima premis?
Quid iuvat egregium quicquam reperier et mox
spacerIncustoditum fruge carere sua?
“Res (ais) ipsa placet, sed non placet acris avari
spacerIngenium, sordes et manus usque tenax.” spacer355
Scilicet ista cupis, dubio pro tempore condi?
spacerDisplicet ille suo more modoque tegat?
Quid? Si non aliter, nec ni foret ardor habendi spacer
spacerIlle sacer, tantis tu fruerere bonis?
Sol calet et nimio radiorum displicet aestu, spacer360
spacerTe tamen an Phoebo posse carere putas?
Urit iners frigus, torpenti corpora bruma,
spacerBruma tamen terris nec minus apta venit.
Haud secus a nimia culpetur ut Euclio cura, blue
spacerIn rem cura tamen vertitur illa tuam.    365
 Sin te iam illius miseret quod amore tenendi
spacerDefraudat genium sordidus usque suum,
Stultus es. Illa homini parco fluit alta voluptas
spacerParce agere et veniens mente fovere bonum.
Tu cupis hoc praesens, praesentibus uteris, at mox spacer370spacerspacerspacerspacerDiffert ille alto gaudia consilio.
Corporis una tibi ratio est, iam iamque fovendi
spacerIlle animo longas ruminat usque moras.
Et spes saepe suas coquit immortaliter utens
spacerAbsentique absens delicio fruitur. spacer375
Applauditque suae populus cum sibilat arcae,
spacerServat et ingratis et placet ipse sibi.
Quod si ita constituit secum si ita vivere gestit,
spacerContentum plane nemo vocet miserum.
Immo equidem invitus qui nil facit atque futurum spacer380
spacerMente bonum anticipat, nonne beatus erit?
Non foelix? Pulcher? Sapiens? Rex denique regum
spacerOmnia contento quum tribuere dei?
Quod si etiam hic iterum vexes et gaudia
spacerNon nisi praesenti tempore posse frui, spacer385
Spemque futurorum distincti muneris esse
spacerSemivoluptatis ceu foret ista seges?
Quid sua si plene iam gustet gaudia avarus,
spacerNon minius ac quovis qui fruitur volupi?
Gaudet amans (credo) pathica quacunque potitus spacer390
spacerQuum venit in tepidum dulcis amica sinum.
Miscuit et plexis lateri latus ipsa lacertis,
spacerIamque parat grati praelia prima loci.
Si gaudet iuvenis spe non frustratus amatae,
spacerQuid faciat noster cui Venus ipsa venit spacer395
Aurea supponens vetulo, non lactea membra?
spacer(Aurea ni frustra dicitur ipsa Venus)
Nomen ab insignis tulit noc non irrite Homer, blue
spacerCredibile est ipsam suppeditasse deam.
Culta Melesigenis placita et genus omne sophorum blue spacer400
spacerSuspicit, et vatum quoque fuere prius.
Quotque hodie intextos capiti dant ferre corymbos
spacerNec minus hic palmam posteritate ferent.
Ni caecum dicas nihil hic vidisse poetam,
spacerAurea tum Venus est, aurum et avara petit. 405
Quando igitur plenis auro superincumbat arcis
spacerEuclio, non Veneres possidet ipse suas?
Quumque volutatus fulvo interlusitat auro
spacerAn quisquam huic Venerem dicat abesse suam?
Oscula dat flavae toties repetita Monetae spacer410
spacerOscula (dii) pathice qualia nullus amans.
Comprimit ambobus dilectam saepe lacertis,
spacerDelicias dicit nequitiasque facit.
Maiores tenerae quondam quam Naso Corynnae blue
spacerEt quam tu dominae, docte Catulle, tuae. spacer415
Quod si ea cuique sua est quo fert sua quemque voluptas
spacerQuid refert specie qua placet alma Venus?
Candida seu niveo iuvenem magis illicit ore,
spacerSive senem flavis aurea tota genis?
Tu certe ut niveae potius suspexeris ora, spacer420
spacerIpse tamen vultu tangitur alterius.
Candida ille color flavo redimendus habetur,
spacerPraedasque albentes aurea vincla trahunt
Et faciles oculos dominae perstringit avarae
spacerHic nitor, in nummis quem videt aureolis. spacer425
Attonito “tua sum”  proclamat conscia, vultu,
spacer“Et tua sum,” donis non neget ulla capi.
Testis erit Romae Tarpeia, pacta nitentes blue
spacerArmilla patriae praemia posthabita.
Testis erit pulchri specie quae capta monilis, spacer430
spacerProdidit absconsum Eriphyla virum. blue
Testis erit Procris, Procri quid castius ante
spacerDona tamen dubiam congeminata movent.
Testis erit malo virgo Scheneia iacto blue spacer435
spacerPassa moram, rapidis ocyor ante Notis. spacer
Vos quoque frondosae monstrantes vallibus Idae blue
spacerCorpora tres uno tempore nuda deae,
Virginibus nostris (mirum) ni exempla dedistis,
spacerDona verecundus ne pudor apta neget.
Turpe levet quamvis formae contentio factum, spacer440
spacerArcano mali pectore imago stetit.,
Aurea secretos movit Discordia sensus
spacerHanc praeter, forma (credite) nulla foret.
Quod si ita sit, Pluto, seu iam Venus aurea prostat,blue
spacerCandida seu precio prostituenda manet, spacer445
In Pluti certe positam fateamur utramque
spacerArbitrio quae vult, quin libet atque frui.
Ergo voluptatum si nulla est maior, amanti
spacerQuam Venus optatis porrigit illecebris, spacer
Quem magis ipse beet, vel cui magis alta voluptas spacer450
spacerPerpetuo obveniat nullus (opinor) erit.
Nam nec hoc nihil est: nivea si longius uti
spacerInstituas, sensim quod tuus ardor abit.
Fastidisque tuam Venerem iam lassus amato spacer
spacerQuando elumbe refers emeritumque latus.spacer455
Noster amans flavam toties constanter amicam,
spacerQuum subigit longas continuatque vices,
Quumque dies annosque iterat, tunc fortius instat
spacerEt petit amplexus immoriturque operi.
I nunc, quisque suae decantet gaudia sortis spacer460
spacerEt narret laeto quod tulit hora pede,
Illi sive Ceres dubia lautissima coena blue
spacerLuserit aut posito corniger ille mero.
Sive triumphatis Capitolia prisca quadrigis
spacerScanderit aut circo vicerit  omnisono, spacer465
Sive comas cinxit pentathlus fronde oleastri
spacerSeu stupuere suos curva theatra modos. blue
Hauserit auscultans ipsius carmina Phoebi,
spacerSpectet Apellea lintea picta manu.
Quis putet? Aut brevis est et non syncera voluptas spacer470
spacerSive voluptatis mox satur ipse suae est.
Taedia subrepunt et rebus longa potitis
spacerGaudia, naturae nausea non tribuit.
Sola tamen constans suprema ad funera avari
spacerLaetitia una manet, nec satur esse potest. spacer475
Nec bono iam sensu fastidit nacta remissso
spacerNec quo plura tenet, hoc minus usque cupit.
Invide, iam tantis ergo his aut aequor esto,
spacerAut quibus oblatras, invide, tolle manum. spacer
Nec quia difficilis fastum patientia vicit spacer480
Constantem culpes, si patienter amat.
spacerLais amatori cuivis Ephyreia noctes blue
Non dedit, at cui non illa petita fuit?
Difficilem spretus potuit vocitare, superbam
spacerDifficilis carpsit nemo tamen faciem. spacer485
Tu cupis et velles tacite, et tua gaudia damnas,
spacerSepositis vulpes qualis iniqua botris.blue
Hoc tibi si falsum est iam nunc intelligo acumen
spacerConfice sexcentum, si potes, usque stylis.spacer
Cuumque Lycambaeos contra vibraris iambos, bluespacer490
spacerAera tibi in coenam vix tria xona ferat.
Quaeritis immerito mastyx cur deroget auro?
spacerQuaerite cur vulgus quo caret invideat.
Divitibus multos, paucis maledicere egenos
spacerQuid mirum est? Inopi lingua tamen superest. spacer495
Hac sese solatur egens, sortemque negatam
spacerDespuit et Craesos (creditis?) atque Mydas
Elevat, at fosso thesaurum invenerit avaro.
spacerThesaurum iniecta (creditis?) ille scrobe,
Rursus in aeternas malit damnare latebras, spacer500
spacerQuam raptim capsis transposuisse suis?
Non tacet oblata latrator Cerberus ossa,
spacerIgnoscitque suis mitior inde bonis?
Nec iam dissimulat curis pallentibus actus.
spacerPallet amans omnis, pallet et iste senex. spacer505
Maxima zelotypo dominae custodia restat,
spacerCustodit dominam pervigil iste suam,
Et timet a ventis propriaque exterritus umbra,
spacerNon atomos clausas vult penetrare fores.
Hinc Venus assidui demirans pectus avari spacer510
spacerVictaque solliciti sedulitate senis
Sola fovet solum, “iamque indulgentior,” inquit
spacer“Tam bene qui servat serviat usque mihi.”
Interea haec tacitae sese dum divitus arcae
spacerServandam fido collocat obsequio spacer515
Amissam hac, illac, dominam per saxa, per ignes
spacerTurba per et moles quaerit avara maris
Impiger esuriens in Avernum (<si> iusseris) ibit,
spacerAnnuat inceptis haec modo fausta novis.
Non metuet Ditis sacrum temerare cubile spacer520
spacerSi redimi a Stygiis se velit ista locis.
Nec metuet tauros iaculantes naribus ignes,
spacerAurato Venus haec vellere si lateat.
Nec metuet vigilis rabiem irritasse draconisspacer
spacerFulgeat haec malis dummodo ab aureolis. 525
Omnia pro domina patientior iste subibit,
spacerNec metuet summi tela trisulca Iovis.
Hinc (ni omnis delirat amans) fateamur oportet
spacerHanc non vulgari posse placere modo.
De qua iam totus toties contenderit orbis, spacer530
spacerPhiltra habet et cesto non caret usque suo.
Troada si raptae facies formosa Lacaenae
spacerAtque Mycenaeos trusit in arma duces,
En dea quid faciat toties haec unica amantum
spacerZelotypo regum pectora bella ferens? spacer535
Causa coronati toties haec facta triumphi
spacerPraeda manet Marti sola petenda suo.
Gloria tum famae causata obtenditur umbra.
spacerHanc tamen, hanc quaerunt intima corda procum.
Haec illa est adamata suis, seu nomine ficto spacer540
spacerLaudis amor dicta est relligiove deum.
Haec est ignotas nobis quae protulit oras
spacerEt nunc non dubios aedidit antipodas.
Quaeritis auriferos quare nunc itur ad Indos?
spacerDicitur haec illis diva habitare locis. spacer545
Torrida quis subeat sitientis climate Phoebi
spacerPectore maiores ni ferat ipse faces?
Hac duce, ni audaci solvisset navita puppi
spacerMaxima pars orbis delituisset iners.
Haec nova declusit surgenti sydera caelo spacer550
spacerQua penes Antarcton, clare Canope, micas. blue
Haec primum a sylvis mores revocavit agrestes
spacer Quum domita est culta barbara terra manu.
Victaque barbariem civili pectore mutans
spacerHinc coluit terras, hinc coluitque deos. spacer555
Ni pater eoas penatrasset Liber ad oras blue
spacerAd Gaditanum claviger usqe fretum,
Nique feras olim Romana potentia gentes
spacerHuius adegisset subdere colla iugo.
Simplicitas certe rudibus tam rustica saeclis spacer560
spacerStaret in hos etiam continuata dies.
Barbarus haec domino mulctae cum nomine cessit,
spacerSolamen, ritus, iuraque traxit heri,
Victorisque si civis novus additus urbi, spacer
spacerHaec rursus vinci conditione velit. spacer565
Nimirum sublimis equo, nutritus et aula,
spacerQuid repetat parvos ditior inde lares?
Et sapit, et magnos geometres, pictores, aliptes,
spacerBlanditiis novit demeruisse deos
Et patienter agit captator funeris orbi spacer570spacer
spacerDum cadat in casses praeda petita suos.
Tum vero in totum quando successerit assem
spacerSeque videt crescere nominibus.
blue
Paretur, caudamque novet serviliter ille
spacerQui fuit hesterno combibo symposio. spacer575
Rara deae virtus. sed adest sua gratia divae,
spacerNec desunt Charites cui Venus ista venit.
Extemplo nam pulcher erit, tum sanguine prisco
spacerAeditus et culto praeditus eloquio.
Quicquid aget laudatus aget, bona turba favete, spacer580
spacerNec sileant blando mollia verba sono.
Mane salutatum cubito trudentia plebis

spacerAgmina quum solvit limine prosiliant.
Hortentur fasces petat, sellam curilem.

spacerQuid dubit niveae vota subire togae?
spacer585
Nam levis ut durum nil flexerit aura Catonem, blue
spacerDiversa populi parte tabella favet.
Omnia divitibus regina Pecunia praestat,
spacerMitior est dona hostis et ipse datis.
Crudus in Hectoreum (dum ferbuit ira) cadaver blue 590
spacerIlle fuit, Pythii gloria prima soli.
At simul ut Priamo se Troica gaza gerente
spacerObtulerat tumidae mox cecidere minae,spacer
Lentius Aeacides ulciscitur inde Patroclum.
spacerQuid facias? Magnos munera (crede) deos, spacer595
(Crede) deos placant. hominesque in foedera iungunt
spacerQuamlibet offensis iusta querela fluat.
Umbra tibi ante oculos versetur inulta parentis
spacerDona tibi occisor, nec moderata, ferat,spacer600
Ut semel ille decor tremuli radiaverit auri
spacerHaerebunt dubio famaque et ira luto
Oderis indignum, dignissima praemia amabis.
spacerFama vale, valeant ultio nexque patris. spacer605
Auro opus est, dulci quis non ignoverit auro?
spacerFlexile Caucaseos flexerit hoc silices,
Immanesque Getas et ferrea corda Cyclopum
spacerEt dubium est cultis quid queat hocce locis?
“Auri sacra fames quid non mortalia cogit bluespacer610
spacerPectora?” Libertas hoc licitante perit.
Emerat hoc cives corruptor Iulius olim.
spacerVenalis pretio Roma vel ipsa fuit.
Nunc aliud tempus, sed adhuc vetus obtinuit mos
spacerAurea ut Aeneae regnet in urbe Venus.blue spacer615
Dic ubi non regnet? Paphus et Gnydus omnibus oris blue
spacerNunc adolent tantae cinna thusque deae.
Templa deae quaeris? Mortalia pectora vise,
spacerTempla tot invenies haec ubi fixa sedet.
Nec tibi tam praesens numen mirabile quicquam spacer620
spacerSuscitet: illa viros promovet, illa deos.
Tentebat Danaen varia sub imagine formae
spacerIupiter, an maius quid Iove mundus habet?
Num tamen obtinuit, gremioque acceptus amato est,
spacerIlle prius nostrae quam tulit ora deae?
Quem pater et custos et virgo dura reiecit spacer625
spacerSensit praesentem flavus adulter opem.
Culpantur fragiles auro expugnante puellae.
spacerParcite: num contra turris ahena stetit?
Aureus Acrysii gnatae se miscuit imber,
spacerParcite: quis primum miscuit aera sacris? spacer630
An quia tunc fuco praelusit Iupiter aureo, (synaeresis)
spacerVulnera quae fecit debet et ipse pati?
Dicite, pontifices, nam vos dare iura loquuntur
spacerQuod placet in sacris, corda prophana negent?
Pontifices, reges, satrapas, lectumque senatum spacer635
spacerAureus hic magnes quum trahit et retrahit
Miramur, populus magnorum exempla deorum,
spacerTam bene si votis omnibus exequitur?
Regna, urbes et templa deum nutuque potenti
spacerCaelum aperit, dubium est quin et Avernum aperit, spacer640
Haec dea si ramo quenquam donaverit aureo blue (synaeresis)
spacerAdvertet facilem portitor inde ratem?
Invia perrumpit lentor penetrabilis auri,
spacerVerius haec ergo est illa catena Iovis.
Credite, mortales, dominam reverenter habete, spacer645
spacerViribus haec vestris vis prope maior inest.
Durate: eveniet quae non sperabitur hora,
spacerAurea spes semper quid iuvenile refert.
Vos quoque pro nuummos sperate, poetae, spacer
spacerMecoenas nostro tempore si quis erit. spacer650
Hercule, si nemo est magicas accingier artes
spacerProderit. Hiis Daphnis ductus ab urbe domum est.blue
Carminibus quondam caelo deducere lunam blue
spacerParvum erat et manes eripuisse Stygi. spacer655
Nullane cantando vis hodierna poetis
spacerQuae Mecoenates evocet e tumulis? blue
Tercentum clamate deos Erebumque profundum
spacerAtque informe chaos tergeminamque Hecatem, blue spacer660
Et miscete preces precibus, minacia verba
spacerAddite, sint diris carmina mixta suis.
Sic (puto) demulsis Mecoenas versus ab umbris
spacerSarciet ingratae posteritatis opus. 665
Aut demum hoc nulla si sunt in carmine vires spacer
spacerAmplius auxilii nescio quid superest
Ni simul ut Musis totoque Helicone relictis
spacerDediscant artes pectoris ingenui.
Qui placuisse volent hodie penetralibus ipsis spacer670
spacerAdmissique suos demeruisse Ioves,
Quidlibet induerint dum deposuisse pudorem
spacerEt niveam norint deposuisse fidem.
Auribus oblongis hodierna palatia regum
spacerPraedita pantolabos prae tibi (Flacce) ferent. spacer675
Ipsa quidem (ut verum fateor) Venus aurea amantes
spacerNon recipit Pallas quos inimica probat.
Ergo age: quo dominam dives mereare benignam
spacerNec nimium sapias nec nimis esto bonus.
Denique, ut hoc uno concludam haec omnia verbo, spacer680
spacerSit tibi cura tuae, SIT TIBI CURA TUAE.spacer

Finis